Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Tristia

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS.
      • -5-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-5-

 

Usus amicitiae tecum mihi parvus, ut illam
non aegre posses dissimulare, fuit,
nec me complexus vinclis propioribus esses
nave mea vento, forsan, eunte suo.
ut cecidi cunctique metu fugere ruinam,
versaque amicitiae terga dedere meae,
ausus es igne Iovis percussum tangere corpus
et deploratae limen adire domus:
idque recens praestas nec longo cognitus usu,
quod veterum misero vix duo tresve mihi.
Vidi ego confusos vultus visosque notavi,
osque madens fletu pallidiusque meo:
et lacrimas cernens in singula verba cadentes
ore meo lacrimas, auribus illa bibi;
brachiaque accepi presso pendentia collo,
et singultatis oscula mixta sonis.
Sum quoque, care, tuis defensus viribus absens
(scis carum veri nominis esse loco),
multaque praeterea manifestaque signa favoris
pectoribus teneo non abitura meis.
Di tibi posse tuos tribuant defendere semper,
quos in materia prosperiore iuves.
Si tamen interea, quid in his ego perditus oris
(quod te credibile est quaerere) quaeris, agam:
spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli,
tristia leniri numina posse dei.
Seu temere exspecto, sive id contingere fas est,
tu mihi, quod cupio, fas, precor, esse proba,
quaeque tibi linguae est facundia, confer in illud,
ut doceas votum posse valere meum.
Quo quisque est maior, magis est placabilis irae,
et faciles motus mens generosa capit.
Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni,
pugna suum finem, cum iacet hostis, habet:
at lupus et turpes instant morientibus ursi
et quaecumque minor nobilitate fera.
Maius apud Troiam forti quid habemus Achille?
Dardanii lacrimas non tulit ille senis.
Quae ducis Emathii fuerit clementia, Porus
Dareique docent funeris exsequiae.
Neve hominum referam flexas ad mitius iras,
Iunonis gener est qui prius hostis erat.
Denique non possum nullam sperare salutem,
cum poenae non sit causa cruenta meae.
Non mihi quaerenti pessumdare cuncta petitum
Caesareum caput est, quod caput orbis erat:
non aliquid dixive, elatave lingua loquendo est,
lapsaque sunt nimio verba profana mero:
inscia quod crimen viderunt lumina, plector,
peccatumque oculos est habuisse meum.
Non equidem totam possum defendere culpam:
sed partem nostri criminis error habet.
spes igitur superest facturum ut molliat ipse
mutati poenam condicione loci.
Hos utinam nitidi Solis praenuntius ortus
afferat admisso Lucifer albus equo!




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License