Publius Papinius Statius: Omnia quae extant opera
Publius Papinius Statius
Thebaide

Liber nonus

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Liber nonus

 

Asperat Aonios rabies audita cruenti
Tydeos; ipsi etiam minus ingemuere iacentem
Inachidae, culpantque virum et rupisse queruntur
fas odii; quin te, divum implacidissime, quamquam
praecipuum tunc caedis opus, Gradive, furebas,
offensum virtute ferunt, nec comminus ipsum
ora sed et trepidos alio torsisse iugales.
ergo profanatum Melanippi funus acerbo
vulnere non aliis ultum Cadmeia pubes
insurgunt stimulis, quam si turbata sepulcris
ossa patrum monstrisque datae crudelibus urnae.
accendit rex ipse super: «quisquamne Pelasgis
mitis adhuc hominemque gerit? iam morsibus uncis
(pro furor! usque adeo tela exatiavimus?) artus
dilacerant. nonne Hyrcanis bellare putatis
tigribus, aut saevos Libyae contra ire leones?
et nunc ille iacet (pulchra o solacia leti!)
ore tenens hostile caput, dulcique nefandus
inmoritur tabo; nos ferrum inmite facesque:
illis nuda odia, et feritas iam non eget armis.
sic pergant rabidi claraque hac laude fruantur,
dum videas haec, summe pater. sed enim hiscere campos
conquesti terraeque fugam mirantur; an istos
vel sua portet humusmagno sic fatus agebat
procursu fremituque viros, furor omnibus idem
Tydeos invisi spoliis raptoque potiri
corpore. non aliter subtexunt astra catervae
incestarum avium, longe quibus aura nocentem
aera desertasque tulit sine funere mortes;
illo avidae cum voce ruunt, sonat arduus aether
plausibus, et caelo volucres cessere minores.
Fama per Aonium rapido vaga murmure campum
spargitur in turmas (solito pernicior index
cum lugenda refert), donec, cui maxima fando
damna vehit, trepidas lapsa est Polynicis ad aures.
deriguit iuvenis lacrimaeque haesere paratae
et cunctata fides: nimium nam cognita virtus
Oenidae credi letum suadetque vetatque.
sed postquam haud dubio clades auctore reperta est,
nox oculos mentemque rapit; tum sanguine fixo
membra simul, simul arma ruunt: madet ardua fletu
iam galea atque ocreae clipeum excepere cadentem.
it maestus genua aegra trahens hastamque sequentem,
vulneribus ceu mille gravis totosque per artus
saucius: absistunt socii monstrantque gementes.
tandem ille abiectis, vix quae portaverat, armis
nudus in egregii vacuum iam corpus amici
procidit et tali lacrimas cum voce profudit:
«hasne tibi, armorum spes o suprema meorum,
Oenide, grates, haec praemia digna rependi,
funus ut invisa Cadmi tellure iaceres
sospite me? nunc exul ego aeternumque fugatus,
quando alius misero ac melior mihi frater ademptus.
nec iam sortitus veteres regnique nocentis
periurum diadema peto: quo gaudia tanti
empta mihi aut sceptrum quod non tua dextera tradet?
, viri, solumque fero me linquite fratri:
nil opus arma ultra temptare et perdere mortes;
ite, precor; quid iam dabitis mihi denique maius?
Tydea consumpsi! quanam hoc ego morte piabo?
o socer, o Argi! et primae bona iurgia noctis
alternaeque manus et, longi pignus amoris,
ira brevis! non me ense tuo tunc, maxime Tydeu,
(et poteras) nostri mactatum in limine Adrasti!
quin etiam Thebas me propter et impia fratris
tecta libens, unde haud alius remeasset, adisti,
ceu tibimet sceptra et proprios laturus honores.
iam Telamona pium, iam Thesea fama tacebat.
qualis et ecce iaces! quae primum vulnera mirer?
quis tuus hic, quis ab hoste cruor? quae te agmina quive
innumeri stravere globi? (num fallor?) et ipse
invidit pater et tota Mars impulit hasta
sic ait, et maerens etiamnum lubrica tabo
ora viri terget lacrimis dextraque reponit.
«tune meos hostes hucusque exosus, et ultra
sospes ego?» exuerat vagina turbidus ensem
aptabatque neci: comites tenuere, socerque
castigat bellique vices ac fata revolvens
solatur tumidum, longeque a corpore caro
paulatim, unde dolor letique animosa voluntas,
amovet ac tacite ferrum inter verba reponit.
ducitur amisso qualis consorte laborum
deserit inceptum media inter iugera sulcum
taurus iners colloque iugum deforme remisso
parte trahit, partem lacrimans sustentat arator.
ecce autem hortatus Eteoclis et arma secuti,
lecta manus, iuvenes, quos nec Tritonia bello,
nec prope conlata sprevisset cuspide Mavors,
adventant; contra, conlecta ut pectora parmae
fixerat atque hastam longe protenderat, haeret
arduus Hippomedon: ceu fluctibus obvia rupes,
cui neque de caelo metus et fracta aequora cedunt,
stat cunctis inmota minis, fugit ipse rigentem
pontus et ex alto miserae novere carinae.
tunc prior Aonides (validam simul eligit hastam):
«non pudet hos manes, haec infamantia bellum
funera dis coram et caelo inspectante tueri?
scilicet egregius sudor memorandaque virtus
hanc tumulare feram, ne non maerentibus Argos
exequiis lacrimandus eat mollique feretro
infandam eiectans saniem! dimittite curam.
nullae illum volucres, nulla impia monstra nec ipse,
si demus, pius ignis edat.» nec plura, sed ingens
intorquet iaculum, duro quod in aere moratum
transmissumque tamen clipei stetit orbe secundo.
inde Pheres acerque Lycus; sed cassa Pheretis
hasta redit, Lycus excelso terrore comantem
perstringit galeam: convulsae cuspide longe
diffugere iubae patuitque ingloria cassis.
ipse nec ire retro, nec in obvia concitus arma
exilit, inque eadem sese vestigia semper
obversus cunctis profert recipitque, nec umquam
longius indulget dextrae motusque per omnes
corpus amat, corpus servans circumque supraque
vertitur. imbellem non sic amplexa iuvencum
infestante lupo tunc primum feta tuetur
mater et ancipiti circumfert cornua gyro;
ipsa nihil metuens sexusque oblita minoris
spumat et ingentes imitatur femina tauros.
tandem intermissa iaculantum nube potestas
reddere tela fuit; iamque et Sicyonius Alcon
venerat auxilio, Pisaeaque praepetis Idae
turma subit cuneumque replent. his laetus in hostes
Lernaeam iacit ipse trabem; volat illa sagittis
aequa fuga mediumque nihil cunctata Politen
transabit et iuncti clipeum cavat improba Mopsi.
Phocea tum Cydona Tanagraeumque Phalantum
atque Erycem, hunc retro conversum et tela petentem,
dum spes nulla necis, crinito a vertice figit:
faucibus ille cavis hastam non ore receptam
miratur moriens, pariterque et murmure plenus
sanguis et expulsi salierunt cuspide dentes.
ausus erat furto dextram iniectare Leonteus,
pone viros atque arma latens, positumque trahebat
prenso crine caput: vidit, quamquam undique crebrae,
Hippomedon, ante ora minae, saevoque protervam
abstulit ense manum; simul increpat: «hanc tibi Tydeus,
Tydeus ipse rapit; post et confecta virorum
fata time magnosque miser fuge tangere manes
ter Cadmea phalanx torvum abduxere cadaver,
ter retrahunt Danai: Siculi velut anxia puppis
seditione maris nequiquam obstante magistro
errat et averso redit in vestigia velo.
non ibi Sidoniae valuissent pellere coepto
Hippomedonta manus, non illum impacta moverent
tormenta oppositum, formidatique superbis
turribus impulsus temptato umbone redissent.
sed memor Elysii regis noxasque recensens
Tydeos in medios astu subit impia campos
Tisiphone: sensere acies subitusque cucurrit
sudor equis sudorque viris, quamquam ore remisso
Inachium fingebat Halyn, nusquam impius ignis
verberaque, et iussi tenuere silentia crines.
arma gerit iuxtaque feri latus Hippomedontis
blanda genas vocemque venit, tamen ille loquentis
extimuit vultus admiraturque timorem.
illa autem lacrimans, «tu nunc» ait «inclute, frustra
exanimes socios inhumataque corpora Graium
(scilicet is nobis metus, aut iam cura sepulcri?)
protegis; ipse manu Tyria tibi captus Adrastus
raptatur, teque ante alios, te voce manuque
invocat; heu qualem lapsare in sanguine vidi,
exutum canos lacero diademate crines!
nec procul hinc, adverte oculos: ubi plurimus ille
pulvis, ubi ille globuspaulum stetit anxius heros
librabatque metus; premit aspera virgo: «quid haeres?
imus? an hi retinent manes, et vilior ille
qui superestmiserum sociis opus et sua mandat
proelia et unanimi vadit desertor amici,
respiciens tamen et revocent si forte paratus.
inde legens turbata trucis vestigia divae
huc illuc frustra ruit avius, impia donec
Eumenis ex oculis reiecta caerula parma
fugit et innumeri galeam rupere cerastae.
aspicit infelix discussa nube quietos
Inachidas currumque nihil metuentis Adrasti.
et Tyrii iam corpus habent, iam gaudia magnae
testantur voces, victorque ululatus aderrat
auribus occultoque ferit praecordia luctu.
ducitur hostili (pro dura potentia fati!)
Tydeus ille solo, modo cui Thebana sequenti
agmina, sive gradus seu frena effunderet, ingens
limes utrimque datus; nusquam arma, manusque quiescunt;
nulla viri feritas: iuvat ora rigentia leto
et formidatos impune lacessere vultus.
hic amor, hoc una timidi fortesque sequuntur
nobilitare manus, infectaque sanguine tela
coniugibus servant parvisque ostendere natis.
sic ubi Maura diu populatum rura leonem,
quem propter clausique greges vigilantque magistri,
pastorum lassae debellavere cohortes:
gaudet ager, magno subeunt clamore coloni,
praecerpuntque iubas inmaniaque ora recludunt
damnaque commemorant, seu iam sub culmine fixus
excubat, antiquo seu pendet gloria luco.
at ferus Hippomedon quamquam iam sentit inane
auxilium et seram rapto pro corpore pugnam,
it tamen et caecum rotat inrevocabilis ensem,
vix socios hostesque, nihil dum tardet euntem,
secernens; sed caede nova iam lubrica tellus
armaque seminecesque viri currusque soluti
impediunt laevumque femur, quod cuspide fixum
regis Echionii, sed dissimulaverat ardens,
sive ibi nescierat. maestum videt Hoplea tandem;
Tydeos hic magni fidus comes et modo frustra
armiger alipedem prona cervice tenebat
fatorum ignarum domini solumque frementem
quod vacet inque acies audentior ille pedestres.
hunc aspernantem tumido nova pondera tergo
(unam quippe manum domitis expertus ab annis)
corripit adfaturque: «quid o nova fata recusas,
infelix sonipes? nusquam tibi dulce superbi
regis onus; non iam Aetolo satiabere campo
gaudentemque iubam per stagna Acheloia solves.
quod superest, caros, i, saltem ulciscere manes
aut sequere; extorrem neu tu quoque laeseris umbram
captivus tumidumque equitem post Tydea portes
audisse accensumque putes: hoc fulmine raptum
abstulit et similes minus indignatur habenas.
semifer aeria talis Centaurus ab Ossa
desilit in valles: ipsum nemora alta tremescunt,
campus equum. trepidi cursu glomerantur anhelo
Labdacidae, premit ille super, necopinaque ferro
colla metens linquit truncos post terga cadentes.
ventum erat ad fluvium; solito tunc plenior alveo
(signa mali) magna se mole Ismenos agebat.
illa brevis requies, illo timida agmina lassam
de campis egere fugam; stupet hospita belli
unda viros claraque armorum incenditur umbra.
insiluere vadis, magnoque fragore solutus
agger et adversae latuerunt pulvere ripae.
ille quoque hostiles saltu maiore per undas
inruit attonitis (longum dimittere habenas)
sicut erat, tantum viridi defixa parumper
caespite populeo commendat spicula trunco.
tunc vero exanimes tradunt rapientibus ultro
arma vadis: alii demissa casside, quantum
tendere conatus animae valuere sub undis,
turpe latent; multi fluvium transmittere nando
adgressi, sed vincla tenent laterique repugnat
balteus et madidus deducit pectora thorax.
qualis caeruleis tumido sub gurgite terror
piscibus, arcani quotiens devexa profundi
scrutantem delphina vident; fugit omnis in imos
turba lacus viridesque metu stipantur in algas;
nec prius emersi quam summa per aequora flexus
emicet et visis malit certare carinis:
talis agit sparsos, mediisque in fluctibus heros
frena manu pariter, pariter regit arma, pedumque
remigio sustentat equum; consuetaque campo
fluctuat et mersas levis ungula quaerit harenas.
sternit Iona Chromis, Chromin Antiphos, Antiphon Hypseus,
Hypseus Astyagen evasurumque relicto
amne Linum, ni fata vetent et stamine primo
ablatum tellure mori. premit agmina Thebes
Hippomedon, turbat Danaos Asopius Hypseus:
amnis utrumque timet, crasso vada mutat uterque
sanguine, et e fluvio neutri fatale reverti.
iam laceri pronis volvuntur cursibus artus
oraque et abscisae redeunt in pectora dextrae,
spicula iam clipeosque leves arcusque remissos
unda vehit, galeasque vetant descendere cristae:
summa vagis late sternuntur flumina telis,
ima viris; illic luctantur corpora leto,
efflantesque animas retro premit obvius amnis.
flumineam rapiente vado puer Argipus ulmum
prenderat, insignes umeros ferus ense Menoeceus
amputat; ille cadens, nondum conamine adempto,
truncus in excelsis spectat sua bracchia ramis.
Hypseos hasta Sagen ingenti vulnere mersit,
ille manet fundo, rediit pro corpore sanguis.
desiluit ripis fratrem rapturus Agenor,
heu miser et tenuit, sed saucius ille levantem
degravat amplexu: poterat resolutus Agenor
emersisse vadis, piguit sine fratre reverti.
surgentem dextra Capetum vulnusque minantem
sorbebat rapidus nodato gurgite vertex;
iam vultu, iam crine latet, iam dextera nusquam,
ultimus abruptas ensis descendit in undas.
mille modis leti miseros mors una fatigat.
induit a tergo Mycalesia cuspis Agyrten;
respexit: nusquam auctor erat, sed concita tractu
gurgitis effugiens invenerat hasta cruorem.
figitur et validos sonipes Aetolus in armos
exiluitque alte vi mortis et aera pendens
verberat; haud tamen est turbatus fulmine ductor,
sed miseratur equum magnoque ex vulnere telum
exuit ipse gemens et sponte remisit habenas.
inde pedes repetit pugnas gressuque manuque
certior, et segnem Nomium fortemque Mimanta
Thisbaeumque Lichan Anthedoniumque Lycetum
continuat ferro geminisque e fratribus unum
Thespiaden; eadem poscenti fata Panemo:
«vive superstes» ait «diraeque ad moenia Thebes
solus abi miseros non decepture parentes.
di bene quod pugnas rapidum deiecit in amnem
sanguinea Bellona manu: trahit unda timentes
gurgite gentili, nuda nec flebilis umbra
stridebit vestros Tydeus inhumatus ad ignes;
ibitis aequoreis crudelia pabula monstris,
illum terra vehit suaque in primordia solvet
sic premit adversos et acerbat vulnera dictis;
ac nunc ense furit, nunc tela natantia captans
ingerit: innuptae comitem Therona Dianae,
ruricolamque Gyan cum fluctivago Ergino,
intonsumque Hersen, contemptoremque profundi
Crethea nimbosam qui saepe Caphereos arcem
Euboicasque hiemes parva transfugerat alno++
quid non fata queant? traiectus pectora ferro
volvitur in fluctus, heu cuius naufragus undae!
te quoque sublimi tranantem flumina curru,
dum socios, Pharsale, petis, resupinat ademptis
Dorica cuspis equis; illos violentia saevi
gurgitis infelixque iugi concordia mergit.
nunc age, quis tumidis magnum expugnaverit undis
Hippomedonta labor, cur ipse excitus in arma
Ismenos, doctae nosse indulgete sorores:
vestrum opus ire retro et senium depellere famae.
gaudebat Fauno nymphaque Ismenide natus
maternis bellare tener Crenaeus in undis,
Crenaeus, cui prima dies in gurgite fido
et natale vadum et virides cunabula ripae.
ergo ratus nihil Elysias ibi posse Sorores,
laetus adulantem nunc hoc, nunc margine ab illo
transit avum, levat unda gradus, seu defluus ille,
sive obliquus eat; nec cum subit obvius ullas
stagna dedere moras pariterque revertitur amnis.
non Anthedonii tegit hospitis inguina pontus
blandior, aestivo nec se magis aequore Triton
exerit, aut carae festinus ad oscula matris
cum remeat tardumque ferit delphina Palaemon.
arma decent umeros, clipeusque insignis et auro
lucidus Aoniae caelatur origine gentis.
Sidonis hic blandi per candida terga iuvenci,
iam secura maris, teneris iam cornua palmis
non tenet, extremis adludunt aequora plantis;
ire putes clipeo fluctusque secare iuvencum.
adiuvat unda fidem pelago, nec discolor amnis.
tunc audax pariter telis et voce proterva
Hippomedonta petit: «non haec fecunda veneno
Lerna, nec Herculeis haustae serpentibus undae:
sacrum amnem, sacrum (et miser experiere!) deumque
altrices inrumpis aquasnihil ille, sed ibat
comminus; opposuit cumulo se densior amnis
tardavitque manum; vulnus tamen illa retentum
pertulit atque animae tota in penetralia sedit.
horruit unda nefas, silvae flevistis utraeque,
et graviora cavae sonuerunt murmura ripae.
ultimus ille sonus moribundo emersit ab ore,
«mater!», in hanc miseri ceciderunt flumina vocem.
at genetrix coetu glaucarum cincta sororum
protinus icta malo vitrea de valle solutis
exiluit furibunda comis, ac verbere crebro
oraque pectoraque et viridem scidit horrida vestem.
utque erupit aquis iterumque iterumque trementi
ingeminat «Crenaee» sono: nusquam ille, sed index
desuper (a miserae nimium noscenda parenti!)
parma natat; iacet ipse procul, qua mixta supremum
Ismenon primi mutant confinia ponti.
fluctivagam sic saepe domum madidosque penates
Alcyone deserta gemit, cum pignora saevus
Auster et algentes rapuit Thetis invida nidos.
mergitur orba iterum, penitusque occulta sub undis
limite non uno, liquidum qua subter eunti
lucet iter, miseri nequiquam funera nati
vestigat plangitque tamen; saepe horridus amnis
obstat, et obducto caligant sanguine visus.
illa tamen praeceps in tela offendit et enses
scrutaturque manu galeas et prona reclinat
corpora; nec ponto summota intrabat amaram
Dorida, possessum donec iam fluctibus altis
Nereidum miserata cohors ad pectora matris
impulit. illa manu ceu vivum amplexa reportat
insternitque toris riparum atque umida siccat
mollibus ora comis, atque haec ululatibus addit:
«hoc tibi semidei munus tribuere parentes
nec mortalis avus? sic nostro in gurgite regnas?
mitior heu misero discors alienaque tellus,
mitior unda maris, quae iuxta flumina corpus
rettulit et miseram visa expectasse parentem.
hine mei vultus? haec torvi lumina patris?
hi crines undantis avi? tu nobile quondam
undarum nemorumque decus, quo sospite maior
diva et Nympharum longe regina ferebar.
heu ubinam ille frequens modo circa limina matris
ambitus orantesque tibi servire Napaeae?
cur nunc te, melius saevo mansura profundo,
amplexu misero tumulis, Crenaee, reporto
non mihi? nec tantae pudet heu miseretque ruinae,
dure parens? quae te alta et ineluctabilis imo
condidit amne palus, quo nec tam cruda nepotis
funera nec nostri valeant perrumpere planctus?
ecce furit iactatque tuo se in gurgite maior
Hippomedon, illum ripaeque undaeque tremescunt,
illius impulsu nostrum bibit unda cruorem:
tu piger et trucibus facilis servire Pelasgis.
ad cineres saltem supremaque iusta tuorum
saeve veni non hic solum accensure nepotem
his miscet planctus multumque indigna cruentat
pectora, caeruleae referunt lamenta sorores:
qualiter Isthmiaco nondum Nereida portu
Leucothean planxisse ferunt, dum pectore anhelo
frigidus in matrem saevum mare respuit infans.
at pater arcano residens Ismenos in antro,
unde aurae nubesque bibunt atque imbrifer arcus
pascitur et Tyrios melior venit annus in agros,
ut lamenta procul, quamquam obstrepit ipse, novosque
accepit natae gemitus, levat aspera musco
colla gravemque gelu crinem, ceciditque soluta
pinus adulta manu dimissaque volvitur urna.
illum per ripas annoso scrupea limo
ora exertantem silvae fluviique minores
mirantur: tantus tumido de gurgite surgit,
spumosum attollens apicem lapsuque sonoro
pectora caeruleae rivis manantia barbae.
obvia cognatos gemitus casumque nepotis
Nympharum docet una patrem monstratque cruentum
auctorem dextramque premit: stetit arduus alto
amne, manuque genas et nexa virentibus ulvis
cornua concutiens sic turbidus ore profundo
incipit: «huncne mihi, superum regnator, honorem
quod totiens hospesque tuis et conscius actis
(nec memorare timor) falsa nunc improba fronte
cornua, nunc vetitam currus disiungere Phoeben,
dotalesque rogos deceptaque fulmina vidi
praecipuosque alvi natorum? an vilis et illis
gratia? ad hunc certe repsit Tirynthius amnem,
hac tibi flagrantem Bromium restinximus unda.
aspice quas fluvio caedes, quae funera portem
continuus telis alioque adopertus acervo.
omne vadum belli series tenet, omnis anhelat
unda nefas, subterque animae supraque recentes
errant et geminas iungunt caligine ripas.
ille ego clamatus sacris ululatibus amnis,
qui molles thyrsos Baccheaque cornua puro
fonte lavare feror, stipatus caedibus artas
in freta quaero vias; non Strymonos impia tanto
stagna cruore natant, non spumifer altius Hebrus
Gradivo bellante rubet. nec te admonet altrix
unda tuasque manus, iam pridem oblite parentum
Liber? an Eous melius pacatur Hydaspes?
at tu, qui tumidus spoliis et sanguine gaudes
insontis pueri, non hoc ex amne potentem
Inachon aut saevas victor revehere Mycenas,
ni mortalis ego et tibi ductus ab aethere sanguis
sic ait infrendens et sponte furentibus undis
signa dedit: mittit gelidus montana Cithaeron
auxilia antiquasque nives et pabula brumae
ire iubet; frater tacitas Asopos eunti
conciliat vires et hiulcis flumina venis
suggerit. ipse cavae scrutatur viscera terrae
stagnaque torpentesque lacus pigrasque paludes
excutit, atque avidos tollens ad sidera vultus
umentes nebulas exhaurit et aera siccat.
iamque super ripas utroque extantior ibat
aggere, iam medium modo qui superaverat amnem
Hippomedon, intactus aquis umerosque manusque,
miratur crevisse vadem seseque minorem.
hinc atque hinc tumidi fluctus animosaque surgit
tempestas instar pelagi, cum Pliadas haurit
aut nigrum trepidis impingit Oriona nautis.
non secus aequoreo iactat Teumesius amnis
Hippomedonta salo, semperque umbone sinistro
tollitur et clipeum nigrante supervenit aestu
spumeus adsultans fractaque refunditur unda
et cumulo maiore redit; nec mole liquenti
contentus carpit putres servantia ripas
arbusta annosasque trabes eiectaque fundo
saxa rotat. stat pugna impar amnisque virique,
indignante deo; nec enim dat terga nec ullis
frangitur ille minis, venientesque obvius undas
intrat et obiecta dispellit flumina parma.
stat terra fugiente gradus, et poplite tenso
lubrica saxa tenet, genibusque obnixus et haerens
subruta fallaci servat vestigia limo,
sic etiam increpitans: «unde haec, Ismene, repente
ira tibi? quove has traxisti gurgite vires,
imbelli famulate deo solumque cruorem
femineis experte choris, cum Bacchica mugit
buxus et insanae maculant trieterida matres
dixerat; atque illi sese deus obtulit ultro
turbidus imbre genas et nube natantis harenae,
nec saevit dictis, trunca sed pectora quercu
ter quater oppositi, quantum ira deusque valebat,
impulit adsurgens: tandem vestigia flexit
excussumque manu tegimen, conversaque lente
terga refert. instant undae sequiturque labantem
amnis ovans; nec non saxis et grandine ferri
desuper infestant Tyrii geminoque repellunt
aggere. quid faciat bellis obsessus et undis?
nec fuga iam misero, nec magnae copia mortis.
stabat gramineae producta crepidine ripae
undarum ac terrae dubio, sed amicior undis,
fraxinus ingentique vadum possederat umbra.
huius opem (nam qua terras invaderet?) unca
arripuit dextra: nec pertulit illa trahentem,
sed maiore super, quam stabat, pondere victa
solvitur et, qua stagna subit radice quibusque
arentem mordebat humum dimissa, superne
iniecit sese trepido ripamque, nec ultra
passa virum subitae vallavit ponte ruinae.
huc undae coeunt, et ineluctabile caeno
verticibusque cavis sidit crescitque barathrum.
iamque umeros, iam colla ducis sinuosa vorago
circumit: hic demum victus suprema fateri
exclamat: «fluvione (pudet!), Mars inclute, merges
hanc animam, segnesque lacus et stagna subibo
ceu pecoris custos, subiti torrentis iniquis
interceptus aquis? adeone occumbere ferro
non merui?» tandem precibus commota Tonantem
Iuno subit: «quonam miseros, sator inclute divum,
Inachidas, quonam usque premes? iam Pallas et odit
Tydea, iam rapto tacuerunt augure Delphi:
en meus Hippomedon, cui gentis origo Mycenae
Argolicique lares numenque ante omnia Iuno
(sic ego fida meis?), pelagi crudelibus ibit
praeda feris? certe tumulos supremaque victis
busta dabas: ubi Cecropiae post proelia flammae,
Theseos ignis ubi est?» non spernit coniugis aequas
ille preces, leviterque oculos ad moenia Cadmi
rettulit, et viso sederunt flumina nutu.
illius exangues umeri et perfossa patescunt
pectora: ceu ventis alte cum elata resedit
tempestas, surgunt scopuli quaesitaque nautis
terra, et ab infestis descendunt aequora saxis.
quid ripas tenuisse iuvat? premit undique nimbo
telorum Phoenissa cohors, nec tegmina membris
ulla, omnisque patet leto; tunc vulnera manant,
quique sub amne diu stupuit cruor, aere nudo
solvitur et tenues venarum laxat hiatus,
incertique labant undarum e frigore gressus.
procumbit, Getico qualis procumbit in Haemo
seu Boreae furiis putri seu robore quercus
caelo mixta comas, ingentemque aera laxat:
illam nutantem nemus et mons ipse tremescit
qua tellure cadat, quas obruat ordine silvas.
non tamen aut ensem galeamve audacia cuiquam
tangere; vix credunt oculis ingentiaque horrent
funera et astrictis accedunt comminus armis.
tandem adiit Hypseus capulumque in morte tenenti
extrahit et torvos laxavit casside vultus;
itque per Aonios alte mucrone corusco
suspensam ostentans galeam et clamore superbit:
«hic ferus Hippomedon, hic formidabilis ultor
Tydeos infandi debellatorque cruenti
gurgitisagnovit longe pressitque dolorem
magnanimus Capaneus, telumque inmane lacerto
hortatur librans: «ades o mihi, dextera, tantum
tu praesens bellis et inevitabile numen,
te voco, te solam superum contemptor adoro
sic ait, et voti sese facit ipse potentem.
it tremibunda abies clipeum per et aerea texta
loricae tandemque animam sub pectore magno
deprendit: ruit haud alio quam celsa fragore
turris, ubi innumeros penitus quassata per ictus
labitur effractamque aperit victoribus urbem.
cui super adsistens, «non infitiamur honorem
mortis» ait «refer huc oculos, ego vulneris auctor;
laetus abi multumque aliis iactantior umbris
tunc ensem galeamque rapit clipeumque revellit
Hypseos; exanimumque tenens super Hippomedonta,
«accipe» ait «simul hostiles, dux magne, tuasque
exuvias, veniet cineri decus et suus ordo
manibus; interea iustos dum reddimus ignes,
hoc ultor Capaneus operit tua membra sepulcro
sic anceps dura belli vice mutua Grais
Sidoniisque simul nectebat vulnera Mavors:
hic ferus Hippomedon, illic non segnior Hypseus
fletur, et alterni praebent solacia luctus.
tristibus interea somnum turbata figuris
torva sagittiferi mater Tegeatis ephebi,
crine dato passim plantisque ex more solutis,
ante diem gelidas ibat Ladonis ad undas
purgatura malum fluvio vivente soporem.
namque per attonitas curarum pondere noctes
saepe et delapsas adytis, quas ipsa dicarat,
exuvias, seque ignotis errare sepulcris
extorrem nemorum Dryadumque a plebe fugatam,
saepe novos nati bello rediisse triumphos,
armaque et alipedem notum comitesque videbat,
numquam ipsum, nunc ex umeris fluxisse pharetras,
effigiesque suas simulacraque nota cremari.
praecipuos sed enim illa metus portendere visa est
nox miserae totoque erexit pectore matrem.
nota per Arcadias felici robore silvas
quercus erat, Triviae quam desacraverat ipsa
electam turba nemorum numenque colendo
fecerat: hic arcus et fessa reponere tela,
armaque curva suum et vacuorum terga leonum
figere et ingentes aequantia cornua silvas.
vix ramis locus, agrestes adeo omnia cingunt
exuviae, et viridem ferri nitor impedit umbram.
hanc, ut forte iugis longo defessa redibat
venatu, modo rapta ferox Erymanthidos ursae
ora ferens, multo proscissam vulnere cernit
deposuisse comam et rorantes sanguine ramos
expirare solo; quaerenti nympha cruentas
Maenadas atque hostem dixit saevisse Lyaeum.
dum gemit et planctu circumdat pectus inani,
abrupere oculi noctem maestoque cubili
exilit et falsos quaerit per lumina fletus.
ergo ut in amne nefas merso ter crine piavit
verbaque sollicitas matrum solantia curas
addidit, armatae ruit ad delubra Dianae
rore sub Eoo, notasque ex ordine silvas
et quercum gavisa videt. tunc limine divae
astitit et tali nequiquam voce precatur:
«virgo potens nemorum, cuius non mollia signa
militiamque trucem sexum indignata frequento
more nihil Graio (nec te gens aspera ritu
Colchis Amazoniaeve magis coluere catervae):
si mihi non umquam thiasi ludusve protervae
noctis et, inviso quamvis temerata cubili,
non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessi
pensa, sed in tetricis et post conubia lustris,
sic quoque venatrix animumque innupta remansi,
nec mihi secretis culpam occultare sub antris
cura, sed ostendi prolem posuique trementem
ante tuos confessa pedes, nec degener ille
sanguinis inque meos reptavit protinus arcus,
tela puer lacrimis et prima voce poposcit:
hunc mihi (quid trepidae noctes somnusque minantur?),
hunc, precor, audaci qui nunc ad proelia voto
heu nimium tibi fisus abit, da visere belli
victorem, vel, si ampla peto, da visere tantum!
[si non victorem des victum cernere saltem!]
hic sudet tuaque arma ferat. preme dira malorum
signa; quid in nostris, nemoralis Delia, silvis
Maenades hostiles Thebanaque numina regnant?
ei mihi! cur penitus (simque augur cassa futuri!),
cur penitus magnoque interpretor omine quercum?
quod si vera sopor miserae praesagia mittit,
per te maternos, mitis Dictynna, labores
fraternumque decus, cunctis hunc fige sagittis
infelicem uterum; miserae sine funera matris
audiat ille priordixit, fletuque soluto
aspicit et niveae saxum maduisse Dianae.
illam diva ferox etiamnum in limine sacro
expositam et gelidas verrentem crinibus aras
linquit, et in mediis frondentem Maenalon astris
exuperat gressu saltumque ad moenia Cadmi
destinat, interior caeli qua semita lucet
dis tantum, et cunctas iuxta videt ardua terras.
iamque fere medium Parnasi frondea praeter
colla tenebat iter, cum fratrem in nube corusca
aspicit haud solito visu: remeabat ab armis
maestus Echioniis, demersi funera lugens
auguris. inrubit caeli plaga sidere mixto,
occursuque sacro pariter iubar arsit utrimque,
et coiere arcus et respondere pharetrae.
ille prior: «scio, Labdacias, germana, cohortes
et nimium fortes ausum petis Arcada pugnas.
fida rogat genetrix: utinam indulgere precanti
fata darent! en ipse mei (pudet!) inritus arma
cultoris frondesque sacras ad inania vidi
Tartara et in memet versos descendere vultus;
nec tenui currus terraeque abrupta coegi,
saevus ego inmeritusque coli. lugentia cernis
antra, soror, mutasque domos: haec sola rependo
dona pio comiti; nec tu peritura movere
auxilia et maestos in vanum perge labores.
finis adest iuveni, non hoc mutabile fatum,
nec te de dubiis fraterna oracula fallunt
«sed decus extremum miseroconfusa vicissim
virgo refert, «duraeque licet solacia morti
quaerere, nec fugiet poenas quicumque nefandam
insontis pueri scelerarit sanguine dextram
impius, et nostris fas sit saevire sagittis
sic effata movet gressus libandaque fratri
parcius ora tulit, Thebasque infesta petivit.
at pugna ereptis maior crudescit utrimque
regibus, alternosque ciet vindicta furores.
Hypseos hinc turmae desolatumque magistro
agmen, at hinc gravius fremit Hippomedontis adempti
orba cohors; praebent obnixi corpora ferro,
idem ardor rabidis externum haurire cruorem
ac fudisse suum, nec se vestigia mutant:
stat cuneo defixa acies, hostique cruento
dant animas et terga negant: cum lapsa per auras
vertice Dircaei velox Latonia montis
astitit; agnoscunt colles notamque tremescit
silva deam, saevis ubi quondam exerta sagittis
fecundam lasso Nioben consumpserat arcu.
illum acies inter coepta iam caede superbum
nescius armorum et primas tunc passus habenas
venator raptabat equus, quem discolor ambit
tigris et auratis adverberat unguibus armos.
colla sedent nodis, et castigata iubarum
libertas, nemorisque notae sub pectore primo
iactantur niveo lunata monilia dente.
ipse bis Oebalio saturatam murice pallam
lucentesque auro tunicas (hoc neverat unum
mater opus) tenui collectus in ilia vinclo,
cornipedis laevo clipeum demiserat armo,
ense gravis nimio: tereti iuvat aurea morsu
fibula pendentis circum latera aspera cinctus,
vaginaeque sonum tremulumque audire pharetrae
murmur et a cono missas in terga catenas;
interdum cristas hilaris iactare comantes
et pictum gemmis galeae iubar. ast ubi pugna
cassis anhela calet, resoluto vertice nudus
exoritur: tunc dulce comae radiisque trementes
dulce nitent visus et, quas dolet ipse morari,
nondum mutatae rosea lanugine malae.
nec formae sibi laude placet multumque severis
asperat ora minis, sed frontis servat honorem
ira decens. dat sponte locum Thebana iuventus,
natorum memores, intentaque tela retorquent;
sed premit et saevas miserantibus ingerit hastas.
illum et Sidoniae iuga per Teumesia Nymphae
bellantem atque ipso sudore et pulvere gratum
laudant, et tacito ducunt suspiria voto.
talia cernenti mitis subit alta Dianae
corda dolor, fletuque genas violata, «quod,» inquit
«nunc tibi, quod leti quaeram dea fida propinqui
effugium? haecne ultro properasti in proelia, saeve
ac miserande puer? cruda heu festinaque virtus
suasit et hortatrix animosi gloria leti!
scilicet angustum iamdudum urguentibus annis
Maenalium tibi, parve, nemus, perque antra ferarum
vix tutae sine matre viae, silvestria cuius
nondum tela procax arcumque implere valebas.
et nunc illa meas ingentem plangit ad aras
invidiam surdasque fores et limina lassat:
tu dulces lituos ululataque proelia gaudes
felix et miserae tantum moriture parenti
ne tamen extremo frustra morientis honori
adfuerit, venit in medios caligine fulva
saepta globos, primumque leves furata sagittas
audacis tergo pueri caelestibus implet
goryton telis, quorum sine sanguine nullum
decidit; ambrosio tunc spargit membra liquore,
spargit equum, ne quo violetur vulnere corpus
ante necem, cantusque sacros et conscia miscet
murmura, secretis quae Colchidas ipsa sub antris
nocte docet monstratque feras quaerentibus herbas.
tunc vero exerto circumvolat igneus arcu
nec se mente regit, patriae matrisque suique
inmemor, et nimium caelestibus utitur armis:
ut leo, cui parvo mater Gaetula cruentos
suggerit ipsa cibos, cum primum crescere sensit
colla iubis torvusque novos respexit ad ungues,
indignatur ali, tandemque effusus apertos
liber amat campos et nescit in antra reverti.
quos, age, Parrhasio sternis, puer improbe, cornu?
prima Tanagraeum turbavit harundo Coroebum
extremo galeae primoque in margine parmae
angusta transmissa via: stat faucibus unda
sanguinis, et sacri facies rubet igne veneni.
saevius Eurytion, cui luminis orbe sinistro
callida tergeminis acies se condidit uncis.
ille trahens oculo plenam labente sagittam
ibat in auctorem: sed divum fortia quid non
tela queant? alio geminatum lumine vulnus
explevit tenebras; sequitur tamen improbus hostem,
qua meminit, fusum donec prolapsus in Idan
decidit: hic saevi miser inter funera belli
palpitat et mortem sociosque hostesque precatur.
addit Abantiadas, insignem crinibus Argum
et male dilectum miserae Cydona sorori.
[illi perfossum telo patefecerat inguen]
huic geminum obliqua traiecit harundine tempus,
exilit hac ferrum, velox hac penna remansit;
fluxit utrimque cruor. nulli tela aspera mortis
dant veniam, non forma Lamum, non infula Lygdum,
non pubescentes texerunt Aeolon anni:
figitur ora Lamus, flet saucius inguina Lygdus,
perfossus telo niveam gemis, Aeole, frontem.
te praeceps Euboea tulit, te candida Thisbe
miserat, hunc virides non excipietis ~Amyclae.
numquam cassa manus, nullum sine numine fugit
missile, nec requies dextrae, sonitumque priori
iungit harundo sequens. unum quis crederet arcum
aut unam saevire manum? modo derigit ictus,
nunc latere alterno dubius conamina mutat,
nunc fugit instantes et solo respicit arcu.
et iam mirantes indignantesque coibant
Labdacidae, primusque Iovis de sanguine claro
Amphion ignarus adhuc, quae funera campis
ille daret: «quonam usque moram lucrabere fati,
o multum meritos puer orbature parentes?
quin etiam menti tumor atque audacia gliscit,
congressus dum nemo tuos pugnamque minorem
dignatur bellis, iramque relinqueris infra.
i, repete Arcadiam mixtusque aequalibus illic,
dum ferus hic vero desaevit pulvere Mavors,
proelia lude domi: quodsi te maesta sepulcri
fama movet, dabimus leto moriare virorum
iamdudum hunc contra stimulis gravioribus ardet
trux Atalantiades; necdum ille quierat, et infit:
«sera etiam in Thebas, quarum hic exercitus, arma
profero; quisnam adeo puer, ut bellare recuset
talibus? Arcadiae stirpem et fera semina gentis,
non Thebana vides: non me sub nocte silenti
Thyias Echionio genetrix famulata Lyaeo
edidit, haud umquam deformes vertice mitras
induimus turpemque manu iactavimus hastam.
protinus astrictos didici reptare per amnes
horrendasque domos magnarum intrare ferarum
et++quid plura loquar? ferrum mea semper et arcus
mater habet, vestri feriunt cava tympana patres
non tulit Amphion vultumque et in ora loquentis
telum inmane rotat; sed ferri lumine diro
turbatus sonipes sese dominumque retorsit
in latus atque avidam transmisit devius hastam.
acrior hoc iuvenem stricto mucrone petebat
Amphion, cum se medio Latonia campo
iecit et ante oculos omni stetit obvia vultu.
haerebat iuveni devinctus amore pudico
Maenalius Dorceus, cui bella suumque timorem
mater et audaces pueri mandaverat annos.
huius tum vultu dea dissimulata profatur:
«hactenus Ogygias satis infestasse catervas,
Parthenopaee, satis; miserae iam parce parenti,
parce deis, quicumque favent.» nec territus ille:
«hunc sine me (non plura petam), fidissime Dorceu,
sternere humi, qui tela meis gerit aemula telis
et similes cultus et frena sonantia iactat.
frena regam, cultus Triviae pendebitis alto
limine, captivis matrem donabo pharetris
audiit et mixto risit Latonia fletu.
viderat hanc caeli iamdudum in parte remota
Gradivum complexa Venus, dumque anxia Thebas
commemorat Cadmumque viro caraeque nepotes
Harmoniae, pressum tacito sub corde dolorem
tempestiva movet: «nonne hanc, Gradive, protervam
virginitate vides mediam se ferre virorum
coetibus, utque acies audax et Martia signa
temperet? en etiam donat praebetque necandos
tot nostra de gente viros. huic tradita virtus,
huic furor? agrestes superest tibi figere dammas
desiluit iustis commotus in arma querelis
Bellipotens, cui sola vagum per ina ruenti
Ira comes, reliqui sudant ad bella Furores.
nec mora, cum maestam monitu Letoida duro
increpat adsistens: «non haec tibi proelia divum
dat pater; armiferum ni protinus improba campum
deseris, huic aequam nosces nec Pallada dextrae
quid faciat contra? premit hinc Mavortia cuspis,
hinc plenae tibi, parve, colus, Iovis inde severi
vultus: abit solo post haec evicta pudore.
at pater Ogygias Mavors circumspicit alas
horrendumque Dryanta movet, cui sanguinis auctor
turbidus Orion, comitesque odisse Dianae
(inde furit) patrium. hic turbatos arripit ense
Arcadas exarmatque ducem; cadit agmine longo
Cyllenes populus Tegeesque habitator opacae
Aepytiique duces Telphusiacaeque phalanges.
ipsum autem et lassa fidit prosternere dextra,
nec servat vires: etenim huc iam fessus et illuc
mutabat turmas; urguent praesagia mille
funeris, et nigrae praecedunt nubila mortis.
iamque miser raros comites verumque videbat
Dorcea, iam vires paulatim abscedere sensit,
sentit et exhaustas umero leviore pharetras;
iam minus atque minus fert ira, puerque videtur
et sibi, cum torva clipei metuendus obarsit
luce Dryas: tremor ora repens ac viscera torsit
Arcados; utque feri vectorem fulminis albus
cum supra respexit olor, cupit hiscere ripam
Strymonos et trepidas in pectora contrahit alas:
sic iuvenem saevi conspecta mole Dryantis
iam non ira subit, sed leti nuntius horror.
arma tamen, frustra superos Triviamque precatus,
molitur pallens et surdos expedit arcus.
iamque instat telis dextramque obliquus in ulnam
cornua contingit mucrone et pectora nervo,
cum ducis Aonii magno cita turbine cuspis
fertur in adversum nervique obliqua sonori
vincla secat: pereunt ictus, manibusque remissis
vana supinato ceciderunt spicula cornu.
tunc miser et frenos turbatus et arma remisit,
vulneris impatiens umeri quod tegmine dextri
intrarat facilemque cutem; subit altera cuspis
cornipedisque fugam succiso poplite sistit.
tum cadit ipse Dryas (mirum!) nec vulneris umquam
conscius: olim auctor teli causaeque patebant.
at puer infusus sociis in devia campi
tollitur (heu simplex aetas!) moriensque iacentem
flebat equum; cecidit laxata casside vultus,
aegraque per trepidos expirat gratia visus,
et prensis concussa comis ter colla quaterque
stare negant, ipsisque nefas lacrimabile Thebis,
ibat purpureus niveo de pectore sanguis.
tandem haec singultu verba incidente profatur:
«labimur, i, miseram, Dorceu, solare parentem.
illa quidem, si vera ferunt praesagia curae,
aut somno iam triste nefas aut omine vidit.
tu tamen arte pia trepidam suspende diuque
decipito; neu tu subitus neve arma tenenti
veneris, et tandem, cum iam cogere fateri,
dic: "merui, genetrix, poenas; invita capesse:
arma puer rapui, nec te retinente quievi,
nec tibi sollicitae saltem inter bella peperci.
vive igitur potiusque animis irascere nostris
et iam pone metus. frustra de colle Lycaei
anxia prospectas, si quis per nubila longe
aut sonus aut nostro sublatus ab agmine pulvis:
frigidus et nuda iaceo tellure, nec usquam
tu prope, quae vultus efflantiaque ora teneres.
hunc tamen, orba parens, crinem,"» dextraque secandum
praebuit, «"hunc toto capies pro corpore crinem,
comere quem frustra me dedignante solebas.
huic dabis exequias, atque inter iusta memento
ne quis inexpertis hebetet mea tela lacertis
dilectosque canes ullis agat amplius antris.
haec autem primis arma infelicia castris
ure, vel ingratae crimen suspende Dianae."»


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License