Publius Papinius Statius: Omnia quae extant opera
Publius Papinius Statius
Silvae

LIBER QUARTUS

1 - . Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

1 - . Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici

 

Laeta bis octonis accedit purpura fastis
Caesaris insignemque aperit Germanicus annum,
atque oritur cum sole novo, cum grandibus astris
clarius ipse nitens et primo maior Eoo.
exsultent leges Latiae, gaudete, curules,

et septemgemino iactantior aethera pulset
Roma iugo, plusque ante alias Evandrius arces
collis ovet: subiere novi Palatia fasces
et requiem bis sextus honos precibusque receptis
curia Caesareum gaudet vicisse pudorem.

ipse etiam immensi reparator maximus aevi
attollit vultus et utroque a limine grates
Ianus agit, quem tu vicina Pace ligatum
omnia iussisti componere bella novique
in leges iurare fori. levat ecce supinas

hinc atque inde manus geminaque haec voce profatur:
«salve, magne parens mundi, qui saecula mecum
instaurare paras, talem te cernere semper
mense meo tua Roma cupit; sic tempora nasci,
sic annos intrare decet. da gaudia fastis

continua; hos umeros multo sinus ambiat ostro
et properata tuae manibus praetexta Minervae.
aspicis ut templis alius nitor, altior aris
ignis et ipsa meae tepeant tibi sidera brumae,
moribus atque tuis gaudent turmaeque tribusque

purpureique patres, lucemque a consule ducit
omnis honos. quid tale, precor, prior annus habebat?
dic age, Roma potens, et mecum, longa Vetustas,
dinumera fastos nec parva exempla recense,
sed quae sola meus dignetur vincere Caesar.

ter Latio deciesque tulit labentibus annis
Augustus fasces, sed coepit sero mereri:
tu iuvenis praegressus avos. et quanta recusas,
quanta vetas! flectere tamen precibusque senatus
permittes hunc saepe diem. manet insuper ordo

longior, et totidem felix tibi Roma curules
terque quaterque dabit. mecum altera saecula condes,
et tibi longaevi renovabitur ara parentis;
mille tropaea feres, tantum permitte triumphos.
restat Bactra novis, restat Babylona tributis

frenari; nondum gremio Iovis Indica laurus,
nondum Arabes Seresque rogant, nondum omnis honorem
annus habet, cupiuntque decem tua nomina menses
Sic Ianus, clausoque libens se poste recepit.
tunc omnes patuere dei laetoque dederunt

signa polo, longamque tibi rex, magne, iuventam
annuit atque suos promisit Iuppiter annos.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License