Publius Papinius Statius: Omnia quae extant opera
Publius Papinius Statius
Thebaide

Liber duodecimus

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Liber duodecimus

 

Nondum cuncta polo vigil inclinaverat astra
ortus et instantem cornu tenuiore videbat
Luna diem, trepidas ubi iam Tithonia nubes
discutit ac reduci magnum parat aethera Phoebo:
agmina iam raris Dircaea penatibus errant,
noctis questa moras; quamvis tunc otia tandem
et primus post bella sopor, tamen aegra quietem
pax fugat et saevi meminit victoria belli.
vix primo proferre gradum et munimina valli
solvere, vix totas reserare audacia portas;
stant veteres ante ora metus campique vacantis
horror: ut adsiduo iactatis aequore tellus
prima labat, sic attoniti nil comminus ire
mirantur fusasque putant adsurgere turmas.
sic ubi perspicuae scandentem limina turris
Idaliae volucres fulvum aspexere draconem,
intus agunt natos et feta cubilia vallant
unguibus imbellesque citant ad proelia pennas;
mox ruerit licet ille retro, tamen aera nudum
candida turba timet, tandemque ingressa volatus
horret et a mediis etiamnum respicit astris.
itur in exanguem populum bellique iacentis
reliquias, quacumque dolor luctusque, cruenti,
exegere, duces; hi tela, hi corpora, at illi
caesorum tantum ora vident alienaque iuxta
pectora; pars currus deflent viduisque loquuntur,
hoc solum quia restat, equis; pars oscula figunt
vulneribus magnis et de virtute queruntur.
frigida digeritur strages: patuere recisae
cum capulis hastisque manus mediisque sagittae
luminibus stantes; multis vestigia caedis
nulla: ruunt planctu pendente et ubique parato.
at circum informes truncos miserabile surgit
certamen qui iusta ferant, qui funera ducant.
saepe etiam hostiles (lusit Fortuna parumper)
decepti flevere viros; nec certa facultas
noscere quem miseri vitent calcentve cruorem.
at quibus est inlaesa domus vacuique doloris,
aut deserta vagi Danaum tentoria lustrant
inmittuntque faces, aut (quae post bella voluptas)
quaerunt dispersi iaceat quo pulvere Tydeus,
an rapti pateat specus auguris, aut ubi divum
hostis, an aetheriae vivant per membra favillae.
iam lacrimis exempta dies, nec serus abegit
Vesper: amant miseri lamenta malisque fruuntur.
nec subiere domos, sed circum funera pernox
turba sedet, vicibusque datis alterna gementes
igne feras planctuque fugant; nec dulcibus astris
victa, nec adsiduo coierunt lumina fletu.
tertius Aurorae pugnabat Lucifer, et iam
montibus orbatis, lucorum gloria, magnae
Teumesi venere trabes et amica Cithaeron
silva rogis; ardent excisae viscera gentis
molibus extructis: supremo munere gaudent
Ogygii manes; queritur miserabile Graium
nuda cohors vetitumque gemens circumvolat ignem.
accipit et saevi manes Eteoclis iniquos
haudquaquam regalis honos; Argivus haberi
frater iussus adhuc atque pellitur umbra.
at non plebeio fumare Menoecea busto
rex genitor Thebaeque sinunt, nec robora vilem
struxerunt de more rogum, sed bellicus agger
curribus et clipeis Graiorumque omnibus armis
sternitur; hostiles super ipse, ut victor, acervos
pacifera lauro crinem vittisque decorus
accubat: haud aliter quam cum poscentibus astris
laetus in accensa iacuit Tirynthius Oeta.
spirantes super inferias, captiva Pelasgum
corpora frenatosque, pater, solacia sorti
bellorum, mactabat equos; his arduus ignis
palpitat, et gemitus tandem erupere paterni:
«o nisi magnanimae nimius te laudis inisset
ardor, Echionios mecum venerande penates
atque ultra recture puer, venientia qui nunc
gaudia et ingratum mihi munus acerbas!
tu superum convexa licet coetusque perenni
(credo equidem) virtute colas, mihi flebile semper
numen eris; ponant aras excelsaque Thebae
templa dicent: uni fas sit lugere parenti.
et nunc heu quae digne tibi sollemnia quasve
largiar exequias? nec si fatale potestas
Argos et impulsas cineri miscere Mycenas,
meque super, cui vita (nefas!) et sanguine nati
partus honos. eademne dies, eadem impia bella
te, puer, et diros misere in Tartara fratres?
et nunc Oedipodi par est fortuna doloris
ac mihi? quam similes gemimus, bone Iuppiter, umbras!
accipe, nate, tui nova libamenta triumphi,
accipe et hoc regimen dextrae frontisque superbae
vincula, quae patri minimum laetanda dedisti.
regem te, regem tristes Eteocleos umbrae
aspiciant.» simul haec dicens crinemque manumque
destruit, accensaque iterat violentius ira:
«saevum agedum inmitemque vocent si funera Lernae
tecum ardere veto; longos utinam addere sensus
corporibus caeloque animas Ereboque nocentes
pellere fas, ipsumque feras, ipsum unca volucrum
ora sequi atque artus regum monstrare nefandos!
ei mihi, quod positos humus alma diesque resolvet!
quare iterum repetens iterumque edico: suprema
ne quis ope et flammis ausit iuvisse Pelasgos;
aut nece facta luet numeroque explebit adempta
corpora; per superos magnumque Menoecea iuro
dixit, et abreptum comites in tecta ferebant.
flebilis interea vacuis comitatus ab Argis
(fama trahit miseras) orbae viduaeque ruebant
Inachides ceu capta manus; sua vulnera cuique,
par habitus cunctis, deiecti in pectora crines
accinctique sinus; manant lacera ora cruentis
unguibus, et molles planctu crevere lacerti.
prima per attonitas nigrae regina catervae,
tristibus inlabens famulis iterumque resurgens,
quaerit inops Argia vias; non regia cordi,
non pater: una fides, unum Polynicis amati
nomen in ore sedet; Dircen infaustaque Cadmi
moenia posthabitis velit incoluisse Mycenis.
proxima Lernaeo Calydonidas agmine mixtas
Tydeos exequiis trahit haud cessura sorori
Deipyle; scelus illa quidem morsusque profanos
audierat miseranda viri, sed cuncta iacenti
infelix ignoscit amor. post aspera visu,
ac deflenda tamen, digno plangore Nealce
Hippomedonta ciens. vatis mox impia coniunx
heu vacuos positura rogos. postrema gementum
agmina Maenaliae ducit comes orba Dianae,
et gravis Evadne: dolet haec queriturque labores
audacis pueri, magni memor illa mariti
it torvum lacrimans summisque irascitur astris.
illas et lucis Hecate speculata Lycaeis
prosequitur gemitu, duplexque ad litus euntes
planxit ab Isthmiaco genetrix Thebana sepulcro,
noctivagumque gregem, quamvis sibi luget, Eleusin
flevit et arcanos errantibus extulit ignes.
ipsa per aversos ducit Saturnia calles
occultatque vias, ne plebs congressa suorum
ire vetet pereatque ingentis gloria coepti.
nec non functa ducum refovendi corpora curam
Iris habet, putresque arcanis roribus artus
ambrosiaeque rigat sucis, ut longius obstent
expectentque rogum et flammas non ante fatiscant.
squalidus ecce genas et inani vulnere pallens
Ornytus (hic socio desertus ab agmine, tardat
plaga recens) timido secreta per avia furto
debile carpit iter fractaeque innititur hastae.
isque ubi mota novo stupuit loca sola tumultu
femineumque gregem, quae iam super agmina Lernae
sola videt, non ille viam causasve requirit,
quippe patent, maesto sed sic prior occupat ore:
«quo, miserae, quo fertis iter? funusne peremptis
speratis cineremque viris? stat pervigil illic
umbrarum custos inhumataque corpora regi
adnumerat. nusquam lacrimae, procul usque fugati
accessus hominum: solis avibusque ferisque
ire licet. vestrisne Creon dabit aequus honorem
luctibus? inmites citius Busiridos aras
Odrysiique famem stabuli Siculosque licebit
exorare deos; rapiet fortasse precantes,
si mens nota mihi, nec coniugialia supra
funera sed caris longe mactabit ab umbris.
quin fugitis, dum tuta via est, Lernamque reversae
nomina, quod superest, vacuis datis orba sepulcris
absentesque animas ad inania busta vocatis?
aut vos Cecropiam (prope namque et Thesea fama est
Thermodontiaco laetum remeare triumpho)
imploratis opem? bello cogendus et armis
in mores hominemque Creon.» sic fatus, at illis
horruerunt lacrimae, stupuitque inmanis eundi
impetus, atque uno vultus pallore gelati.
non secus adflavit molles si quando iuvencas
tigridis Hyrcanae ieiunum murmur, et ipse
auditu turbatus ager, timor omnibus ingens
quae placeat, quos illa fames escendat in armos.
continuo discors vario sententia motu
scinditur: his Thebas tumidumque ambire Creonta,
his placet Actaeae si quid clementia gentis
adnuat; extremum curarum ac turpe reverti.
hic non femineae subitum virtutis amorem
colligit Argia, sexuque inmane relicto
tractat opus: placet (egregii spes dura pericli!)
comminus infandi leges accedere regni,
quo Rhodopes non ulla nurus nec alumna nivosi
Phasidis innuptis vallata cohortibus iret.
tunc movet arte dolum, quo semet ab agmine fido
segreget, inmitesque deos regemque cruentum
contemptrix animae et magno temeraria luctu
provocet; hortantur pietas ignesque pudici.
ipse etiam ante oculos omni manifestus in actu,
nunc hospes miserae, primas nunc sponsus ad aras,
nunc mitis coniunx, nunc iam sub casside torva
maestus in amplexu multumque a limine summo
respiciens: sed nulla animo versatur imago
crebrior Aonii quam quae de sanguine campi
nuda venit poscitque rogos. his anxia mentem
aegrescit furiis et, qui castissumus ardor,
funus amat; tunc ad comites conversa Pelasgas,
«vos» ait «Actaeas acies Marathoniaque arma
elicite, aspiretque pio Fortuna labori.
me sinite Ogygias, tantae quae sola ruinae
causa fui, penetrare domos et fulmina regni
prima pati; nec surda ferae pulsabimus urbis
limina: sunt illic soceri mihi suntque sorores
coniugis, et Thebas haud ignoranda subibo.
ne tantum revocate gradus: illo impetus ingens
auguriumque animi.» nec plura, unumque Menoeten
(olim hic virginei custos monitorque pudoris)
eligit et, quamquam rudis atque ignara locorum,
praecipites gressus, qua venerat Ornytus, aufert.
atque ubi visa procul socias liquisse malorum,
«anne» ait «hostiles ego te tabente per agros
(heu dolor!) expectem quaenam sententia lenti
Theseos, an bello proceres, an dexter haruspex
adnuat? interea funus decrescit, et uncis
alitibus (non hos potius?) supponimus artus.
et nunc me duram, si quis tibi sensus ad umbras,
me tardam Stygiis quereris, fidissime, divis.
heu si nudus adhuc, heu si iam forte sepultus:
nostrum utrumque nefas; adeo vis nulla dolenti?
Mors nusquam saevusque Creon? hortaris euntem,
Ornyte!» sic dicens magno Megareia praeceps
arva rapit passu, demonstrat proxima quisque
obvius horrescitque habitus miseramque veretur.
vadit atrox visu, nil corde nec aure pavescens,
et nimiis confisa malis propiorque timeri:
nocte velut Phrygia cum lamentata resultant
Dindyma, pinigeri rapitur Simoentis ad amnem
dux vesana chori, cuius dea sanguine lecto
ipsa dedit ferrum et vittata fronde notavit.
iam pater Hesperio flagrantem gurgite currum
abdiderat Titan, aliis rediturus ab undis,
cum tamen illa gravem luctu fallente laborem
nescit abisse diem: nec caligantibus arvis
terretur, nec frangit iter per et invia saxa
lapsurasque trabes nemorumque arcana (sereno
nigra die) caecisque incisa novalia fossis,
per fluvios secura vadi, somnosque ferarum
praeter et horrendis infesta cubilia monstris.
tantum animi luctusque valent! pudet ire Menoeten
tardius, invalidaeque gradum miratur alumnae.
quas non illa domos pecudumque hominumque modesto
pulsavit gemitu? quotiens amissus eunti
limes, et errantem comitis solacia flammae
destituunt gelidaeque facem vicere tenebrae!
iamque supinantur fessis lateque fatiscunt
Penthei devexa iugi, cum pectore anhelo
iam prope deficiens sic incipit orsa Menoetes:
«haud procul, exacti si spes non blanda laboris,
Ogygias, Argia, domos et egena sepulcri
busta iacere reor: grave comminus aestuat aer
sordidus, et magnae redeunt per inane volucres.
haec illa est crudelis humus, nec moenia longe.
cernis ut ingentes murorum porrigat umbras
campus et e speculis moriens intermicet ignis?
moenia sunt iuxta.» modo nox magis ipsa tacebat,
solaque nigrantes laxabant astra tenebras.
horruit Argia, dextramque ad moenia tendens:
«urbs optata prius, nunc tecta hostilia, Thebae,
et tamen, inlaesas si reddis coniugis umbras,
sic quoque dulce solum, cernis quo praedita cultu,
qua stipata manu, iuxta tua limina primum
Oedipodis magni venio nurus? improba non sunt
vota: rogos hospes planctumque et funera posco.
illum, oro, extorrem regni belloque fugatum,
illum, quem solio non es dignata paterno,
redde mihi. tuque, oro, veni, si manibus ulla
effigies errantque animae post membra solutae,
tu mihi pande vias, tuaque ipse ad funera deduc,
si meruidixit, tectumque adgressa propinquae
pastorale casae reficit spiramina fessi
ignis, et horrendos inrumpit turbida campos.
qualis ab Aetnaeis accensa lampade saxis
orba Ceres magnae variabat imagine flammae
Ausonium Siculumque latus, vestigia nigri
raptoris vastosque legens in pulvere sulcos;
illius insanis ululatibus ipse remugit
Enceladus ruptoque vias inluminat igni:
Persephonen amnes silvae freta nubila clamant,
Persephonen tantum Stygii tacet aula mariti.
admonet attonitam fidus meminisse Creontis
altor et occulto summittere lampada furto.
regina Argolicas modo formidata per urbes,
votum inmane procis spesque augustissima gentis,
nocte sub infesta, nullo duce et hoste propinquo,
sola per offensus armorum et lubrica tabo
gramina, non tenebras, non circumfusa tremescens
concilia umbrarum atque animas sua membra gementes,
saepe gradu caeco ferrum calcataque tela
dissimulat, solusque labor vitasse iacentes,
dum funus putat omne suum, visuque sagaci
rimatur positos et corpora prona supinat
incumbens, queriturque parum lucentibus astris.
forte soporiferas caeli secreta per umbras
Iuno, sinu magni semet furata mariti,
Theseos ad muros, ut Pallada flecteret, ibat,
supplicibusque piis faciles aperiret Athenas.
atque ubi per campos errore fatiscere vano
inmeritam Argian supero respexit ab axe,
indoluit visu, et lunaribus obvia bigis
advertit vultum placidaque ita voce locuta est:
«da mihi poscenti munus breve, Cynthia, si quis
est Iunonis honos; certe Iovis improba iussu
ter noctem Herculeam++veteres sed mitto querelas:
en locus officio. cultrix placitissima nostri
Inachis Argia cernis qua nocte vagetur
nec reperire virum densis queat aegra tenebris?
et tibi nimbosum languet iubar: exere, quaeso,
cornua, et adsueto propior premat orbita terras.
hunc quoque, qui curru madidas tibi pronus habenas
ducit, in Aonios vigiles demitte Soporem
vix ea, cum scissis magnum dea nubibus orbem
protulit; expavere umbrae, fulgorque recisus
sideribus; vix ipsa tulit Saturnia flammas.
primum per campos infuso lumine pallam
coniugis ipsa suos noscit miseranda labores,
quamquam texta latent suffusaque sanguine maeret
purpura; dumque deos vocat et de funere caro
hoc superesse putat, videt ipsum in pulvere paene
calcatum. fugere animus visusque sonusque,
inclusitque dolor lacrimas; tum corpore toto
sternitur in vultus animamque per oscula quaerit
absentem, pressumque comis ac veste cruorem
servatura legit. mox tandem voce reversa:
«hunc ego te, coniunx, ad debita regna profectum
ductorem belli generumque potentis Adrasti
aspicio, talisque tuis occurro triumphis?
huc attolle genas defectaque lumina: venit
ad Thebas Argia tuas; age, moenibus induc
et patrios ostende lares et mutua redde
hospitia. heu quid ago? proiectus caespite nudo
hoc patriae telluris habes. quae iurgia? certe
imperium non frater habet! nullasne tuorum
movisti lacrimas? ubi mater, ubi incluta fama
Antigone? mihi nempe iaces, mihi victus es uni!
dicebam: "quo tendis iter? quid sceptra negata
poscis? habes Argos, soceri regnabis in aula;
hic tibi longus honos, hic indivisa potestas."
quid queror? ipsa dedi bellum maestumque rogavi
ipsa patrem ut talem nunc te complexa tenerem.
sed bene habet, superi, gratum est, Fortuna; peracta
spes longinqua viae: totos invenimus artus.
ei mihi, sed quanto descendit vulnus hiatu!
hoc frater? qua parte, precor, iacet ille nefandus
praedator? vincam volucres (sit adire potestas)
excludamque feras; an habet funestus et ignes?
sed nec te flammis inopem tua terra videbit:
ardebis lacrimasque feres quas ferre negatum
regibus, aeternumque tuo famulata sepulcro
durabit deserta fides, testisque dolorum
natus erit, parvoque torum Polynice fovebo
ecce alios gemitus aliamque ad busta ferebat
Antigone miseranda facem, vix nacta petitos
moenibus egressus; illam nam tempore in omni
attendunt vigiles et rex iubet ipse timeri,
contractaeque vices et crebrior excubat ignis.
ergo deis fratrique moras excusat et amens,
ut paulum inmisso cessit statio horrida somno,
erumpit muris: fremitu quo territat agros
virginis ira leae, rabies cui libera tandem
et primus sine matre furor. nec longa morata,
quippe trucem campum et positus quo pulvere frater
noverat. atque illam contra videt ire Menoetes,
cui vacat, et carae gemitus compescit alumnae.
cum tamen erectas extremus virginis aures
accessit sonus, utque atra sub veste comisque
squalentem et crasso foedatam sanguine vultus
astrorum radiis et utraque a lampade vidit,
«cuius» ait «manes, aut quae temeraria quaeris
nocte mea?» nihil illa diu, sed in ora mariti
deicit inque suos pariter velamina vultus,
capta metu subito paulumque oblita doloris.
hoc magis increpitans suspecta silentia perstat
Antigone, comitemque premens ipsamque; sed ambo
deficiunt fixique silent. tandem ora retexit
Argia, corpusque tamen complexa profatur:
«si quid in hoc veteri bellorum sanguine mecum
quaesitura venis, si tu quoque dura Creontis
iussa times, possum tibi me confisa fateri.
si misera es (certe lacrimas lamentaque cerno),
iunge, age, iunge fidem: proles ego regis Adrasti
(ei mihi! num quis adest?) cari Polynicis ad ignes,
etsi regna vetant++» stupuit Cadmeia virgo
intremuitque simul dicentemque occupat ultro:
«mene igitur sociam (pro fors ignara!) malorum,
mene times? mea membra tenes, mea funera plangis.
cedo, tene, pudet heu! pietas ignava sororis!
haec prior++» hic pariter lapsae iunctoque per ipsum
amplexu miscent avidae lacrimasque comasque,
partitaeque artus redeunt alterna gementes
ad vultum et cara vicibus cervice fruuntur.
dumque modo haec fratrem memorat, nunc illa maritum,
mutuaque exorsae Thebas Argosque renarrant,
longius Argia miseros reminiscitur actus:
«per tibi furtivi sacrum commune doloris,
per socios manes et conscia sidera iuro:
non hic amissos, quamquam vagus exul, honores,
non gentile solum, carae non pectora matris,
te cupiit unam noctesque diesque locutus
Antigonen; ego cura minor facilisque relinqui.
tu tamen ex celsa sublimem forsitan arce
ante nefas Grais dantem vexilla maniplis
vidisti, teque ille acie respexit ab ipsa
ense salutatam et nutantis vertice coni:
nos procul. extremas sed quis deus egit in iras?
nil vestrae valuere preces? tibine iste negavit
oranticausas ac tristia reddere fata
coeperat Antigone; fidus comes admonet ambas:
«heia agite inceptum potius! iam sidera pallent
vicino turbata die, perferte laborem,
tempus erit lacrimis, accenso flebitis igne
haud procul Ismeni monstrabant murmura ripas,
qua turbatus adhuc et sanguine decolor ibat.
huc laceros artus socio conamine portant
invalidae, iungitque comes non fortior ulnas.
sic Hyperionium trepido Phaethonta sorores
fumantem lavere Pado; vixdum ille sepulcro
conditus, et flentes stabant ad flumina silvae.
ut sanies purgata vado membrisque reversus
mortis honos, ignem miserae post ultima quaerunt
oscula; sed gelidae circum exanimesque favillae
putribus in foveis, atque omnia busta quiescunt.
stabat adhuc, seu forte, rogus, seu numine divum,
cui torrere datum saevos Eteocleos artus,
sive locum monstris iterum Fortuna parabat,
seu dissensuros servaverat Eumenis ignes.
hic tenuem nigris etiamnum aduivere lucem
roboribus pariter cupidae videre, simulque
flebile gavisae; nec adhuc quae busta repertum,
sed placidus quicumque rogant mitisque supremi
admittat cineris consortem et misceat umbras.
ecce iterum fratres: primos ut contigit artus
ignis edax, tremuere rogi et novus advena busto
pellitur; exundant diviso vertice flammae
alternosque apices abrupta luce coruscant.
pallidus Eumenidum veluti commiserit ignes
Orcus, uterque minax globus et conatur uterque
longius; ipsae etiam commoto pondere paulum
secessere trabes. conclamat territa virgo:
«occidimus, functasque manu stimulavimus iras.
frater erat; quis enim accessus ferus hospitis umbrae
pelleret? en clipei fragmen semustaque nosco
cingula, frater erat! cernisne ut flamma recedat
concurratque tamen? vivunt odia improba, vivunt.
nil actum bello; miseri, sic dum arma movetis
vicit nempe Creon! nusquam iam regna: quis ardor?
cui furitis? sedate minas; tuque exul ubique,
semper inops aequi, iam cede (hoc nupta precatur,
hoc soror), aut saevos mediae veniemus in ignes
vix ea, cum subitus campos tremor altaque tecta
impulit adiuvitque rogi discordis hiatus,
et vigilum turbata quies, quibus ipse malorum
fingebat simulacra Sopor: ruit ilicet omnem
prospectum lustrans armata indagine miles.
illos instantes senior timet unus; at ipsae
ante rogum saevique palam sprevisse Creontis
imperia et furtum claro plangore fatentur
securae, quippe omne vident fluxisse cadaver.
ambitur saeva de morte animosaque leti
spes furit: haec fratris rapuisse, haec coniugis artus
contendunt vicibusque probant: «ego corpus», «ego ignes»,
«me pietas», «me duxit amor». deposcere saeva
supplicia et dextras iuvat insertare catenis.
nusquam illa alternis modo quae reverentia verbis,
iram odiumque putes; tantus discordat utrimque
clamor, et ad regem qui deprendere trahuntur.
at procul Actaeis dextra iam Pallade muris
Iuno Phoroneas inducit praevia matres
attonitas, non ipsa minus, coetumque gementem
conciliat populis et fletibus addit honorem.
ipsa manu ramosque oleae vittasque precantes
tradit, et obtenta summittere lumina palla
et praeferre docet vacuas sine manibus urnas.
omnis Erectheis effusa penatibus aetas
tecta viasque replent: unde hoc examen et una
tot miserae? necdum causas novere malorum,
iamque gemunt. dea conciliis se miscet utrisque
cuncta docens, qua gente satae, quae funera plangant
quidve petant; variis nec non adfatibus ipsae
Ogygias leges inmansuetumque Creonta
multum et ubique fremunt. Geticae non plura queruntur
hospitibus tectis trunco sermone volucres,
cum duplices thalamos et iniquum Terea clamant.
urbe fuit media nulli concessa potentum
ara deum, mitis posuit Clementia sedem,
et miseri fecere sacram; sine supplice numquam
illa novo, nulla damnavit vota repulsa.
auditi quicumque rogant, noctesque diesque
ire datum et solis numen placare querelis.
parca superstitio: non turea flamma nec altus
accipitur sanguis: lacrimis altaria sudant,
maestarumque super libamina secta comarum
pendent et vestes mutata sorte relictae.
mite numus circa cultuque insigne verendo,
vittatae laurus et supplicis arbor olivae.
nulla autem effigies, nulli commissa metallo
forma dei: mentes habitare et pectora gaudet.
semper habet trepidos, semper locus horret egenis
coetibus, ignotae tantum felicibus arae.
fama est defensos acie post busta paterni
numinis Herculeos sedem fundasse nepotes.
fama minor factis: ipsos nam credere dignum
caelicolas, tellus quibus hospita semper Athenae,
ceu leges hominemque novum ritusque sacrorum
seminaque in vacuas hinc descendentia terras,
sic sacrasse loco commune animantibus aegris
confugium, unde procul starent iraeque minaeque
regnaque, et a iustis Fortuna recederet aris.
iam tunc innumerae norant altaria gentes:
huc victi bellis patriaque a sede fugati
regnorumque inopes scelerumque errore nocentes
conveniunt pacemque rogant; mox hospita sedes
vicit et Oedipodae Furias et funus ~olynthi
texit et a misero matrem summovit Oreste.
huc vulgo monstrante locum manus anxia Lernae
deveniunt, cedunt miserorum turba priorum.
vix ibi, sedatis requierunt pectora curis:
ceu patrio super alta grues Aquilone fugatae
cum videre Pharon; tunc aethera latius implent,
tunc hilari clangore sonant; iuvat orbe sereno
contempsisse nives et frigora solvere Nilo.
iamque domos patrias Scythicae post aspera gentis
proelia laurigero subeuntem Thesea curru
laetifici plausus missusque ad sidera vulgi
clamor et emeritis hilaris tuba nuntiat armis.
ante ducem spolia et, duri Mavortis imago,
virginei currus cumulataque fercula cristis
et tristes ducuntur equi truncaeque bipennes,
quis nemora et solidam Maeotida caedere suetae,
gorytique leves portantur et ignea gemmis
cingula et informes dominarum sanguine peltae.
ipsae autem nondum trepidae sexumve fatentur,
nec vulgare gemunt, aspernanturque precari,
et tantum innuptae quaerunt delubra Minervae.
primus amor niveis victorem cernere vectum
quadriiugis; nec non populos in semet agebat
Hippolyte, iam blanda genas patiensque mariti
foederis. hanc patriae ritus fregisse severos
Atthides oblique secum mirantur operto
murmure, quod nitidi crines, quod pectora palla
tota latent, magnis quod barbara semet Athenis
misceat atque hosti veniat paritura marito.
paulum et ab insessis maestae Pelopeides aris
promovere gradum seriemque et dona triumphi
mirantur, victique animo rediere mariti.
atque ubi tardavit currus et ab axe superbo
explorat causas victor poscitque benigna
aure preces, ausa ante alias Capaneia coniunx:
«belliger Aegide, subitae cui maxima laudis
semina de nostris aperit Fortuna ruinis,
non externa genus, dirae nec conscia noxae
turba sumus: domus Argos erat regesque mariti,
non utinam et fortes! quid enim septena movere
castra et Agenoreos opus emendare penates?
nec querimur caesos: haec bellica iura vicesque
armorum; sed non Siculis exorta sub antris
monstra nec Ossaei bello cecidere bimembres.
mitto genus clarosque patres: hominum, inclute Theseu,
sanguis erant, homines, eademque in sidera, eosdem
sortitus animarum alimentaque vestra creati,
quos vetat igne Creon Stygiaeque a limine portae,
ceu sator Eumenidum aut Lethaei portitor amnis,
summovet ac dubio caelique Erebique sub axe
detinet. heu princeps Natura! ubi numina, ubi illest
fulminis iniusti iaculator? ubi estis, Athenae?
septima iam surgens trepidis Aurora iacentes
aversatur equis; radios declinat et horret
stelligeri iubar omne poli; iam comminus ipsae
pabula dira ferae campumque odere volucres
spirantem tabo et caelum ventosque gravantem.
quantum etenim superesse rear? nuda ossa putremque
verrere permittat saniem. properate, verendi
Cecropidae; vos ista decet vindicta, priusquam
Emathii Thracesque dolent, quaeque extat ubique
gens arsura rogis manesque habitura supremos.
nam quis erit saevire modus? bellavimus, esto;
sed cecidere odia et tristes mors obruit iras.
tu quoque, ut egregios fama cognovimus actus,
non trucibus monstris Sinin infandumque dedisti
Cercyona, et saevum velles Scirona crematum.
credo et Amazoniis Tanain fumasse sepulcris,
unde haec arma refers; sed et hunc dignare triumphum.
da terris unum caeloque Ereboque laborem,
si patrium Marathona metu, si tecta levasti
Cresia, nec fudit vanos anus hospita fletus.
sic tibi non ullae socia sine Pallade pugnae,
nec sacer invideat paribus Tirynthius actis,
semper et in curru, semper te mater ovantem
cernat, et invictae nil tale precentur Athenae
dixerat; excipiunt cunctae tenduntque precantes
cum clamore manus; rubuit Neptunius heros
permotus lacrimis; iusta mox concitus ira
exclamat: «quaenam ista novos induxit Erinys
regnorum mores? non haec ego pectora liqui
Graiorum abscedens, Scythiam Pontumque nivalem
cum peterem; novus unde furor? victumne putasti
Thesea, dire Creon? adsum, nec sanguine fessum
crede; sitit meritos etiamnum haec hasta cruores.
nulla mora est; verte hunc adeo, fidissime Phegeu,
cornipedem, et Tyrias invectus protinus arces
aut Danais edice rogos aut proelia Thebis
sic ait oblitus bellique viaeque laborum,
hortaturque suos viresque instaurat anhelas:
ut modo conubiis taurus saltuque recepto
cum posuit pugnas, alio si forte remugit
bellatore nemus, quamquam ora et colla cruento
imbre madent, novus arma parat campumque lacessens
dissimulat gemitus et vulnera pulvere celat.
ipsa metus Libycos servatricemque Medusam
pectoris incussa movit Tritonia parma.
protinus erecti toto simul agmine Thebas
respexere angues; necdum Atticus ire parabat
miles, et infelix expavit classica Dirce.
continuo in pugnas haud solum accensa iuventus
qui modo Caucasei comites rediere triumphi:
omnis ad arma rudes ager extimulavit alumnos.
conveniunt ultroque ducis vexilla sequuntur,
qui gelidum Braurona viri, qui rura lacessunt
Monychia et trepidis stabilem Piraeea nautis
et nondum Eoo clarum Marathona triumpho.
mittit in arma manus gentilibus hospita divis
Icarii Celeique domus viridesque Melaenae,
dives et Aegaleos nemorum Parnesque benignus
vitibus et pingui melior Lycabessos olivae.
venit atrox Alaeus et olentis arator Hymetti,
quaeque rudes thyrsos hederis vestistis, Acharnae.
linquitur Eois longe speculabile proris
Sunion, unde vagi casurum in nomina ponti
Cresia decepit falso ratis Aegea velo.
hos Salamis populos, illos Cerealis Eleusin
horrida suspensis ad proelia misit aratris,
et quos Callirhoe novies errantibus undis
implicat, et raptae qui conscius Orithyiae
celavit ripis Geticos Ilissos amores.
ipse quoque in pugnas vacuatur collis, ubi ingens
lis superum, dubiis donec nova surgeret arbor
rupibus et longa refugum mare frangeret umbra.
isset et Arctoas Cadmea ad moenia ducens
Hippolyte turmas: retinet iam certa tumentis
spes uteri, coniunxque rogat dimittere curas
Martis et emeritas thalamo sacrare pharetras.
hos ubi velle acies et dulci gliscere ferro
dux videt, utque piis raptim dent oscula natis
amplexusque breves, curru sic fatur ab alto:
«terrarum leges et mundi foedera mecum
defensura cohors, dignas insumite mentes
coeptibus: hac omnem divumque hominumque favorem
Naturamque ducem coetusque silentis Averni
stare palam est; illic Poenarum exercita Thebis
agmina et anguicomae ducent vexilla sorores.
ite alacres tantaeque, precor, confidite causae
dixit, et emissa praeceps iter incohat hasta:
qualis Hyperboreos ubi nubilus institit axes
Iuppiter et prima tremefecit sidera bruma,
rumpitur Aeolia et longam indignata quietem
tollit hiems animos ventosaque sibilat Arctos;
tunc montes undaeque fremunt, tunc proelia caecis
nubibus et tonitrus insanaque fulmina gaudent.
icta gemit tellus, virides gravis ungula campos
mutat, et innumeris peditumque equitumque catervis
expirat protritus ager, nec pulvere crasso
armorum lux victa perit, sed in aethera longum
frangitur, et mediis ardent in nubibus hastae.
noctem adeo placidasque operi iunxere tenebras,
certamenque inmane viris quo concita tendunt
agmina: quis visas proclamet ab aggere Thebas,
cuius in Ogygio stet princeps lancea muro.
at procul ingenti Neptunius agmina Theseus
angustat clipeo, propriaeque exordia laudis
centum urbes umbone gerit centenaque Cretae
moenia, seque ipsum monstrosi ambagibus antri
hispida torquentem luctantis colla iuvenci
alternasque manus circum et nodosa ligantem
bracchia et abducto vitantem cornua vultu.
terror habet populos, cum saeptus imagine torva
ingreditur pugnas, bis Thesea bisque cruentas
caede videre manus: veteres reminiscitur actus
ipse tuens sociumque gregem metuendaque quondam
limina et absumpto pallentem Cnosida filo.
saevus at interea ferro post terga revinctas
Antigonen viduamque Creon Adrastida leto
admovet; ambae hilares et mortis amore superbae
ensibus intentant iugulos regemque cruentum
destituunt, cum dicta ferens Theseia Phegeus
astitit. ille quidem ramis insontis olivae
pacificus, sed bella ciet bellumque minatur,
grande fremens, nimiumque memor mandantis, et ipsum
iam prope, iam medios operire cohortibus agros
ingeminans. stetit ambiguo Thebanus in aestu
curarum, nutantque minae et prior ira tepescit.
tunc firmat sese, fictumque ac triste renidens,
«parvane prostratisinquit, «documenta Mycenis
sanximus? en iterum qui moenia nostra lacessant.
accipimus, veniant; sed ne post bella querantur:
lex eadem victisdicit, sed pulvere crasso
caligare diem et Tyrios iuga perdere montes
aspicit; armari populos tamen armaque ferri
ipse iubet pallens, mediaeque in sedibus aulae
Eumenidas subitas flentemque Menoecea cernit
turbidus impositosque rogis gaudere Pelasgos.
quis fuit ille dies, tanto cum sanguine Thebis
pax inventa perit! patriis modo fixa revellunt
arma deis, clipeisque obducunt pectora fractis,
et galeas humiles et adhuc sordentia tabo
spicula: non pharetris quisquam, non ense decorus,
non spectandus equo; cessat fiducia valli,
murorum patet omne latus, munimina portae
exposcunt: prior hostis habet; fastigia desunt:
deiecit Capaneus; exanguis et aegra iuventus
iam nec coniugibus suprema nec oscula natis
iungit, et attoniti nil optavere parentes.
Atticus at contra, iubar ut clarescere ruptis
nubibus et solem primis aspexit in armis,
desilit in campum, qui subter moenia nudos
adservat manes, dirisque vaporibus aegrum
aera pulverea penitus sub casside ducens
ingemit et iustas belli flammatur in iras.
hunc saltem miseris ductor Thebanus honorem
largitur Danais, quod non super ipsa iacentum
corpora belligeras acies Martemque secundum
miscuit, aut lacera ne quid de strage nefandus
perderet, eligitur saevos potura cruores
terra rudis. iamque alternas in proelia gentes
dissimilis Bellona ciet; non clamor utrimque,
non utrimque tubae: stat debilis altera pubes
summissos enses nequiquam ammentaque dextris
laxa tenens; cedunt tellure, armisque reductis
ostentant veteres etiamnum in sanguine plagas.
iam nec Cecropiis idem ductoribus ardor,
languescuntque minae et virtus secura residit:
ventorum velut ira minor, nisi silva furentes
impedit, insanique tacent sine litore fluctus.
ut vero aequoreus quercum Marathonida Theseus
extulit, erectae cuius crudelis in hostes
umbra cadit campumque trucem lux cuspidis implet,
ceu pater Edonios Haemi de vertice Mavors
impulerit currus, rapido mortemque fugamque
axe vehens, sic exanimes in terga reducit
pallor Agenoridas; taedet fugientibus uti
Thesea, nec facilem dignatur dextra cruorem.
cetera plebeio desaevit sanguine vitrus:
sic iuvat exanimis proiectaque praeda canesque
degeneresque lupos, magnos alit ira leones.
attamen Olenium Lamyrumque, hunc tela pharetra
promentem, hunc saevi tollentem pondera saxi
deicit, et triplici confisos robore gentis
Alcetidas fratres, totidem quos eminus hastis
continuat; ferrum consumpsit pectore Phyleus,
ore momordit Helops, umero transmisit Iapyx.
iamque et quadriiugo celsum petit Haemona curru,
horrendumque manu telum rotat: ille paventes
obliquavit equos; longo perlata tenore
transiit hasta duos, sitiebat vulnera nec non
tertia, sed medio cuspis temone retenta est.
sed solum votis, solum clamore tremendo
omnibus in turmis optat vocitatque Creonta.
atque hunc diversa bellorum in fronte maniplos
hortantem dictis frustraque extrema minantem
conspicit; abscedunt comites: sed Thesea iussi
linquebant fretique deis atque ipsius armis,
ille tenet revocatque suos; utque aequa notavit
hinc atque hinc odia, extrema se colligit ira,
iam letale furens, atque audax morte futura,
«non cum peltiferis» ait «haec tibi pugna puellis,
virgineas ne crede manus: hic cruda virorum
proelia, nos magnum qui Tydea quique furentem
Hippomedonta neci Capaneaque misimus umbris
pectora. quae bellum praeceps amentia suasit,
improbe? nonne vides, quos ulciscare, iacentes
sic ait, et frustras periturum missile summo
adflixit clipeo. risit vocesque manumque
horridus Aegides, ferrataque arbore magnos
molitur iactus, nec non prius ore superbo
intonat: «Argolici, quibus haec datur hostia, manes,
pandite Tartareum chaos ultricesque parate
Eumenidas, venit ecce Creon!» sic fatus, et auras
dissipat hasta tremens; tunc, qua subtemine duro
multiplicem tenues iterant thoraca catenae,
incidit: emicuit per mille foramina sanguis
impius; ille oculis extremo errore solutis
labitur. adsistit Theseus gravis armaque tollens,
«iamne dare extinctis iustos» ait «hostibus ignes,
iam victos operire placet? vade atra dature
supplicia, extremique tamen secure sepulcri
accedunt utrimque pio vexilla tumultu
permiscentque manus; medio iam foedera bello,
iamque hospes Theseus; orant succedere muris
dignarique domos. nec tecta hostilia victor
aspernatus init; gaudent matresque nurusque
Ogygiae, qualis thyrso bellante subactus
mollia laudabat iam marcidus orgia Ganges.
ecce per adversas Dircaei verticis umbras
femineus quatit astra fragor, matresque Pelasgae
decurrunt: quales Bacchea ad bella vocatae
Thyiades amentes, magnum quas poscere credas
aut fecisse nefas; gaudent lamenta novaeque
exultant lacrimae; rapit huc, rapit impetus illuc,
Thesea magnanimum quaerant prius, anne Creonta,
anne suos: vidui ducunt ad corpora luctus.
non ego, centena si quis mea pectora laxet
voce deus, tot busta simul vulgique ducumque,
tot pariter gemitus dignis conatibus aequem:
turbine quo sese caris instraverit audax
ignibus Evadne fulmenque in pectore magno
quaesierit; quo more iacens super oscula saevi
corporis infelix excuset Tydea coniunx;
ut saevos narret vigiles Argia sorori;
Arcada quo planctu genetrix Erymanthia clamet,
Arcada, consumpto servantem sanguine vultus,
Arcada, quem geminae pariter flevere cohortes.
vix novus ista furor veniensque implesset Apollo,
et mea iam longo meruit ratis aequore portum.
durabisne procul dominoque legere superstes,
o mihi bissenos multum vigilata per annos
Thebai? iam certe praesens tibi Fama benignum
stravit iter coepitque novam monstrare futuris.
iam te magnanimus dignatur noscere Caesar,
Itala iam studio discit memoratque iuventus.
vive, precor; nec tu divinam Aeneida tempta,
sed longe sequere et vestigia semper adora.
mox, tibi si quis adhuc praetendit nubila livor,
occidet, et meriti post me referentur honores.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License