Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Tristia

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS.
      • -9-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-9-

 

Hic quoque sunt igitur Graiae (quis crederet?) urbes
inter inhumanae nomina barbariae?
Huc quoque Mileto missi venere coloni,
inque Getis Graias constituere domos?
Sed vetus huic nomen, positaque antiquius urbe,
constat ab Absyrti caede fuisse loco.
Nam rate, quae cura pugnacis facta Minervae
per non temptatas prima cucurrit aquas,
impia desertum fugiens Medea parentem
dicitur his remos applicuisse vadis.
Quem procul ut vidit tumulo speculator ab alto,
«hospesait «nosco, Colchide, vela, venit
Dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere funis,
dum sequitur celeres ancora tracta manus,
conscia percussit meritorum pectora Colchis
ausa atque ausura multa nefanda manu;
et, quamquam superest ingens audacia menti,
pallor in attonitae virginis ore fuit.
Ergo ubi prospexit venientia vela «tenemur,
et pater est aliqua fraude morandus» ait.
Dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultus,
ad fratrem casu lumina flexa tulit.
Cuius ut oblata est praesentia, «vicimus» inquit:
«hic mihi morte sua causa salutis erit.»
Protinus ignari nec quicquam tale timentis
innocuum rigido perforat ense latus,
atque ita divellit divulsaque membra per agros
dissipat in multis invenienda locis.
Neu pater ignoret, scopulo proponit in alto
pallentesque manus sanguineumque caput,
ut genitor luctuque novo tardetur et, artus
dum legit extinctos, triste moretur iter.
Inde Tomis dictus locus hic, quia fertur in illo
membra soror fratris consecuisse sui.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License