Publius Papinius Statius: Omnia quae extant opera
Publius Papinius Statius
Silvae

LIBER QUARTUS

5 - Ode lyrica ad Septimium Severum

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

5 - Ode lyrica ad Septimium Severum

 

Parvi beatus ruris honoribus,
qua prisca Teucros Alba colit lares,
fortem atque facundum Severum
non solitis fidibus saluto.
iam trux ad Arctos Parrhasias hiems

concessit altis obruta solibus,
iam pontus ac tellus renident
in Zephyros Aquilone fracto.
nunc cuncta veris; frondibus annuis
crinitur arbos, nunc volucrum novi

questus inexpertumque carmen,
quod tacita statuere bruma.
nos parca tellus pervigil et focus
culmenque multo lumine sordidum
solantur exemptusque testa

qua modo fervuerat Lyaeus.
non mille balant lanigeri greges,
nec vacca dulci mugit adultero,
unique siquando canenti
mutus ager domino reclamat.

sed terra primis post patriam mihi
dilecta curis, hic mea carmina
regina bellorum virago
Caesareo peramavit auro,
cum tu sodalis dulce periculum

conisus omni pectore tolleres,
ut Castor ad cunctos tremebat
Bebryciae strepitus harenae.
tene in remotis Syrtibus avia
Leptis creavit? iam feret Indicas

messes odoratisque rara
cinnama praeripiet Sabaeis.
quis non in omni vertice Romuli
reptasse dulcem Septimium putet?
quis fonte Iuturnae relictis
uberibus neget esse pastum?
nec mira virtus: protinus Ausonum
portus vadosae nescius Africae
intras adoptatusque Tuscis
gurgitibus puer innatasti.

hinc parvus inter pignora curiae
contentus <artae> lumine purpurae
crescis, sed immensos labores
indole patricia secutus.
non sermo Poenus, non habitus tibi,

externa non mens: Italus, Italus.
sunt Urbe Romanisque turmis
qui Libyam deceant alumni.
est et frementi vox hilaris foro;
venale sed non eloquium tibi,

ensisque vagina quiescit,
stringere ni iubeant amici.
sed rura cordi saepius et quies,
nunc in paternis sedibus et solo
Veiente, nunc frondosa supra

Hernica, nunc Curibus vetustis.
hic plura pones vocibus et modis
passim solutis, sed memor interim
nostri verecundo latentem
barbiton ingemina sub antro.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License