IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
Stat, quae
perspicuas nitidi Melioris opacet
arbor aquas complexa lacus; quae robore ab imo
incurvata vadis redit inde cacumine recto
ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis
atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem.
quid Phoebum
tam parva rogem? vos dicite causas,
Naides, et faciles, satis est, date carmina Fauni.
Nympharum tenerae fugiebant Pana catervae;
ille quidem it, cunctas tamquam velit, et tamen unam
in Pholoen. silvis haec fluminibusque sequentis
nunc hirtos
gressus, nunc improba cornua vitat.
iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci
rura Quirinalesque fuga suspensa per agros
Caelica tesca subit; ibi demum victa labore,
fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti
stant sine
fraude lares, flavos collegit amictus
artius et niveae posuit se margine ripae.
insequitur velox pecorum deus et sua credit
conubia; ardenti iamiam suspiria librat
pectore, iam praedae levis imminet. ecce citatos
advertit Diana
gradus, dum per iuga septem
errat Aventinaeque legit vestigia cervae.
paenituit vidisse deam, conversaque fidas
ad comites: «numquamne avidis arcebo rapinis
hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici
decrescet mihi
turba chori?» sic deinde locuta
depromit pharetra telum breve, quod neque flexis
cornibus aut solito torquet stridore, sed una
emisit contenta manu laevamque soporae
Naidos aversa fertur tetigisse sagitta.
illa diem
pariter surgens hostemque protervum
vidit et in fontem, niveos ne panderet artus,
sic tota cum veste ruit, stagnisque sub altis
Pana sequi credens ima latus implicat alga.
quid faceret subito deceptus praedo? nec altis
credere corpus
aquis hirtae sibi conscius audet
pellis, et a tenero nandi rudis. omnia questus
immitem Bromium, stagna invida et invida tela,
primaevam visu platanum, cui longa propago
innumeraeque manus et iturus in aethera vertex,
deposuit iuxta
vivamque adgessit harenam
optatisque aspergit aquis et talia mandat:
«vive diu nostri pignus memorabile voti,
arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae
tu saltem declinis ama, preme frondibus undam.
illa quidem
meruit, sed ne, precor, igne superno
aestuet aut dura feriatur grandine; tantum
spargere tu laticem et foliis turbare memento.
tunc ego teque diu recolam dominamque benignae
sedis et inlaesa tutabor utramque senecta,
ut Iovis, ut
Phoebi frondes, ut discolor umbra
populus et nostrae stupeant tua germina pinus.»
sic ait. illa dei veteres animata calores
uberibus stagnis obliquo pendula trunco
incubat atque umbris scrutatur amantibus undas.
sperat et
amplexus, sed aquarum spiritus arcet
nec patitur tactus. tandem eluctata sub auras
libratur fundo rursusque enode cacumen
ingeniosa levat, veluti descendat in imos
stirpe lacus alia. iam nec Phoebeia Nais
odit et
exclusos invitat gurgite ramos.
Haec tibi parva quidem genitali luce paramus
dona, sed ingenti forsan victura sub aevo.
tu cuius placido posuere in pectore sedem
blandus honos hilarisque tamen cum pondere virtus,
cui nec pigra
quies nec iniqua potentia nec spes
improba, sed medius per honesta et dulcia limes,
incorrupte fidem nullosque experte tumultus
et secrete, palam quod digeris ordine vitam,
idem auri facilis contemptor et optimus idem
comere
divitias opibusque immittere lucem;
hac longum florens animi morumque iuventa
Iliacos aequare senes, et vincere persta
quos pater Elysio, genetrix quos detulit annos:
hoc illi duras exoravere sorores,
hoc, quae te
sub teste situm fugitura tacentem
ardua magnamimi revirescet gloria Blaesi.