Publius Papinius Statius: Omnia quae extant opera
Publius Papinius Statius
Silvae

LIBER SECUNDUS

1 - Glaucias Atedii Melioris Delicatus

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

1 - Glaucias Atedii Melioris Delicatus

 

Quod tibi praerepti, Melior, solamen alumni
improbus ante rogos et adhuc vivente favilla
ordiar? abruptis etiam nunc flebile venis
vulnus hiat, magnaeque patet via lubrica plagae,
cum iam egomet cantus et verba medentia saevus

consero, tu planctus lamentaque fortia mavis
odistique chelyn surdaque averteris aure.
intempesta cano: citius me tigris abactis
fetibus orbatique velint audire leones.
nec si tergeminum Sicula de virgine carmen

affluat aut silvis chelys intellecta ferisque,
mulceat insanos gemitus. stat pectore demens
luctus et admoto latrant praecordia tactu.
Nemo vetat: satiare malis aegrumque dolorem
libertate doma. iam flendi expleta voluptas,

iamque preces fessus non indignaris amicas?
iamne canam? lacrimis en et mea carmine in ipso
ora natant tristesque cadunt in verba liturae.
ipse etenim tecum nigrae sollemnia pompae
spectatumque Urbi scelus et puerile feretrum

produxi; saevos damnati turis acervos
plorantemque animam supra sua funera vidi;
teque patrum gemitus superantem et brachia matrum
complexumque rogos ignemque haurire parantem
vix tenui similis comes offendique tenendo.

et nunc heu vittis et frontis honore soluto
infaustus vates versa mea pectora tecum
plango lyra: ~et diu~ comitem sociumque doloris,
si merui luctusque tui consortia sensi,
iam lenis patiare precor: me fulmine in ipso

audivere patres; ego iuxta busta profusis
matribus atque piis cecini solatia natis,
et mihi, cum proprios gemerem defectus ad ignes
(quem, Natura!) patrem. nec te lugere severus
arceo, sed confer gemitus pariterque fleamus.

Iamdudum dignos aditus laudumque tuarum,
o merito dilecte puer, primordia quaerens
distrahor. hinc anni stantes in limine vitae,
hinc me forma rapit, rapit inde modestia praecox
et pudor et tenero probitas maturior aevo.

o ubi purpureo suffusus sanguine candor
sidereique orbes radiataque lumina caelo
et castigatae collecta modestia frontis
ingenuique super crines mollisque decorae
margo comae? blandis ubinam ora arguta querelis

osculaque impliciti vernos redolentia flores,
et mixtae risu lacrimae penitusque loquentis
Hyblaeis vox mixta favis? cui sibila serpens
poneret et saevae vellent servire novercae.
nil veris adfingo bonis. heu lactea colla,

brachiaque et numquam domini sine pondere cervix!
o ubi venturae spes non longinqua iuventae,
atque genis optatus honos iurataque multum
barba tibi? cuncta in cineres gravis intulit hora
hostilisque dies: nobis meminisse relictum.

quis tua colloquiis hilaris mulcebit amatis
pectora, quis curas mentisque arcana remittet?
accensum quis bile fera famulisque tumentem
ardentique in se deflectet ab ira?
inceptas quis ab ore dapes libataque vina

auferet et dulci turbabit cuncta rapina?
quis matutinos abrumpet murmure somnos
impositus stratis, abitusque morabitur artis
nexibus, atque ipso revocabit ad oscula poste?
obvius intranti rursus quis in ora manusque

prosiliet brevibusque umeros circumdabit ulnis?
muta domus, fateor, desolatique penates,
et situs in thalamis et maesta silentia mensis!
Quid mirum, tanto si te pius altor honorat
funere? tu domino requies portusque senectae,

tu modo deliciae, dulces modo pectore curae.
non te barbaricae versabat turbo catastae,
nec mixtus Phariis venalis mercibus infans
compositosque sales meditataque verba locutus
quaesisti lascivus erum tardeque parasti.

hic domus, hinc ortus, dominique penatibus olim
carus uterque parens atque in tua gaudia liber,
ne quererere genus. raptum sed protinus alvo
sustulit exsultans ac prima lucida voce
astra salutantem dominus sibi mente dicavit,

amplexusque sinu tulit et genuisse putavit.
fas mihi sanctorum venia dixisse parentum,
tuque oro, Natura, sinas, cui prima per orbem
iura animis sancire datum: non omnia sanguis
proximus aut serie generis demissa propago

alligat; interius nova saepe adscitaque serpunt
pignora conexis. natos genuisse necesse est,
elegisse iuvat. tenero sic blandus Achilli
semifer Haemonium vincebat Pelea Chiron.
nec senior Peleus natum comitatus in arma

Troica, sed claro Phoenix haerebat alumno.
optabat longe reditus Pallantis ovantis
Evander, fidus pugnas spectabat Acoetes.
cumque procul nitidis genitor cessaret ab astris,
fluctivagus volucrem comebat Persea Dictys.

quid referam altricum victas pietate parentes?
quid te post cineres deceptaque funera matris
tutius Inoo reptantem pectore, Bacche?
iam secura patris Tuscis regnabat in undis
Ilia, portantem lassabat Romulus Accam.

vidi ego transertos alieno in robore ramos
altius ire suis. et te iam fecerat illi
mens animusque patrem, necdum moresve decorve:
tu tamen et vinctas etiam nunc murmure voces
vagitumque rudem fletusque infantis amabas.

Ille, velut primos exspiraturus ad austros
mollibus in pratis alte flos improbus exstat,
sic tener ante diem vultu gressuque superbo
vicerat aequales multumque reliquerat annos.
sive catenatis curvatus membra palaestris

staret, Amyclaea conceptum matre putares;
Oebaliden illo praeceps mutaret Apollo,
Alcides pensaret Hylan: seu gratus amictu
Attica facundi decurreret orsa Menandri,
laudaret gavisa sonum crinemque decorum

fregisset rosea lasciva Thalia corona;
Maeonium sive ille senem Troiaeque labores
diceret aut casus tarde remeantis Ulixis,
ipse pater sensus, ipsi stupuere magistri.
Scilicet infausta Lachesis cunabula dextra

attigit, et gremio puerum complexa fovebat
Invidia: illa genas et adultum comere crinem,
et monstrare artes et verba infigere, quae nunc
plangimus. Herculeos annis aequare labores
coeperat adsurgens, sed adhuc infantia iuxta;

iam tamen et validi gressus mensuraque maior
cultibus et visae puero decrescere vestes,
cum tibi quas vestes, quae non gestamina mitis
festinabat erus? brevibus constringere laenis
pectora et angusta telas artare lacerna;

enormes non ille sinus, sed semper ad annos
texta legens modo puniceo velabat amictu,
nunc herbas imitante sinu, nunc dulce rubenti
murice, nunc vivis digitos incendere gemmis
gaudebat; non turba comes, non munera cessant:

sola verecundo deerat praetexta decori.
Haec fortuna domus. subitas inimica levavit
Parca manus. quo, diva, feros gravis exseris ungues?
non te forma movet, non te lacrimabilis aetas?
hunc nec saeva viro potuisset carpere Procne,

nec fera crudeles Colchis durasset in iras,
editus Aeolia nec si foret iste Creusa;
torvus ab hoc Athamas insanos flecteret arcus;
hunc quamquam Hectoreos cineres Troiamque perosus
turribus e Phrygiis flesset missurus Ulixes.

Septima lux, et iam frigentia lumina torpent,
iam complexa manu crinem tenet infera Iuno.
ille tamen Parcis fragiles urgentibus annos
te vultu moriente videt linguaque cadente
murmurat; in te omnes vacui iam pectoris efflat

reliquias, solum meminit solumque vocantem
exaudit, tibique ora movet, tibi verba relinquit,
et prohibet gemitus consolaturque dolentem.
gratum est, Fata, tamen quod non mors lenta iacentis
exedit puerile decus, manesque subivit

integer et nullo temeratus corpora damno,
qualis erat.
Quid ego exsequias et prodiga flammis
dona loquor maestoque ardentia funera luxu?
quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit,
quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi,

quodque Arabes Phariique Palaestinique liquores
arsuram lavere comam? cupit omnia ferre
prodigus et totos Melior succendere census,
desertas exosus opes; sed non capit ignis
invidus, atque artae desunt in munera flammae.

Horror habet sensus. qualem te funere summo
atque rogum iuxta, Melior placidissime quondam,
extimui! tune ille hilaris comisque videri?
unde animi saevaeque manus et barbarus horror,
dum modo fusus humi lucem aversaris iniquam,

nunc torvus pariter vestes et pectora rumpis
dilectosque premis visus et frigida lambis
oscula? erant illic genitor materque iacentis
maesta, sed attoniti te spectavere parentes.
quid mirum? plebs cuncta nefas et praevia flerunt

agmina, Flaminio quae limite Molvius agger
transvehit, immeritus flammis dum tristibus infans
traditur et gemitum formaque aevoque meretur:
talis in Isthmiacos prolatus ab aequore portus
naufragus imposita iacuit sub matre Palaemon;

sic et in anguiferae ludentem gramine Lernae
rescissum squamis avidus bibit anguis Ophelten.
Pone metus letique minas desiste vereri:
illum nec terno latrabit Cerberus ore,
nulla soror flammis, nulla adsurgentibus hydris

terrebit; quin ipse avidae trux navita cumbae
interius steriles ripas et adusta subibit
litora, ne puero dura ascendisse facultas.
Quid mihi gaudenti proles Cyllenia virga
nuntiat? estne aliquid tam saevo in tempore laetum?

noverat effigies generosique ardua Blaesi
ora puer, dum saepe domi nova serta ligantem
te videt et similes tergentem pectore ceras.
hunc ubi Lethaei lustrantem gurgitis oras
Ausonios inter proceres seriemque Quirini

adgnovit, timide primum vestigia iungit
accessu tacito summosque lacessit amictus,
inde magis sequitur; neque enim magis ille trahentem
spernit et ignota credit de stirpe nepotum.
mox ubi delicias et rari pignus amici

sensit et amissi puerum solacia Blaesi,
tollit humo magnaque ligat cervice diuque
ipse manu gaudens vehit et, quae munera mollis
Elysii, steriles ramos mutasque volucres
porgit et optunso pallentes germine flores.

nec prohibet meminisse tui, sed pectora blandus
miscet et alternum pueri partitur amorem.
Hic finis rapto. quin tu iam vulnera sedas
et tollis mersum luctu caput? omnia functa
aut moritura vides: obeunt noctesque diesque

astraque, nec solidis prodest sua machina terris.
nam populus mortale genus, plebisque caducae
quis fleat interitus? hos bella, hos aequora poscunt;
his amor exitio, furor his et saeva cupido,
ut sileam morbos; hos ora rigentia Brumae,

illos implacido letalis Sirius igni,
hos manet imbrifero pallens Autumnus hiatu.
quicquid init ortus, finem timet. ibimus omnes,
ibimus: immensis urnam quatit Aeacus umbris.
Ast hic quem gemimus, felix hominesque deosque

et dubios casus et caecae lubrica vitae
effugit, immunis fatis. non ille rogavit,
non timuit meruitve mori: nos anxia plebes,
nos miseri; quibus unde dies suprema, quis aevi
exitus incertum, quibus instet fulmen ab astris,

quae nubes fatale sonet. nil flecteris istis?
sed flectere libens. ades huc emissus ab atro
limine, cui soli cuncta impetrare facultas,
Glaucia! (insontes animas nec portitor arcet,
nec durae comes ille ferae) tu pectora mulce,

tu prohibe manare genas noctesque beatas
dulcibus alloquiis et vivis vultibus imple
et periisse nega, desolatamque sororem,
qui potes, et miseros perge insinuare parentes.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License