Publius Papinius Statius: Omnia quae extant opera
Publius Papinius Statius
Silvae

LIBER QUARTUS

Praefatio

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER QUARTUS

 

Praefatio

 

STATIUS MARCELLO SUO SALUTEM

 

Inveni librum, Marcelle carissime, quem pietati tuae dedicarem. reor equidem aliter quam invocato numine maximi imperatoris nullum opusculum meum coepisse; sed hic liber tres habet [ . . . . . ] se quam quod quarta ad honorem tuum pertinet. primo autem septimum decimum Germanici nostri consulatum adoravi; secundo gratias egi sacratissimis eius epulis honoratus; tertio viam Domitianam miratus sum qua gravissimam harenarum moram exemit: cuius beneficio tu quoque maturius epistolam meam accipies, quam tibi in hoc libro a Neapoli scribo. proximum est lyricum carmen ad Septimium Severum, iuvenem, uti scis, inter ornatissimos secundi ordinis, tuum quidem et condiscipulum, sed mihi citra hoc quoque ius artissime carum. nam Vindicis nostri Herculem Epitrapezion secundum honorem, quem de me et de ipsis studiis meretur, imputare etiam tibi possum. Maximum Vibium et dignitatis et eloquentiae nomine a nobis diligi satis eram testatus epistola, quam ad illum de editione Thebaidos meae publicavi; sed nunc quoque eum reverti maturius ex Dalmatia rogo. iuncta est ecloga ad municipem meum Iulium Menecraten, splendidum iuvenem et Polli mei generum, cui gratulor quod Neapolim nostram numero liberorum honestaverit. Plotio Grypo, maioris gradus iuveni, dignius opusculum reddam, sed interim hendecasyllabos quos Saturnalibus una risimus, huic volumini inserui. quare ergo plura in quarto Silvarum quam in prioribus? ne se putent aliquid egisse, qui reprehenderunt ut audio, quod hoc stili genus edidissem. primum supervacuum est dissuadere rem factam; deinde multa ex illis iam domino Caesari dederam, et quanto hoc plus est quam edere! exercere autem ioco non licet? «secreto» inquit. sed et sphaeromachias spectamus et palaris lusio admittit. novissime: quisquis ex meis invitus aliquid legit, statim se profiteatur adversum. ita quare consilio eius accedam? in summam, nempe ego sum qui traducor: taceat et gaudeat. hunc tamen librum tu, Marcelle, defendes. et, si videtur, hactenus, sin minus, reprehendemur. vale.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License