Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Tristia

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS.
      • -13-
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-13-

 

Ecce supervacuus (quid enim fuit utile gigni?)
ad sua natalis tempora noster adest.
Dure, quid ad miseros veniebas exulis annos?
debueras illis inposuisse modum.
Si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset,
non ultra patriam me sequerere meam,
quoque loco primum tibi sum male cognitus infans,
illo temptasses ultimus esse mihi,
inque relinquendo, quod idem fecere sodales,
tu quoque dixisses tristis in urbe «vale».
Quid tibi cum Ponto? Num te quoque Caesaris ira
extremam gelidi misit in orbis humum?
Scilicet exspectas soliti tibi moris honorem,
pendeat ex umeris vestis ut alba meis,
fumida cingatur florentibus ara coronis,
micaque sollemni turis in igne sonet,
libaque dem proprie genitale notantia tempus,
concipiamque bonas ore favente preces.
Non ita sum positus, nec sunt ea tempora nobis,
adventu possim laetus ut esse tuo.
Funeris ara mihi, ferali cincta cupresso,
convenit et structis flamma parata rogis.
Nec dare tura libet nil exorantia divos,
in tantis subeunt nec bona verba malis.
Si tamen est aliquid nobis hac luce petendum,
in loca ne redeas amplius ista, precor,
dum me terrarum pars paene novissima, Pontus,
Euxinus falso nomine dictus, habet.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License