Publius Papinius Statius: Omnia quae extant opera
Publius Papinius Statius
Silvae

LIBER TERTIUS

3 - Consolatio ad Claudium Etruscum

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

3 - Consolatio ad Claudium Etruscum

 

Summa deum, Pietas, cuius gratissima caelo,
rara profanatas inspectant numina terras,
huc vittata comam niveoque insignis amictu,
qualis adhuc praesens nullaque expulsa nocentum
fraude rudes populos atque aurea regna colebas,

mitibus exsequiis ades et lugentis Etrusci
cerne pios fletus laudataque lumina terge.
nam quis inexpleto rumpentem pectora questu
complexumque rogos incumbentemque favillis
aspiciens non aut primaevae funera plangi,

coniugis aut nati modo pubescentia credat
ora rapi flammis? pater est qui fletur. adeste
dique hominesque sacris. procul hinc, procul ite nocentes,
si cui corde nefas tacitum fessique senectus
longa patris, si quis pulsatae conscius umquam,

matris et inferna rigidum timet Aeacon urna:
insontes castosque voco. tenet ecce seniles
leniter implicitos vultus sanctamque parentis
canitiem spargit lacrimis animaeque supremum
frigus amat; celeres genitoris filius annos,

(mira fides!) nigrasque putat properasse sorores.
Exsultent placidi Lethaea ad flumina manes,
Elysiae gaudete domus, date serta per aras,
festaque pallentes hilarent altaria lucos.
felix a!, nimium felix plorataque nato,

umbra venit. longe Furiarum sibila, longe
tergeminus custos, penitus via longa patescat
manibus egregiis. eat horrendumque silentis
accedat domini solium, gratesque supremas
perferat, et totidem iuveni roget anxius annos.,

Macte pio gemitu! dabimus solacia dignis
luctibus Aoniasque tuo sacrabimus ultro
inferias, Etrusce, seni! tu largus Eoa
germina, tu messes Cilicumque Arabumque superbas
merge rogis; ferat ignis opes heredis et alto,

aggere missuri nitido pia nubila caelo
stipentur cineres: nos non arsura feremus
munera, venturosque tuus durabit in annos
me monstrante dolor. neque enim mihi flere parentem
ignotum; similis gemui proiectus ad ignem.,

ille mihi tua damna dies compescere cantu
suadet: et ipse tuli quos nunc tibi confero questus.
Non tibi clara quidem, senior placidissime, gentis
linea nec proavis demissum stemma, sed ingens
supplevit fortuna genus culpamque parentum,

occuluit. nec enim dominos de plebe tulisti,
sed quibus occasus pariter famulantur et ortus.
nec pudor iste tibi: quid enim terrisque poloque
parendi sine lege manet? vice cuncta reguntur
alternisque premunt. propriis sub regibus omnis,

terra; premit felix regum diademata Roma;
hanc ducibus frenare datum; mox crescit in illos
imperium superis. sed habent et numina legem:
servit et astrorum velox chorus et vaga servit
luna, nec iniussae totiens redit orbita luci.,

et (modo si fas est aequare iacentia summis)
pertulit et saevi Tirynthius horrida regis
pacta, nec famulantis fistula Phoebi.
Sed neque barbaricis Latio transmissus ab oris:
Smyrna tibi gentile solum potusque verendo,

fonte Meles Hermique vadum, quo Lydius intrat
Bacchus et aurato reficit sua cornua limo.
laeta dehinc series variisque ex ordine curis
auctus honos; semperque gradi prope numina, semper
Caesareum coluisse latus sacrisque deorum,

arcanis haerere datum. Tibereia primum
aula tibi vixdum ora nova mutante iuventa
panditur (hic annis multa super indole victis
libertas oblata venit) nec proximus heres,
immitis quamquam et Furiis agitatus, abegit.,

hinc et in Arctoas tenuis comes usque pruinas
terribilem affatu passus visuque tyrannum
immanemque suis, ut qui metuenda ferarum
corda domant mersasque iubent iam sanguine tacto
reddere ab ore manus et nulla vivere praeda.,

praecipuos sed enim merito surrexit in actus
nondum stelligerum senior dimissus in axem
Claudius et longo transmittit habere nepoti.
quis superos metuens pariter tot templa, tot aras
promeruisse datur? summi Iovis aliger Arcas,

nuntius; imbrifera potitur Thaumantide Iuno;
stat celer obsequio iussa ad Neptunia Triton:
tu totiens mutata ducum iuga rite tulisti
integer, inque omni felix tua cumba profundo.
Iamque piam lux alta domum praecelsaque toto,

intravit Fortuna gradu; iam creditur uni
sanctarum digestus opum partaeque per omnis
divitiae populos magnique impendia mundi.
quicquid ab auriferis eiectat Hiberia fossis,
Dalmatico quod monte nitet, quod messibus Afris,

verritur, aestiferi quicquid terit area Nili,
quodque legit mersus pelagi scrutator Eoi,
et Lacedaemonii pecuaria culta Galesi
perspicuaeque nives Massylaque robora et Indi
dentis honos: uni parent commissa ministro,

quae Boreas quaeque Eurus atrox, quae nubilus Auster
invehit: hibernos citius numeraveris imbres
silvarumque comas. vigil iste animique sagacis
et citus evolvit quantum Romana sub omni
pila die quantumque tribus, quid templa, quid alti,

undarum cursus, quid propugnacula poscant
aequoris aut longe series porrecta viarum;
quod domini celsis niteat laquearibus aurum,
quae divum in vultus igni formanda liquescat
massa, quid Ausoniae scriptum crepet igne Monetae.,

Hinc tibi rara quies animoque exclusa voluptas,
exiguaeque dapes et numquam laesa profundo
cura mero; sed iura tamen genialia cordi
et mentem vincire toris ac iungere festa
conubia et fidos domino genuisse clientes.,

quis sublime genus formamque insignis Etruscae
nesciat? haudquaquam proprio mihi cognita visu,
sed decus eximium famae par reddit imago,
et sibimet similis natorum gratia monstrat.
nec vulgare genus; fasces summamque curulem,

frater et Ausonios enses mandataque fidus
signa tulit, cum prima truces amentia Dacos
impulit et magno gens est damnata triumpho.
sic quicquid patrio cessatum a sanguine, mater
reddidit, obscurumque latus clarescere vidit,

conubio gavisa domus. nec pignora longe;
quippe bis ad partus venit Lucina manuque
ipsa levi gravidos tetigit fecunda labores.
felix a! si longa dies, si cernere vultus
natorum viridisque genas tibi iusta dedissent,

stamina. sed media cecidere abrupta iuventa
gaudia, florentesque manu scidit Atropos annos;
qualia pallentes declinant lilia culmos
pubentesque rosae primos moriuntur ad austros,
aut ubi verna novis exspirat purpura pratis.,

illa, sagittiferi, circumvolitastis, Amores,
funera maternoque rogos unxistis amomo;
nec modus aut pennis laceris aut crinibus ignem
spargere, collectaeque pyram struxere pharetrae.
quas tunc inferias aut quae lamenta dedisses ,

maternis, Etrusce, rogis, qui funera patris
haud matura putas atque hos pius ingemis annos!
Illum et qui nutu superas nunc temperat arces,
progeniem claram terris partitus et astris,
laetus Idymaei donavit honore triumphi,

dignatusque loco victricis et ordine pompae
non vetuit, tenuesque nihil minuere parentes.
atque idem in cuneos populo deduxit equestres
mutavitque genus laevaeque ignobile ferrum
exuit et celso natorum aequavit honorem.,

dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris,
atque aevi sine nube tenor. quam dives in usus
natorum totoque volens excedere censu,
testis adhuc largi nitor inde assuetus Etrusci,
cui tua non humilis dedit indulgentia mores:,

hunc siquidem amplexu semper revocante tenebas
blandus et imperio numquam pater; huius honori
pronior ipse etiam gaudebat cedere frater.
Quas tibi devoti iuvenes pro patre renato,
summe ducum, grates, aut quae pia vota rependunt!,

tu (seu tarda situ rebusque exhausta senectus
erravit, seu blanda diu Fortuna regressum
maluit) attonitum et venturi fulminis ictus
horrentem tonitru tantum lenique procella
contentus monuisse senem; cumque horrida supra,

aequora curarum socius procul Itala rura
linqueret, hic molles Campani litoris oras
et Diomedeas concedere iussus in arces,
atque hospes, non exsul, erat. nec longa moratus
Romuleum reseras iterum, Germanice, limen,

maerentemque foves inclinatosque penates
erigis. haut mirum, ductor placidissime, quando
haec est quae victis parcentia foedera Cattis
quaeque suum Dacis donat clementia montem,
quae modo Marcomanos post horrida bella vagosque ,

Sauromatas Latio non est dignata triumpho.
Iamque in fine dies, et inexorabile pensum
deficit. hic maesti pietas me poscit Etrusci
qualia nec Siculae moderantur carmina rupes
nec fati iam certus olor saevique marita,

Tereos. heu quantis lassantem brachia vidi
planctibus et prono fusum super oscula vultu!
vix famuli comitesque tenent, vix arduus ignis
summovet. haud aliter gemuit periuria Theseus
litore, qui falsis deceperat Aegea velis.,

tunc immane gemens foedatusque ora tepentes
affatur cineres: «cur nos, fidissime, linquis
Fortuna redeunte, pater? modo numina magni
praesidis atque breves superum placavimus iras,
nec frueris; tantique orbatus muneris usu,

ad manes, ingrate, fugis. nec flectere Parcas
aut placare malae datur aspera numina Lethes?
felix, cui magna patrem cervice vehenti
sacra Mycenaeae patuit reverentia flammae,
quique tener saevis genitorem Scipio Poenis,

abstulit, et Lydi pietas temeraria Lausi.
ergo et Thessalici coniunx pensare mariti
funus et immitem potuit Styga vincere supplex
Thracius? hoc quanto melius pro patre liceret!
non totus rapiere tamen, nec funera mittam,

longius; hic manes, hic intra tecta tenebo:
tu custos dominusque laris, tibi cuncta tuorum
parebunt; ego rite minor semperque secundus
assiduas libabo dapes et pocula sacris
manibus effigiesque colam: te lucida saxa,

te similem doctae referet mihi linea cerae;
nunc ebur et fulvum vultus imitabitur aurum.
inde viam morum longaeque examina vitae
adfatusque pios monituraque somnia poscam
Talia dicentem genitor dulcedine laeta,

audit, et immites lente descendit ad umbras
verbaque dilectae fert narraturus Etruscae.
Salve supremum, senior mitissime patrum,
supremumque vale, qui numquam sospite nato
triste chaos maestique situs patiere sepulcri.,

semper odoratis spirabunt floribus arae,
semper et Assyrios felix bibet urna liquores
et lacrimas, qui maior honos. hic sacra litabit
manibus eque tua tumulum tellure levabit.
nostra quoque exemplo meritus tibi carmina sancit,

hoc etiam gaudens cinerem donasse sepulcro.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License