IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
LIBER PRIMUS Praefatio | «» |
Diu multumque dubitavi, Stella iuvenis
optime et in studiis nostris eminentissime, qua parte evolvisti, an hos
libellos, qui mihi subito calore et quadam festinandi voluptate fluxerunt, cum
singuli de sinu meo pro [ . . . . ] congregatos ipse dimitterem. quid enim o [ .
. . . ] quoque auctoritate editionis onerari, quo adhuc pro Thebaide mea,
quamvis me reliquerit, timeo? sed et Culicem legimus et Batrachomachiam etiam
agnoscimus, nec quisquam est inlustrium poetarum qui non aliquid operibus suis
stilo remissiore praeluserit. quid quod haec serum erat continere, cum illa vos
certe quorum honori data sunt haberetis? sed apud ceteros necesse est multum
illis pereat ex venia, cum amiserint quam solam habuerunt gratiam celeritatis.
nullum enim ex illis biduo longius tractum, quaedam et in singulis diebus
effusa. quam timeo ne verum istuc versus quoque ipsi de se probent!
Primus libellus sacrosanctum habet testem: sumendum enim erat a Iove
principium.» centum hos versus, quos in ecum maximum feci, indulgentissimo
imperatori postero die quam dedicaverat opus, tradere est iussum. «potuisti
illud» -- dicet aliquis -- «et ante vidisse.» respondebis illi tu, Stella
carissime, qui epithalamium tuum, quod mihi iniunxeras, scis biduo scriptum.
audacter mehercles, sed tantum tamen hexametros habet et fortasse tu pro
collega mentieris. Manilius certe Vopiscus, vir eruditissmus et qui praecipue
vindicat a situ litteras iam paene fugientes, solet ultro quoque nomine meo
gloriari villam Tiburtinam suam descriptam a nobis uno die. sequitur libellus
Rutilio Gallico convalescenti dedicatus, de quo nihil dico, ne videar defuncti
testis occasione mentiri. nam Claudi Etrusci testimonium est, qui balneolum a
me suum intra moram cenae recepit. in fine sunt kalendae Decembres, quibus
utique creditur: noctem enim illam felicissimam et voluptatibus publicis
inexpertam. . . .
«» |