Publius Papinius Statius: Omnia quae extant opera
Publius Papinius Statius
Silvae

LIBER PRIMUS

2 - Ephitalamion in Stellam et Violentillam

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

2 - Ephitalamion in Stellam et Violentillam

 

Unde sacro Latii sonuerunt carmine montes?
cui, Paean, nova plectra moves umeroque comanti
facundum suspendis ebur? procul ecce canoro
demigrant Helicone deae quatiuntque novena
lampade sollemnem thalamis coeuntibus ignem

et de Pieriis vocalem fontibus undam.
quas inter vultu petulans Elegea propinquat
celsior adsueto divasque hortatur et ambit
alternum fultura pedem, decimamque videri
se cupit et medias fallit permixta sorores.

ipsa manu nuptam genetrix Aeneia duxit
lumine demissam et dulci probitate rubentem,
ipsa toros et sacra parat coetuque Latino
dissimulata deam crinem vultusque genasque
temperat atque nova gestit minor ire marita.

Nosco diem causasque sacri: te concinit iste
(pande fores!) te, Stella, chorus; tibi Phoebus et Euhan
et de Maenalia volucer Tegeaticus umbra
serta ferunt. nec blandus Amor nec Gratia cessat
amplexum niveos optatae coniugis artus

floribus innumeris et olenti spargere nimbo.
tu modo fronte rosas, violis modo lilia mixta
excipis et dominae niveis a vultibus obstas.
Ergo dies aderat Parcarum conditus albo
vellere, quo Stellae Violentillaeque professus

clamaretur hymen. cedant curaeque metusque,
cessent mendaces obliqui carminis astus,
fama tace: subiit leges et frena momordit
ille solutus amor, consumpta est fabula vulgi
et narrata diu viderunt oscula cives.

tu tamen attonitus, quamvis data copia tantae
noctis, adhuc optas permissaque numine dextro
vota paves. pone o dulcis suspiria vates,
pone: tua est. licet expositum per limen aperto
ire redire gradu: iam nusquam ianitor aut lex

aut pudor. amplexu tandem satiare petito
(contigit!) et duras pariter reminiscere noctes.
digna quidem merces, et si tibi Iuno labores
Herculeos, Stygiis et si concurrere monstris
fata darent, si Cyaneos raperere per aestus

hanc propter: tanti Pisaea lege trementem
currere et Oenomai fremitus audire sequentis.
nec si Dardania pastor temerarius Ida
sedisses, haec dona forent, nec si alma per auras
te potius prensum aveheret Tithonia biga.

Sed quae causa toros inopinaque gaudia vatis
attulit, hic mecum, dum fervent agmine postes
atriaque et multa pulsantur limina virga,
hic, Erato iucunda, doce. vacat apta movere
colloquia, et docti norunt audire penates

Forte, serenati qua stat plaga lactea caeli,
alma Venus thalamo pulsa modo nocte iacebat
amplexu duro Getici resoluta mariti.
fulcra torosque deae tenerum premit agmen Amorum;
signa petunt quas ferre faces, quae pectora figi

imperet; an terris saevire an malit in undis,
an miscere an adhuc vexare Tonantem.
ipsi animus nondum nec cordi fixa voluntas:
fessa iacet stratis, ubi quondam conscia culpae
Lemnia deprenso repserunt vincula lecto.

hic puer e turba volucrum, cui plurimus ignis
ore manuque levi numquam frustrata sagitta,
agmine de medio tenera sic dulce profatur
voce (pharetrati pressere silentia fratres):
«scis ut, materait «nulla mihi dextera segnis

militia: quemcumque hominum divumque dedisti,
uritur. at quondam lacrimis et supplice dextra
et votis precibusque virum concede moveri,
o genetrix: duro nec enim ex adamante creati,
sed tua turba sumus. clarus de gente Latina

est iuvenis, quem patriciis maioribus ortum
nobilitas gavisa tulit praesagaque formae
protinus e nostro posuit cognomina caelo.
hunc egomet tota quondam (tibi dulce) pharetra
improbus et densa trepidantem cuspide fixi.

quamvis Ausoniis multum gener ille petitus
matribus, edomui victum dominaeque potentis
ferre iugum et longos iussi sperare per annos.
ast illam summa leviter (sic namque iubebas)
lampade parcentes et inerti strinximus arcu.

ex illo quantos iuvenis premat anxius ignes,
testis ego attonitus, quantum me nocte dieque
urgentem ferat: haud ulli vehementior umquam
incubui, genetrix, iterataque vulnera fodi.
vidi ego et immiti cupidum decurrere campo 

Hippomenen, nec sic meta pallebat in ipsa.
vidi et Abydeni iuvenis certantia remis
brachia laudavique manus et saepe natanti
praeluxi: minor ille calor quo saeva tepebant
aequora: tu veteres, iuvenis, transgressus amores.

ipse ego te tantos stupui durasse per aestus
firmavique animos blandisque madentia plumis
lumina detersi. quotiens mihi questus Apollo
sic vatem maerere suum! iam, mater, amatos
indulge thalamos. noster comes ille piusque

signifer armiferos poterat memorare labores
claraque facta virum et torrentes sanguine campos;
sic tibi plectra dedit, mitisque incedere vates
maluit et nostra laurum subtexere myrto.
hic iuvenuapsus suaque aut externa revolvit

vulnera; pro! quanta est Paphii reverentia, mater,
numinis: hic nostrae deflevit fata columbae
Finis erat: tenera matris cervice pependit
blandus et admotis tepefecit pectora pennis.
illa refert vultum non aspernata rogari:

«grande quidem rarumque viris, quos ipsa probavi,
Pierius votum iuvenis cupit. hanc ego, formae
egregium mirata decus cui gloria patrum
et generis certabat honos, tellure cadentem
excepi fovique sinu; nec colla genasque

comere nec pingui crinem deducere amomo
cessavit mea, nate, manus. mihi dulcis imago
prosiluit. celsae procul aspice frontis honores
suggestumque comae. Latias metire quid ultra
emineat matres: quantum Latonia Nymphas

virgo premit quantumque egomet Nereidas exsto.
haec et caeruleis mecum consurgere digna
fluctibus et nostra potuit considere concha,
et si flammigeras potuisset scandere sedes
hasque intrare domos, ipsi erraretis, Amores.

huic quamvis census dederim largita beatos,
vincit opes animo. queritor iam Seras avaros
angustum spoliare nemus Clymeneaque deesse
germina nec virides satis inlacrimare sorores,
vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo

raraque longaevis nivibus crystalla gelari.
huic Hermum fulvoque Tagum decurrere limo,
nec satis ad cultus; huic Inda monilia Glaucum
Proteaque atque omnem Nereida quaerere iussi.
hanc si Thessalicos vidisses, Phoebe, per agros,

erraret secura Daphne. si in litore Naxi
Theseum iuxta foret haec conspecta cubile,
Gnosida desertam profugus liquisset et Euhan.
quod nisi me longis placasset Iuno querelis,
falsus huic pennas et cornua sumeret aethrae

rector, in hanc vero cecidisset Iuppiter auro.
sed dabitur iuveni cui tu, mea summa potestas,
nate, cupis, thalami quamvis iuga ferre secundi
saepe neget maerens. ipsam iam cedere sensi
inque vicem tepuisse viro.» sic fata levavit

sidereos artus thalamique egressa superbum
limen Amyclaeos ad frena citavit olores.
iungit Amor laetamque vehens per nubila matrem
gemmato temone sedet. iam Thybridis arces
Iliacae: pandit nitidos domus alta penates

claraque, gaudentes plauserunt limina cygni.
Digna deae sedes, nitidis nec sordet ab astris.
hic Libycus Phrygiusque silex, hic dura Laconum
saxa virent, hic flexus onyx et concolor alto
vena mari, rupesque nitent quis purpura saepe

Oebalis et Tyrii moderator livet aeni.
pendent innumeris fastigia nixa columnis,
robora Dalmatico lucent satiata metallo.
excludunt radios silvis demissa vetustis
frigora, perspicui vivunt in marmore fontes.

nec servat natura vices: hic Sirius alget,
bruma tepet, versumque domus sibi temperat annum.
Exsultat visu tectisque potentis alumnae
non secus alma Venus quam si Paphon aequore ab alto
Idaliasque domos Erycinaque templa subiret.

tunc ipsam solo reclinem adfata cubili:
«quonam hic usque sopor vacuique modestia lecti,
o mihi Laurentes inter dilecta puellas?
quis morum fideique modus? numquamne virili
summittere iugo? veniet iam tristior aetas.

exerce formam et fugientibus utere donis:
non ideo tibi tale decus vultusque superbos
meque dedi viduos ut transmittare per annos,
ceu non cara mihi. satis o nimiumque priores
despexisse procos. at enim hic tibi sanguine toto

deditus unam omnes inter miratur amatque,
nec formae nec stirpis egens: nam docta per urbem
carmina qui iuvenes, quae non didicere puellae?
hunc et bissenos (sic indulgentia pergat
praesidis Ausonii!) cernes attollere fasces

ante diem; certe iam nunc Cybeleia movit
limina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae.
iamque parens Latius, cuius praenoscere mentem
fas mihi, purpureos habitus iuvenique curule
indulgebit ebur, Dacasque (et gloria maior)

exuvias laurosque dabit celebrare recentes.
ergo age, iunge toros atque otia deme iuventae.
quas ego non gentes, quae non face corda iugali?
alituum pecudumque mihi durique ferarum
non renuere greges; ipsum in conubia terrae

aethera, cum pluviis rarescunt nubila, solvo.
sic rerum series mundique revertitur aetas.
unde novum Troiae decus ardentumque deorum
raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito?
Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos?

quis septemgeminae posuisset moenia Romae
imperii Latiale caput, ni Dardana furto
cepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos
His mulcet dictis tacitaeque inspirat honorem
conubii. redeunt animo iam dona precesque

et lacrimae vigilesque viri prope limina questus,
Asteris et vatis totam cantata per urbem,
Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu,
quantum non clamatus Hylas. iamque aspera coepit
flectere corda libens et iam sibi dura videri.

Macte toris, Latios inter placidissime vates,
quod durum permensus iter coeptique laboris
prendisti portus. nitidae sic transfuga Pisae
amnis in externos longe flammatus amores
flumina demerso trahit intemerata canali,

donec Sicanios tandem prolatus anhelo
ore bibat fontes: miratur dulcia Nais
oscula nec credit pelago venisse maritum.
Quis tibi tunc alacri caelestum in munere claro,
Stella, dies? quanto salierunt pectora voto,

dulcia cum dominae dexter conubia vultus
adnuit! ire polo nitidosque errare per axes
visus. Amyclaeis minus exsultavit harenis
pastor ad Idaeas Helena veniente carinas;
Thessala nec talem viderunt Pelea Tempe,

cum Thetin Haemoniis Chiron accedere terris
erecto prospexit equo. quam longa morantur
sidera! quam segnis votis Aurora mariti!
At procul ut Stellae thalamos sensere parari
Letous vatum pater et Semeleius Euhan,

hic movet Ortygia, movet hic rapida agmina Nysa.
huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae
et Parnasus honos: illi Pangaea resultant
Ismaraque et quondam genialis litora Naxi.
tunc caras iniere fores comitique canoro

hic chelyn, hic flavam maculoso nebrida tergo,
hic thyrsos, hic plectra ferunt; hic enthea lauro
tempora, Minoa crinem premit ille corona.
Vixdum emissa dies, et iam socialia praesto
omina, iam festa fervet domus utraque pompa.

fronde virent postes, ecfulgent compita flammis,
et pars immensae gaudet celeberrima Romae.
omnis honos, cuncti veniunt ad limina fasces,
omnis plebeio teritur praetexta tumultu;
hinc eques, hinc iuvenum questus, stola mixta laborat.

felices utrosque vocant, sed in agmine plures
invidere viro. iamdudum poste reclinis
quaerit Hymen thalamis intactum dicere carmen
quo vatem mulcere queat. dat Iuno verenda
vincula, et insigni geminat Concordia taeda.

hic fuit ille dies: noctem canat ipse maritus,
quantum nosse licet. sic victa sopore doloso
Martia fluminea posuit latus Ilia ripa;
non talis niveos strinxit Lavinia vultus
cum Turno spectante rubet; non Claudia talis

respexit populos mota iam virgo carina.
Nunc opus, Aonidum comites tripodumque ministri,
diversis certare modis: eat enthea vittis
atque hederis redimita cohors, ut pollet ovanti
quisque lyra. sed praecipui qui nobile gressu

extremo fraudatis opus, date carmina festis
digna toris. hunc ipse Coo plaudente Philitas
Callimachusque senex Umbroque Propertius antro
ambissent laudare diem, nec tristis in ipsis
Naso Tomis divesque foco lucente Tibullus

Me certe non unus amor simplexque canendi
causa trahit: tecum similes iunctaeque Camenae,
Stella, mihi, multumque pares bacchamur ad aras
et sociam doctis haurimus ab amnibus undam.
at te nascentem gremio mea prima recepit

Parthenope, dulcisque solo tu gloria nostro
reptasti. nitidum consurgat ad aethera tellus
Eubois et pulchra tumeat Sebethos alumna;
nec sibi sulpureis Lucrinae Naides antris
nec Pompeiani placeant magis otia Sarni.

Heia age, praeclaros Latio properate nepotes,
qui leges, qui castra legant, qui carmina ludant.
acceleret partu decimum bona Cynthia mensem,
sed parcat Lucina precor; tuque ipse parenti
parce, puer, ne mollem uterum, ne stantia laedas

pectora; cumque tuos tacito natura recessu
formarit vultus, multum de patre decoris,
plus de matre feras. at tu, pulcherrima forma
Italidum, tandem merito possessa marito,
vincla diu quaesita fove: sic damna decoris

nulla tibi; longe virides sic flore iuventae
perdurent vultus, tardeque haec forma senescat.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License