Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Tristia

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS.
      • -8-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-8-

 

Nunc ego Triptolemi cuperem consistere curru,
misit in ignotam qui rude semen humum;
nunc ego Medeae vellem frenare dracones,
quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua;
nunc ego iactandas optarem sumere pennas,
sive tuas, Perseu, Daedale, sive tuas:
ut tenera nostris cedente volatibus aura
aspicerem patriae dulce repente solum,
desertaeque domus vultus, memoresque sodales,
caraque praecipue coniugis ora meae.
Stulte, quid haec frustra votis puerilibus optas,
quae non ulla tibi fertque feretque dies?
Si semel optandum est, Augusti numen adora,
et, quem sensisti, rite precare deum.
Ille tibi pennasque potest currusque volucres
tradere. Det reditum, protinus ales eris.
Si precer hoc (neque enim possum maiora rogare)
ne mea sint, timeo, vota modesta parum.
Forsitan hoc olim, cum iam satiaverit iram,
tum quoque sollicita mente rogandus erit.
Quod minus interea est, instar mihi muneris ampli,
ex his me iubeat quolibet ire locis.
Nec caelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae;
ei mihi, perpetuus corpora languor habet!
Seu vitiant artus aegrae contagia mentis,
sive mei causa est in regione mali,
ut tetigi Pontum, vexant insomnia, vixque
ossa tegit macies nec iuvat ora cibus;
quique per autumnum percussis frigore primo
est color in foliis, quae nova laesit hiems,
is mea membra tenet, nec viribus allevor ullis,
et numquam queruli causa doloris abest.
Nec melius valeo, quam corpore, mente, sed aegra est
utraque pars aeque binaque damna fero.
Haeret et ante oculos veluti spectabile corpus
astat fortunae forma legenda meae:
cumque locum moresque hominum cultusque sonumque
cernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit,
tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira,
quod non offensas vindicet ense suas.
At, quoniam semel est odio civiliter usus,
mutato levior sit fuga nostra loco.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License