Publius Papinius Statius: Omnia quae extant opera
Publius Papinius Statius
Thebaide

Liber undecimus

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Liber undecimus

 

Postquam magnanimus furias virtutis iniquae
consumpsit Capaneus expiravitque receptum
fulmen, et ad terras longe comitata cadentem
signavit muros ultricis semita flammae,
componit dextra victor concussa plagarum
Iuppiter et vultu caelumque diemque reducit.
gratantur superi, Phlegrae ceu fessus anhelet
proelia et Encelado fumantem impresserit Aetnen.
ille iacet lacerae complexus fragmina turris,
torvus adhuc visu memorandaque facta relinquens
gentibus atque ipsi non inlaudata Tonanti.
quantus Apollineae temerator matris Averno
tenditur; ipsae horrent, si quando pectore ab alto
emergunt volucres inmensaque membra iacentis
spectant, dum miserae crescunt in pabula fibrae:
sic gravat iniectus terras hostiliaque urit
arva et anhelantem caelesti sulphure campum.
respirant Thebae, templisque iacentia surgunt
agmina; iam finis votis finisque supremis
planctibus, et natos ausae deponere matres.
at vaga pallentes campo fuga volvit Achivos.
nec iam hostes turmae aut ferrum mortale timetur:
omnibus ante oculos irae Iovis, omnibus ardent
arma metu galeaeque tonant, visusque paventes
ipse sequi et profugis opponere Iuppiter ignes.
instat Agenoreus miles caelique tumultu
utitur: indomitos ut cum Massyla per arva
armenti reges magno leo fregit hiatu
et contentus abit; rauci tunc comminus ursi,
tunc avidi venere lupi, rabieque remissa
lambunt degeneres alienae vulnera praedae.
hinc premit Eurymedon, cui rusticus horror in armis,
rustica tela manu, patriumque agitare tumultus
(Pan illi genitor); tener hinc conatibus annos
egreditur iuvenemque patrem puer aequat Alatreus:
felices ambo, sed fortunatior ille,
quem genuisse iuvat; nec iam dinoscere promptum
quae magis arma sonent, quo plus eat hasta lacerto.
artatur denso fugientum examine vallum.
quas volvis, Gradive, vices! modo moenia Cadmi
scandebant, sua nunc defendunt tecta Pelasgi.
ceu redeunt nubes, ceu circumflantibus Austris
alternus procumbit ager, ceu gurgite cano
nunc retegit bibulas, nunc induit aestus harenas.
expirat late pubes Tirynthia, alumni
exuvias imitata dei; trux maeret ab astris
Amphitryoniades Nemeaea in sanguine terga
et similes ramos similesque videre pharetras.
stabat in Argolicae ferrato culmine turris
egregius lituo dextri Mavortis Enyeus
hortator; sed tunc miseris dabat utile signum
suadebatque fugam et tutos in castra receptus,
cum subitum obliquo descendit ab aere vulnus,
urguentisque sonum laeva manus aure retenta est,
sicut erat; fugit in vacuas iam spiritus auras,
iam gelida ora tacent, carmen tuba sola peregit.
iamque potens scelerum geminaeque exercita gentis
sanguine Tisiphone fraterna claudere quaerit
bella tuba: nec se tanta in certamina fidit
sufficere, comitem ni sede Megaeram
et consanguineos in proelia suscitet angues.
ergo procul vacua concedit valle solumque
ense fodit Stygio terraeque inmurmurat absens
nomen et (Elysiis signum indubitabile regnis)
crinalem attollit longo stridore cerasten:
caeruleae dux ille comae, quo protinus omnis
horruit audito tellus pontusque polusque,
et pater Aetnaeos iterum respexit ad ignes.
accipit illa sonum; stabat tunc forte parenti
proxima, dum coetu Capaneus laudatur ab omni
Ditis et insignem Stygiis fovet amnibus umbram.
protinus abrupta terrarum mole sub astris
constitit, exultant manes, quantumque profundae
rarescunt tenebrae, tantum de luce recessit.
excipit atra soror dextraeque innexa profatur:
«hac, germana, tenus Stygii metuenda parentis
imperia et iussos potui tolerare furores
sola super terras hostilique obvia mundo,
dum vos Elysium et faciles compescitis umbras.
nec pretium deforme morae cassique labores:
hoc quodcumque madent campi, quod sanguine fumant
stagna, quod innumero Lethaea examine gaudet
ripa, meae vires laeta insignia. sed quid
haec ego? Mars habeat, vulgataque iactet Enyo.
vidistis (Stygiis certe manifestus in umbris)
sanguine foedatum rictus atroque madentem
ora ducem tabo: miserum insatiabilis edit
me tradente caput. modo nempe horrendus ab astris
descendit vos usque fragor: me sacra premebat
tempestas, ego mixta viri furialibus armis
bella deum et magnas ridebam fulminis iras.
sed iam (effabor enim) longo sudore fatiscunt
corda, soror, tardaeque manus; hebet infera caelo
taxus et insuetos angues nimia astra soporant.
tu, cui totus adhuc furor exultantque recentes
Cocyti de fonte comae, da iungere vires.
non solitas acies nec Martia bella paramus,
sed fratrum (licet alma Fides Pietasque repugnent,
vincentur), fratrum stringendi comminus enses.
grande opus! ipsae odiis, ipsae discordibus armis
aptemur. quid lenta venis? agedum elige cuius
signa feras. ambo faciles nostrique; sed anceps
vulgus et adfatus matris blandamque precatu
Antigonen timeo, paulum ne nostra retardent
consilia. ipse etiam, qui nos lassare precando
suetus et ultrices oculorum exposcere Diras,
iam pater est: coetu fertur iam solus ab omni
flere sibi. atque adeo moror ipsa inrumpere Thebas
adsuetumque larem. tibi pareat impius exul,
Argolicumque impelle nefas; neu mitis Adrastus
praevaleat plebesque, cave, Lernaea moretur.
vade, et in alternas inimica revertere pugnas
talia partitae diversum abiere sorores:
ut Notus et Boreas gemino de cardine mundi,
hic nive Rhipaea, Libycis hic pastus harenis,
bella cient: clamant amnes, freta, nubila, silvae,
iamque patent strages; plangunt sua damna coloni
et tamen oppressos miserantur in aequore nautas.
illas ut summo vidit pater altus Olympo
incestare diem trepidumque Hyperionis orbem
suffundi maculis, torvo sic incohat ore:
«vidimus armiferos, quo fas erat usque, furores,
caelicolae, licitasque acies, etsi impia bella
unus init aususque mea procumbere dextra.
nunc par infandum miserisque incognita terris
pugna subest: auferte oculos! absentibus ausint
ista deis lateantque Iovem; sat funera mensae
Tantaleae et sontes vidisse Lycaonis aras
et festina polo ducentes astra Mycenas.
nunc etiam turbanda dies: mala nubila, tellus,
accipe, secedantque poli: stat parcere mundo
caelitibusque meis; saltem ne virginis almae
sidera, Ledaei videant neu talia fratres
sic pater omnipotens, visusque nocentibus arvis
abstulit, et dulci terrae caruere sereno.
iamque per Argolicas Erebo sata virgo cohortes
vestigat Polynicis iter portisque sub ipsis
invenit, incertum leto tot iniqua fugane
exeat, et dubios turbabant omina sensus.
viderat, obscura vallum dum nocte pererrat
aeger consilii curisque novissima volvens,
coniugis Argiae laceram cum lampade maesta
effigiem (sunt monstra deum: sic ire parabat,
has latura viro taedas erat!): ergo roganti,
quae via quisve dolor, cur maesta insignia, tantum
fleverat atque manu tacitos averterat ignes.
scit mentem vidisse nefas; etenim unde Mycenis
adforet et vallum coniunx inopina subiret?
sed fati monitus vicinaque funera sentit,
ac sentire timet. cum vero Acherontis aperti
Dira ter admoto tetigit thoraca flagello,
ardet inops animi, nec tam considere regno
quam scelus et caedem et perfossi in sanguine fratris
expirare cupit, subitusque adfatur Adrastum:
«sera quidem, extremus socium gentisque superstes
Argolicae, consulta, pater, iam rebus in artis
adgredior; tunc tempus erat, cum sanguis Achivum
integer, ire ultro propriamque capessere pugnam,
non plebis Danaae florem regumque verendas
obiectare animas, ut lamentabile tantis
urbibus induerem capiti decus. ast ea quando
praeteriit virtus, nunc saltem exolvere fas sit
quae merui. scis namque, socer, licet alta recondas
vulnera et adflictum generi vereare pudorem:
ille ego sum qui te pacem et pia iura regentem
(infelix utinamque aliis datus urbibus hospes!)
extorrem patria regnoque++sed exige tandem
supplicium: fratrem suprema in bella (quid horres?
decretum est fixumque) voco; desiste morari,
nec poteris. non si atra parens miseraeque sorores
in media arma cadant, non si ipse ad bella ruenti
obstet et extinctos galeae pater ingerat orbes,
deficiam. anne bibam superest quodcumque cruoris
Inachii et vestris etiamnum mortibus utar?
vidi ego me propter ruptos telluris hiatus,
nec subii; vidi exanimum fecique nocentem
Tydea; me Tegee regem indefensa reposcit,
orbaque Parrhasiis ululat mihi mater in antris.
ipse nec Ismeni ripas, dum stagna cruentat
Hippomedon, Tyrias potui nec scandere turres,
dum tonat, et tecum, Capaneu, miscere furores.
quis tantus pro luce timor? sed digna rependam.
conveniant ubi quaeque nurus matresque Pelasgae
longaevique patres, quorum tot gaudia carpsi
orbavique domos: fratri concurro, quid ultra est?
spectent et votis victorem Eteoclea poscant.
iamque vale, coniunx, dulcesque valete Mycenae!
at tu, care socer, (nec enim omnis culpa malorum
me penes, et superi mecum Parcaeque nocentes)
sis lenis cineri, meque haec post proelia raptum
alitibus fratrique tegas urnamque reportes,
hoc tantum, et natae melius conubia iungas
ibant in lacrimas, veluti cum vere reverso
Bistoniae tepuere nives, summittitur ingens
Haemus et angustos Rhodope descendit in amnes.
coeperat et leni senior mulcere furentem
adloquio: scidit orsa novo terrore cruenta
Eumenis, alipedemque citum fataliaque arma
protinus, Inachii vultus expressa Pherecli,
obtulit ac fidas exclusit casside voces.
ac super haec: «abrumpe moras, celeremus! et illum
adventare ferunt portis.» sic omnia vicit,
correptumque iniecit equo; volat aequore aperto
pallidus instantemque deae circumspicit umbram.
sacra Iovi merito Tyrius pro fulmine ductor
nequiquam Danaos ratus exarmasse ferebat.
nec pater aetherius divumque has ullus ad aras,
sed mala Tisiphone trepidis inserta ministris
astat et inferno praevertit vota Tonanti.
«summe deum, tibi namque meae primordia Thebae
(liveat infandum licet Argos et aspera Iuno)
debent, Sidonios ex quo per litora raptor
turbasti thiasos, dignatus virgine nostra
terga premi et placidas falsum mugire per undas.
nec te vana fides iterum Cadmeia adeptum
conubia et Tyrios nimium inrupisse penates:
tandem, inquam, soceros dilectaque moenia gratus
respicis adsertorque tonas; ceu regia caeli
attemptata tui, sic te pro turribus altis
vidimus urguentem nubes, laetique benignum
fulmen et auditos proavis agnovimus ignes.
accipe nunc pecudes et magni turis acervos
votivumque marem; dignas sed pendere grates
haud mortale opus est; certent tibi reddere Bacchus
noster et Alcides, illis haec moenia servas
dixerat: ast illi niger ignis in ora genasque
prosiluit raptumque comis diadema cremavit.
tunc ferus ante ictum spumis delubra cruentat
taurus et obstantum mediis e coetibus exit
turbidus insanoque ferens altaria cornu.
diffugiunt famuli, et regem solatur haruspex.
ipse instaurari sacrum male fortis agique
imperat, et magnos ficto premit ore timores.
qualis ubi implicitum Tirynthius ossibus ignem
sensit et Oetaeas membris accedere vestes,
vota incepta tamen libataque tura ferebat
durus adhuc patiensque mali; mox grande coactus
ingemuit, victorque furit per viscera Nessus.
nuntius exanimi suspensus pectora cursu
Aepytus ad regem portae statione relicta
tendit et haec trepido vix intellectus anhelat:
«rumpe pios cultus intempestivaque, rector,
sacra deum: frater muris circum omnibus instat
portarumque moras frenis adsultat et hastis,
nomine te crebro, te solum in proelia poscens.
flent maesti retro comites, et uterque loquenti
aggemit et pulsis exercitus obstrepit armis.
ille vocat. nunc tempus erat, sator optime divum!
quid meruit Capaneusturbatus inhorruit altis
rex odiis, mediaque tamen gavisus in ira est.
sic ubi regnator post exulis otia tauri
mugitum hostilem summa tulit aure iuvencus
agnovitque minas, magna stat fervidus ira
ante gregem spumisque animos ardentibus efflat,
nunc pede torvus humum, nunc cornibus aera findens;
horret ager, trepidaeque expectant proelia valles.
nec desunt regni comites: «sine moenia pulset
inritus.» «ille autem fractis huc audeat usque
viribus?» «hic miseris furor est instare periclo,
nec librare metus et tuta odisse.» «resiste
hic fretus solio, nos propulsabimus hostem,
nos bellare iube.» sic proxima turba, sed ardens
ecce aderat luctu dicturusque omnia belli
libertate Creon: urit fera corda Menoeceus;
nulla patri requies, illum quaeritque tenetque;
illum sanguineos proflantem pectore rivos
aspicit et saeva semper de turre cadentem.
ut dubium et pugnas cunctantem Eteoclea vidit,
«ibis» ait «neque te ulterius fratremque ducemque,
pessime, funeribus patriae lacrimisque potentem,
Eumenidum bellique reum, patiemur inulti.
sat tua non aequis luimus periuria divis.
urbem armis opibusque gravem et modo civibus artam,
ceu caelo deiecta lues inimicave tellus,
hausisti, vacuamque tamen sublimis obumbras?
deest servitio plebes: hos ignis egentes
fert humus, hos pelago patrius iam detulit amnis;
hi quaerunt artus, illi anxia vulnera curant.
redde agedum miseris fratres natosque patresque,
redde arvis domibusque viros! ubi maximus Hypseus
finitimusque Dryas? ubi Phocidos arma sonorae
Euboicique duces? illos tamen aequa duelli
fors tulit ad manes: at tu (pudet), hostia regni,
hostia, nate, iaces, ceu mutus et e grege sanguis
(ei mihi) primitiis ararum et rite nefasto
libatus iussusque mori: et cunctabitur ultra
iste nec, adverso nunc saltem Marte vocatus,
stabit? an in pugnas alium iubet ire profanus
Tiresias iterumque meos oracula nectit
in gemitus? quid enim misero super unicus Haemon?
ille iube subeat, tuque hinc spectator ab alta
turre sede! quid saeva fremis famulamque cohortem
respectas? hi te ire volunt, hi pendere poenas;
ipsa etiam genetrix ipsaeque odere sorores.
in te ardens frater ferrum mortemque minatur
saevaque portarum convellit claustra, nec audis
sic pater infrendens, miseraque exaestuat ira.
ille sub haec, «non fallis» ait «nec te incluta nati
fata movent. canere illa patrem et iactare decebat,
sed spes sub lacrimis, spes atque occulta cupido
his latet: insano praetendis funera voto,
meque premis frustra vacuae ceu proximus aulae.
non ita Sidoniam Fortuna reliquerit urbem,
in te ut sceptra cadant, tanto indignissime nato.
nec mihi difficilis praesens vindicta++sed arma,
arma prius, famuli! coeant in proelia fratres.
vult gemitus lenire Creon. lucrare furorem:
victori mihi cuncta lues.» sic iurgia paulum
distulit atque ensem, quem iam dabat ira, repressit.
ictus ut incerto pastoris vulnere serpens
erigitur gyro longumque e corpore toto
virus in ore legit; paulum si devius hostis
torsit iter, cecidere minae tumefactaque frustra
colla sedent, irasque sui bibit ipse veneni.
at genetrix, primam funestae sortis ut amens
expavit famam (nec tarde credidit), ibat
scissa comam vultusque et pectore nuda cruento,
non sexus decorisve memor: Pentheia qualis
mater ad insani scandebat culmina montis,
promissum saevo caput adlatura Lyaeo.
non comites, non ferre piae vestigia natae
aequa valent: tantum miserae dolor ultimus addit
robur, et exangues crudescunt luctibus anni.
iamque decus galeae, iam spicula saeva ligabat
ductor et ad lituos hilarem intrepidumque tubarum
prospiciebat equum, subito cum apparuit ingens
mater, et ipse metu famulumque expalluit omnis
coetus, et oblatam retro dedit armiger hastam.
«quis furor? unde iterum regni integrata resurgit
Eumenis? ipsi etiam post omnia, comminus ipsi
stabitis? usque adeo geminas duxisse cohortes
et facinus mandasse parum est? quo deinde redibit
victor? in hosne sinus? o diri coniugis olim
felices tenebrae! datis, improba lumina, poenas:
haec spectanda dies. quo, saeve, minantia flectis
ora? quid alternus vultus pallorque ruborque
mutat, et obnixi frangunt mala murmura dentes?
me miseram! vinces? prius haec tamen arma necesse est
experiare domi: stabo ipso in limine portae
auspicium infelix scelerumque inmanis imago.
haec tibi canities, haec sunt calcanda, nefande,
ubera, perque uterum sonipes hic matris agendus.
parce: quid oppositam capulo parmaque repellis?
non ego te contra Stygiis feralia sanxi
vota deis, caeco nec Erinyas ore rogavi.
exaudi miseram: genetrix te, saeve, precatur,
non pater; adde moram sceleri et metire quod audes.
sed pulsat muros germanus et impia contra
bella ciet? non mater enim, non obstat eunti
ulla soror: te cuncta rogant, hic plangimus omnes;
ast ibi vix unus pugnas dissuadet Adrastus,
aut fortasse iubet. tu limina avita deosque
linquis et a nostris in fratrem amplexibus exis
at parte ex alia tacitos obstante tumultu
Antigone furata gradus (nec casta retardat
virginitas) volat Ogygii fastigia muri
exuperare furens; senior comes haeret eunti
Actor, et hic summas non duraturus ad arces.
utque procul visis paulum dubitavit in armis,
agnovitque (nefas!) iaculis et voce superba
tecta incessentem, magno prius omnia planctu
implet et ex muris ceu descensura profatur:
«comprime tela manu paulumque hanc respice turrem,
frater, et horrentes refer in mea lumina cristas!
agnoscisne hostes? sic annua pacta fidemque
poscimus? hi questus, haec est bona causa modesti
exulis? Argolicos per te, germane, penates
(nam Tyriis iam nullus honos), per si quid in illa
dulce domo, summitte animos: en utraque gentis
turba rogant ambaeque acies; rogat illa suorum
Antigone devota malis suspectaque regi,
et tantum tua, dire, soror. saltem ora trucesque
solve genas; liceat vultus fortasse supremum
noscere dilectos et ad haec lamenta videre
anne fleas. illum gemitu iam supplice mater
frangit et exertum dimittere dicitur ensem:
tu mihi fortis adhuc, mihi, quae tua nocte dieque
exilia erroresque fleo iam iamque tumentem
placavi tibi saepe patrem? quid crimine solvis
germanum? nempe ille fidem et stata foedera rupit,
ille nocens saevusque suis; tamen ecce vocatus
non venit.» his paulum furor elanguescere dictis
coeperat, obstreperet quamquam atque obstaret Erinys;
iam summissa manus, lente iam flectit habenas,
iam tacet; erumpunt gemitus, lacrimasque fatetur
cassis; hebent irae, pariterque et abire nocentem
et venisse pudet: subito cum matre repulsa
Eumenis eiecit fractis Eteoclea portis
clamantem: «venio, solumque quod ante vocasti
invideo; ne incesse moras, gravis arma tenebat
mater; io patria, o regum incertissima tellus,
nunc certe victoris eris!» nec mitior ille,
«tandem,» inquit, «scis, saeve, fidem et descendis in aequum?
o mihi nunc primum longo post tempore frater,
congredere: hae leges, haec foedera sola supersunt
sic hostile tuens fratrem; namque uritur alto
corde quod innumeri comites, quod regia cassis
instratusque ostro sonipes, quod fulva metallo
parma micet, quamquam haud armis inhonorus et ipse
nec palla vulgare nitens: opus ipsa novarat
Maeoniis Argia modis ac pollice docto
stamina purpureae sociaverat aurea telae.
iamque in pulvereum Furiis hortantibus aequor
prosiliunt, sua quemque comes stimulatque monetque.
frena tenent ipsae phalerasque et lucida comunt
arma manu mixtisque iubas serpentibus augent.
stat consanguineum campo scelus, unius ingens
bellum uteri, coeuntque pares sub casside vultus.
signa pavent, siluere tubae, stupefactaque Martis
cornua; ter nigris avidus regnator ab oris
intonuit terque ima soli concussit, et ipsi
armorum fugere dei: nusquam incluta Virtus,
restinxit Bellona faces, longeque paventes
Mars rapuit currus, et Gorgone cruda virago
abstitit, inque vicem Stygiae rubuere sorores.
prominet excelsis vulgus miserabile tectis,
cuncta madent lacrimis et ab omni plangitur arce.
hinc questi vixisse senes, hinc pectore nudo
stant matres parvosque vetant attendere natos.
ipse quoque Ogygios monstra ad gentilia manes
Tartareus rector porta iubet ire reclusa.
montibus insidunt patriis tristique corona
infecere diem et vinci sua crimina gaudent.
illos ut stimulis ire in discrimen apertis
audit et sceleri nullum iam obstare pudorem,
advolat et medias inmittit Adrastus habenas,
ipse quidem et regnis multum et venerabilis aevo.
sed quid apud tales, quis nec sua pignora curae,
exter honos? tamen ille rogat: «spectabimus ergo hoc,
Inachidae Tyriique, nefas? ubi iura deique?
bella ubi? ne perstate animis. te deprecor, hostis
(quamquam, haec ira sinat, nec tu mihi sanguine longe),
te, gener, et iubeo; sceptri si tanta cupido est,
exuo regales habitus, i, Lernan et Argos
solus habe!» non verba magis suadentia frangunt
accensos sumptisque semel conatibus obstant,
quam Scytha curvatis erectus fluctibus umquam
Pontus Cyaneos vetuit concurrere montes.
ut periisse preces geminoque ad proelia fusos
pulvere cornipedes explorarique furentum
in digitis ammenta videt, fugit omnia linquens,
castra, viros, generum, Thebas, ac fata monentem
conversumque iugo propellit Ariona: qualis
demissus curru laevae post praemia sortis
umbrarum custos mundique novissimus heres
palluit, amisso veniens in Tartara caelo.
non tamen indulsit pugnae cunctataque primo
substitit in scelere et paulum Fortuna morata est.
bis cassae periere viae, bis comminus actos
avertit bonus error equos, puraeque nefandi
sanguinis obliquis ceciderunt ictibus hastae.
tendunt frena manu, saevis calcaribus urguent
inmeritos; movet et geminas venerabile divum
prodigium turmas, alternaque murmura volvunt
mussantes: iterare acies, procurrere saepe
impetus et totum miseris opponere bellum.
iamdudum terris coetuque offensa deorum
aversa caeli Pietas in parte sedebat,
non habitu quo nota prius, non ore sereno,
sed vittis exuta comam, fraternaque bella,
ceu soror infelix pugnantum aut anxia mater,
deflebat, saevumque Iovem Parcasque nocentes
vociferans, seseque polis et luce relicta
descensuram Erebo et Stygios iam malle penates.
«quid me» ait «ut saevis animantum ac saepe deorum
obstaturam animis, princeps Natura, creabas?
nil iam ego per populos, nusquam reverentia nostri.
o furor, o homines diraeque Prometheos artes!
quam bene post Pyrrham tellus pontusque vacabant!
en mortale genusdixit, speculataque tempus
auxilio, «temptemus» ait «licet inrita coner
desiluitque polo; niveus sub nubibus atris
quamquam maesta deae sequitur vestigia limes.
vix steterat campo, subita mansuescere pace
agmina sentirique nefas; tunc ora madescunt
pectoraque, et tacitus subrepsit fratribus horror.
arma etiam simulata gerens cultusque viriles,
nunc his, nunc illis, «agite, ite, obsistiteclamat,
«quis nati fratresque domi, quis pignora tanta
hic quoque! nonne palam est ultro miserescere divos?
tela cadunt, cunctantur equi, Fors ipsa repugnat
nonnihil impulerat dubios, ni torva notasset
Tisiphone fraudes caelestique ocior igne
adforet increpitans: «quid belli obverteris ausis,
numen iners pacique datum? cede, improba: noster
hic campus nosterque dies; nunc sera nocentes
defendis Thebas. ubi tunc, cum bella cieret
Bacchus et armatas furiarent orgia matres?
aut ubi segnis eras, dum Martius impia serpens
stagna bibit, dum Cadmus arat, dum victa cadit Sphinx,
dum rogat Oedipoden genitor, dum lampade nostra
in thalamos Iocasta venit?» sic urguet, et ultro
vitantem aspectus etiam pudibundaque longe
ora reducentem premit astridentibus hydris
intentatque faces; deiectam in lumina pallam
diva trahit magnoque fugit questura Tonanti.
tunc vero accensae stimulis maioribus irae:
arma placent, versaeque volunt spectare cohortes.
instaurant crudele nefas; rex impius aptat
tela et funestae casum prior occupat hastae.
illa viam medium clipei conata per orbem
non perfert ictus atque alto vincitur auro.
tunc exul subit et clare funesta precatur:
«di, quos effosso non inritus ore rogavit
Oedipodes flammare nefas, non improba posco
vota: piabo manus et eodem pectora ferro
rescindam, dum me moriens hic sceptra tenentem
linquat et hunc secum portet minor umbra dolorem
hasta subit velox equitis femur inter equique
ilia, letum utrique volens; sed plaga sedentis
laxato vitata genu, tamen inrita voti
cuspis in obliquis invenit vulnera costis.
it praeceps sonipes strictae contemptor habenae
arvaque sanguineo scribit rutilantia gyro.
exultat fratris credens hunc ille cruorem
(credit et ipse metu), totis iamque exul habenis
indulget, caecusque avidos inlidit in aegrum
cornipedem cursus. miscentur frena manusque
telaque, et ad terram turbatis gressibus ambo
praecipitant. ut nocte rates, quas nubilus Auster
implicuit, frangunt tonsas mutantque rudentes,
luctataeque diu tenebris hiemique sibique,
sicut erant, imo pariter sedere profundo:
haec pugnae facies. coeunt sine more, sine arte,
tantum animis iraque, atque ignescentia cernunt
per galeas odia et vultus rimantur acerbo
lumine: nil adeo mediae telluris, et enses
impliciti innexaeque manus, alternaque saevi
murmura ceu lituos rapiunt aut signa tubarum.
fulmineos veluti praeceps cum comminus egit
ira sues strictisque erexit tergora saetis:
igne tremunt oculi, lunataque dentibus uncis
ora sonant; spectat pugnas de rupe propinqua
venator pallens canibusque silentia suadet:
sic avidi incurrunt; necdum letalia miscent
vulnera, sed coeptus sanguis, facinusque peractum est.
nec iam opus est Furiis; tantum mirantur et astant
laudantes, hominumque dolent plus posse furores.
fratris uterque furens cupit adfectatque cruorem
et nescit manare suum; tandem inruit exul,
hortatusque manum, cui fortior ira nefasque
iustius, alte ensem germani in corpore pressit,
qua male iam plumis imus tegit inguina thorax.
ille dolens nondum, sed ferri frigore primo
territus, in clipeum turbatos colligit artus;
mox intellecto magis ac magis aeger anhelat
vulnere. nec parcit cedenti atque increpat hostis:
«quo retrahis, germane, gradus? hoc languida somno,
hoc regnis effeta quies, hoc longa sub umbra
imperia! exilio rebusque exercita egenis
membra vides; disce arma pati nec fidere laetis
sic pugnant miseri; restabat lassa nefando
vita duci summusque cruor, poterantque parumper
stare gradus; sed sponte ruit fraudemque supremam
in media iam morte parat. clamore Cithaeron
erigitur, fraterque ratus vicisse levavit
ad caelum palmas: «bene habet! non inrita vovi,
cerno graves oculos atque ora natantia leto.
huc aliquis propere sceptrum atque insigne comarum,
dum videt.» haec dicens gressus admovit et arma,
ceu templis decus et patriae laturus ovanti,
arma etiam spoliare cupit; nondum ille peractis
manibus ultrices animam servabat in iras.
utque superstantem pronumque in pectora sensit,
erigit occulte ferrum vitaeque labantis
reliquias tenues odio supplevit, et ensem
iam laetus fati fraterno in corde reliquit.
ille autem: «vivisne an adhuc manet ira superstes,
perfide, nec sedes umquam meriture quietas?
huc mecum ad manes! illic quoque pacta reposcam,
si modo Agenorei stat Cnosia iudicis urna,
qua reges punire datur.» nec plura locutus
concidit et totis fratrem gravis obruit armis.
ite truces animae funestaque Tartara leto
polluite et cunctas Erebi consumite poenas!
vosque malis hominum, Stygiae, iam parcite, divae:
omnibus in terris scelus hoc omnique sub aevo
viderit una dies, monstrumque infame futuris
excidat, et soli memorent haec proelia reges.
at genitor sceleris comperto fine profundis
erupit tenebris saevoque in limine profert
mortem imperfectam: veteri stat sordida tabo
utraque canities, et durus sanguine crinis
obnubit furiale caput; procul ora genaeque
intus et effossae squalent vestigia lucis.
virgo autem impositae sustentat pondera laevae,
dextra sedet baculo. qualis si puppe relicta
exosus manes pigri sulcator Averni
exeat ad superos solemque et pallida turbet
astra, nec ipse diu fortis patiensque superni
aeris; interea longum cessante magistro
crescat opus, totisque expectent saecula ripis:
talis init campum, comitique extrema gementi,
«duc» ait «ad natos patremque recentibus, oro,
inice funeribuscunctatur nescia virgo
quid paret; impediunt iter implicitosque morantur
arma, viri, currus, altaque in strage seniles
deficiunt gressus et dux miseranda laborat.
ut quaesita diu monstravit corpora clamor
virginis, insternit totos frigentibus artus.
nec vox ulla seni: iacet inmugitque cruentis
vulneribus, nec verba diu temptata sequuntur.
dum tractat galeas atque ora latentia quaerit,
tandem muta diu genitor suspiria solvit:
«tarda meam, Pietas, longo post tempore mentem
percutis? estne sub hoc hominis clementia corde?
vincis io miserum, vincis, Natura, parentem!
en habeo gemitus lacrimaeque per arida serpunt
vulnera et in molles sequitur manus impia planctus.
accipite infandae iusta exequialia mortis,
crudeles nimiumque mei! nec noscere natos
adloquiumque aptare licet; dic, virgo, precanti,
quem teneo? quo nunc vestras ego saevus honore
prosequar inferias? o si fodienda redirent
lumina et in vultus saevire ex more potestas!
heu dolor, heu iusto magis exaudita parentis
vota malaeque preces! quisnam fuit ille deorum,
qui stetit orantem iuxta praereptaque verba
dictavit Fatis? Furor illa et movit Erinys
et pater et genetrix et regna oculique cadentes;
nil ego: per Ditem iuro dulcesque tenebras
inmeritamque ducem, subeam sic Tartara digna
morte, nec irata fugiat me Laius umbra.
ei mihi, quos nexus fratrum, quae vulnera tracto!
solvite, quaeso, manus infestaque vincula tandem
dividite, et medium nunc saltem admittite patrem
talia dequestus paulatim insumpserat iras
mortis, et occulte telum, ni nata vetaret,
quaerebat; sed cauta manu subtraxerat enses
Antigone. furit inde senex: «ubi noxia tela?
heu Furiae! num totum abiit in corpora ferrum
dicentem comes aegra levat mutumque dolorem
ipsa premit, saevum gaudens planxisse parentem.
olim autem inceptae clamore exterrita pugnae
regina extulerat notum penetralibus ensem,
ensem sceptriferi spolium lacrimabile Lai.
multaque cum superis et diro questa cubili
et nati furiis et primi coniugis umbris,
luctata est dextra, et prono vix pectore ferrum
intravit tandem: venas perrumpit aniles
vulnus et infelix lustratur sanguine lectus.
illius exili stridentem in pectore plagam
Ismene conlapsa super lacrimisque comisque
siccabat plangens: qualis Marathonide silva
flebilis Erigone caesi prope funera patris
questibus absumptis tristem iam solvere nodum
coeperat et fortes ramos moritura legebat.
et iam laeta ducum spes elusisse duorum
res Amphionias alio sceptrumque maligna
transtulerat Fortuna manu, Cadmique tenebat
iura Creon. miser heu bellorum terminus! illi
pugnarant fratres. hunc et Mavortia clamant
semina, et impensus patriae paulo ante Menoeceus
conciliat populis. scandit fatale tyrannis
flebilis Aoniae solium: pro blanda potestas
et sceptri malesuadus amor! numquamne priorum
haerebunt documenta novis? iuvat ecce nefasto
stare loco regimenque manu tractare cruentum.
quid, melior Fortuna, potes! iam flectere patrem
incipit atque datis abolere Menoecea regnis.
primum adeo saevis imbutus moribus aulae
(indicium specimenque sui) iubet igne supremo
arceri Danaos, nudoque sub axe relinqui
infelix bellum et tristes sine sedibus umbras.
mox reducem Ogygiae congressus limine portae
Oedipodem extimuit paulum, seseque minorem
confessus tacite, promptamque coercuit iram;
sed redit in regem caecumque audentius hostem
increpitans, «procul,» inquit, «abi, victoribus omen
invisum, et Furias averte ac moenia lustra
discessu Thebana tuo. spes longa peracta est:
vade, iacent nati. quae iam tibi vota supersunt
horruit instinctu rabido, steteruntque trementes
ceu visu praesente genae, seniumque recessit.
tunc natam baculumque manu dimisit, et irae
innixus tumido vocem de pectore rumpit:
«iamne vacat saevire, Creon? modo perfida regna
fortunaeque locum nostrae, miserande, subisti,
et tibi iam fas est regum calcare ruinas?
iam tumulis victos, socios iam moenibus arces?
macte, potes digne Thebarum sceptra tueri:
haec tua prima dies. sed cur nova contrahis amens
iura? quid anguste tantos metiris honores?
exilium intendis. timida inclementia regum
ista! feros avidus quin protinus imbuis enses?
crede, licet: veniat cupidus parere satelles
intrepidusque secet non evitantia colla.
incipe! an expectas ut pronus supplice dextra
sternar et inmitis domini vestigia quaeram?
finge autem temptare, sines? mihine ulla minaris
supplicia, aut ullos reris superesse timores?
linquere tecta iubes? caelum terramque reliqui
sponte, atque ultricem crudelis in ora retorsi
non ullo cogente manum: quid tale iubere,
rex inimice, potes? fugio excedoque nefandis
sedibus; an refert quo funera longa measque
transportem tenebras? ne non gens cuncta precanti
concedat, patriae quantum miser incubo terrae!
sed dulces Thebae. nimirum hic clarior ortus,
et meliora meos permulcent sidera vultus,
hic genetrix natique. habeas Thebana regasque
moenia, quo Cadmus, quo Laius omine rexit
quoque ego; sic thalamos, sic pignora fida capessas;
nec tibi sit virtus fortunam evadere dextra,
sed lucem deprensus ames. satis omina sanxi,
duc age, nata, procul. quid te autem luctibus addo?
da, rex magne, ducemtimuit miseranda relinqui
Antigone mutatque preces: «felicia per te
regna, verende Creon, sanctasque Menoeceos umbras:
da veniam adflicto dictisque ignosce superbis.
hunc morem fandi longae fecere querelae;
nec soli ferus iste tibi: sic fata deosque
adloquitur, durus luctu, facilisque nec ipsi
saepe mihi; pridem indomito sub pectore vivit
libertas misera et saevae spes aspera mortis.
et nunc ecce tuas inritat callidus iras
suppliciumque cupit; sed tu maioribus, oro,
imperii potiare bonis, altusque iacentes
praetereas, et magna ducum vereare priorum
funera. et hic quondam solio sublimis et armis
saeptus opem miseris et iura, potentibus aequus
supplicibusque, dabat, cui nunc ex agmine tanto
una comes, necdum exul erat. felicibus hicne
obstat? in hunc odiis et regni viribus exis,
hunc abigis tectis? an ne prope limina clarum
ingemat et votis intempestivus oberret?
pone metum, procul usque tua summotus ab aula
flebit; ego erectum subigam et servire docebo,
coetibus abducam solaque in sede recondam:
exul erit. nam quae migranti externa patebunt
moenia? vis Argos eat hostilesque Mycenas
squalidus inreptet, victique ad limen Adrasti
Aonias referat clades, tenuemque precetur
rex Thebanus opem? miserae quid crimina gentis
pandere, quid casus iuvat ostentare pudendos?
conde, precor, quodcumque sumus, nec longa precamur
dona, Creon: miserere senis, maestosque parentis
hic, precor, hic manes indulge ponere: certe
Thebanos sepelire licet.» sic orat humique
volvitur; abducit genitor saevumque minatur
indignans veniam. qualis leo rupe sub alta,
quem viridem quondam silvae montesque tremebant,
iam piger et longo iacet exarmatus ab aevo,
magna tamen facies et non adeunda senectus;
et si demissas veniat mugitus ad aures,
erigitur meminitque sui, viresque solutas
ingemit et campis alios regnare leones.
flectitur adfatu, sed non tamen omnia rector
supplicis indulget lacrimis partemque recidit
muneris. «haudinquit, «patriis prohibebere longe
finibus, occursu dum non pia templa domosque
commacules. habeant te lustra tuusque Cithaeron;
atque haec ecce tuis tellus habitabilis umbris,
qua bellum geminaeque iacent in sanguine gentes
sic ait, et ficto comitum vulgique gementis
adsensu limen tumidus regale petebat.
interea pulsi vallum exitiale Pelasgi
destituunt furto; nulli sua signa suusque
ductor: eunt taciti passim et pro funere pulchro
dedecorem amplexi vitam reditusque pudendos.
nox favet et grata profugos amplectitur umbra.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License