IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
«Di
quibus audaces amor est servare carinas,
saevaque ventosi mulcere pericula ponti,
sternite molle fretum placidumque advertite votis
concilium, et lenis non obstrepat unda precanti:
grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo,
depositum;
iuvenis dubio committitur alto
Maecius atque animae partem super aequora nostrae
maiorem transferre parat. proferte benigna
sidera et antemnae gemino considite cornu,
Oebalii fratres; vobis pontusque polusque,
luceat;
Iliacae longe nimbosa sororis
astra fugate, precor, totoque excludite caelo.
vos quoque caeruleum ponti, Nereides, agmen,
quis honor et regni cessit fortuna secundi,
(dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti),
surgite
de vitreis spumosae Doridos antris
Baianosque sinus et feta tepentibus undis
litora tranquillo certatim ambite natatu,
quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet
nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus.,
nec
quaerenda diu; modo nam trans aequora terris
prima Dicarcheis Pharium gravis intulit annum,
prima salutavit Capreas et margine dextro
sparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae.
huius utrumque latus molli praecingite gyro,
partitaeque
vices vos stuppea tendite mali
vincula, vos summis adnectite sipara velis,
vos Zephyris aperite sinus; pars transtra reponat,
pars demittat aquis curvae moderamina puppis;
sint quibus exploret primos gravis artemo flatus,
quaeque
secuturam religent post terga phaselon
uncaque summersae penitus retinacula vellant;
temperet haec aestus pelagusque inclinet ad ortus:
officio careat glaucarum nulla sororum.
hinc multo Proteus geminoque hinc corpore Triton,
praenatet,
et subitis qui perdidit inguina monstris
Glaucus, adhuc patriis quotiens adlabitur oris
litoream blanda feriens Anthedona cauda.
tu tamen ante omnes diva cum matre, Palaemon,
annue, si vestras amor est mihi pandere Thebas,
nec cano
degeneri Phoebeum Amphiona plectro.
et pater Aeolio frangit qui carcere ventos,
cui varii flatus omnisque per aequora mundi
spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent,
artius obiecto Borean Eurumque Notumque,
monte
premat: soli Zephyro sit copia caeli,
solus agat puppes summasque supernatet undas
assiduus pelago; donec tua turbine nullo
laeta Paraetoniis adsignet carbasa ripis.»
Audimur. vocat ipse ratem nautasque morantes,
increpat.
ecce meum timido iam frigore pectus
labitur et nequeo, quamvis movet ominis horror,
claudere suspensos oculorum in margine fletus.
iamque ratem terris divisit fune soluto
navita et angustum deiecit in aequora pontem.,
saevus
et e puppi longo clamore magister
dissipat amplexus atque oscula fida revellit,
nec longum cara licet in cervice morari.
attamen in terras e plebe novissimus omni
ibo, nec egrediar nisi iam currente carina.,
Quis
rude et abscissum miseris animantibus aequor
fecit iter, solidaeque pios telluris alumnos
expulit in fluctus pelagoque immisit hianti,
audax ingenii? nec enim temeraria virtus
illa magis, summae gelidum quae Pelion Ossae,
iunxit
anhelantemque iugis bis pressit Olympum.
usque adeone
parum lentas transire paludes
stagnaque et angustos summittere pontibus amnes?
imus in abruptum gentilesque undique terras
fugimus exigua clausi trabe et aere nudo.,
inde furor
ventis indignataeque procellae
et caeli fremitus et fulmina plura Tonanti.
ante rates pigro torpebant aequora somno,
nec spumare Thetis nec spargere nubila fluctus
audebant. visis tumuerunt puppibus undae, ,
inque hominem
surrexit hiems. tunc nubila Plias
Oleniumque pecus, solito tunc peior Orion.
Iusta queror. fugit ecce vagas ratis acta per undas
paulatim minor et longe servantia vincit
lumina, tot gracili ligno complexa timores,
quaeque super
reliquos te, nostri pignus amoris
portatura, Celer. quos nunc ego pectore somnos
quosve queam perferre dies? quis cuncta paventi
nuntius an facili te praetermiserit unda
Lucani rabida ora maris, num torta Charybdis,
fluctuet aut
Siculi populatrix virgo profundi,
quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores,
quae pax Carpathio, quali te subvehat aura
Doris Agenorei furtis blandita iuvenci?
sed merui questus. quid enim te castra petente,
non vel ad
ignotos ibam comes impiger Indos
Cimmeriumque chaos? starem prope bellica regis
signa mei, seu tela manu seu frena teneres,
armatis seu iura dares; operumque tuorum
etsi non socius, certe mirator adessem.,
si quondam
magno Phoenix reverendus Achilli
litus ad Iliacum Thymbraeaque Pergama venit
imbellis tumidoque nihil iuratus Atridae,
cur nobis ignavus amor? sed pectore fido
numquam abero longisque sequar tua carbasa votis.,
Isi, Phoroneis
olim stabulata sub antris,
nunc regina Phari numenque Orientis anheli,
excipe multisono puppem Mareotida sistro;
ac iuvenem egregium, Latius cui ductor Eoa
signa Palaestinasque dedit frenare cohortes,
ipsa manu
placida per limina festa sacrosque
duc portus urbesque tuas. te praeside noscat
unde paludosi fecunda licentia Nili,
cur vada desidant et ripa coerceat undas
Cecropio stagnata luto, cur invida Memphis, ,
curve
Therapnaei lasciviat ora Canopi,
cur servet Pharias Lethaeus ianitor aras,
vilia cur magnos aequent animalia divos;
quae sibi praesternat vivax altaria Phoenix,
quos dignetur agros aut quo se gurgite Nili,
mergat
adoratus trepidis pastoribus Apis.
duc et ad Emathios manes ubi belliger urbis
conditor Hyblaeo perfusus nectare durat,
anguiferamque domum blando qua mersa veneno
Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas.,
usque et in
Assyrias sedes mandataque castra
prosequere et Marti iuvenem, dea, trade Latino.
nec novus hospes erit: puer his sudavit in arvis
notus adhuc tantum maioris lumine clavi,
iam tamen et turmas facili praevertere gyro,
fortis et Eoas
iaculo damnare sagittas.
Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus
Caesar ab emerito iubeat discedere bello,
at nos hoc iterum stantes in litore vastos
cernemus fluctus aliasque rogabimus auras.,
o tum quantus
ego aut quanta votiva movebo
plectra lyra, cum me magna cervice ligatum
attolles umeris atque in mea pectora primum
incumbes e puppe novus, servataque reddes
colloquia inque vicem medios narrabimus annos;,
tu rapidum
Euphraten et regia Bactra sacrasque
antiquae Babylonis opes et Zeuma, Latinae
pacis iter, qua dulce nemus florentis Idymes,
qua pretiosa Tyros rubeat, qua purpura suco
Sidoniis iterata cadis, ubi germine primum,
candida
felices sudent opobalsama virgae;
ast ego, devictis dederim quae busta Pelasgis
quaeve laboratas claudat mihi pagina Thebas.