Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Tristia

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS.
      • -8-
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

-8-

 

Non adeo cecidi, quamvis abiectus, ut infra
te quoque sim, inferius quo nihil esse potest.
Quae tibi res animos in me facit, improbe? Curue
casibus insultas, quos potes ipse pati?
Nec mala te reddunt mitem placidumque iacenti
nostra, quibus possint inlacrimare ferae;
nec metuis dubio Fortunae stantis in orbe
numen, et exosae verba superba deae.
Exigit a dignis ultrix Rhamnusia poenas:
inposito calcas quid mea fata pede?
Vidi ego naufragium qui risit in aequora mergi,
et «numquam» dixi «iustior unda fuit.»
Vilia qui quondam miseris alimenta negarat,
nunc mendicato pascitur ipse cibo.
Passibus ambiguis Fortuna volubilis errat
et manet in nullo certa tenaxque loco,
sed modo laeta venit, vultus modo sumit acerbos,
et tantum constans in levitate sua est.
Nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus,
flammaque de stipula nostra brevisque fuit.
Neve tamen tota capias fera gaudia mente,
non est placandi spes mihi nulla dei,
vel quia peccavi citra scelus, utque pudore
non caret, invidia sic mea culpa caret,
vel quia nil ingens ad finem solis ab ortu
illo, cui paret, mitius orbis habet.
Scilicet ut non est per vim superabilis ulli,
molle cor ad timidas sic habet ille preces,
exemploque deum, quibus accessurus et ipse est,
cum poenae venia plura roganda dabit.
Si numeres anno soles et nubila toto,
invenies nitidum saepius isse diem
ergo ne nimium nostra laetere ruina,
restitui quondam me quoque posse puta:
posse puta fieri lenito principe vultus
ut videas media tristis in urbe meos,
utque ego te videam causa graviore fugatum,
haec sunt a primis proxima vota meis.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License