Publius Papinius Statius: Omnia quae extant opera
Publius Papinius Statius
Silvae

LIBER QUINTUS

2 - Laudes Crispini Vettii Bolani filii

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

2 - Laudes Crispini Vettii Bolani filii

 

Rura meus Tyrrhena petit saltusque Tagetis
Crispinus; nec longa mora est aut avia tellus;
et mea secreto velluntur pectora morsu,
udaque turgentes impellunt lumina guttas,
ceu super Aegaeas hiemes abeuntis amici

vela sequar spectemque ratem iam fessus ab altis
rupibus atque oculos longo querar aere vinci.
Quid? si militiae iam te, puer inclite, primae
clara rudimenta et castrorum dulce vocaret
auspicium, quanto manarent gaudia fletu

quosve darem amplexus! etiamne optanda propinqui
tristia, ut octonos bis iam tibi circuit orbes
vita? sed angustis animus robustior annis
succumbitque oneri, et mentem sua non capit aetas.
nec mirum: non te series inhonora parentum

obscurum proavis et priscae lucis egentem
plebeia de stirpe tulit; non sanguine cretus
turmali trabeaque recens et paupere clavo
augustam sedem et Latii penetrale senatus
advena pulsasti, sed praecedente tuorum

agmine. Romulei qualis per iugera circi
cum pulcher visu titulis generosus avitis
exspectatur equus cuius de stemmate longo
felix demeritos habet admissura parentes,
illum omnes acuunt plausus, illum ipse volantem

pulvis et incurvae gaudent agnoscere metae:
sic te, clare puer, genitum sibi curia sensit,
primaque patricia clausit vestigia luna.
mox Tyrios ex more sinus tunicamque potentem
agnovere umeri. sed enim tibi magna parabat

ad titulos exempla pater. quippe ille iuventam
protinus ingrediens pharetratum invasit Araxen
belliger indocilemque fero servire Neroni
Armeniam. rigidi summam Mavortis agebat
Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum

ille quoque egregiis multum miratus in armis
Bolanum; atque illi curarum asperrima suetus
credere partirique metus, quod tempus amicum
fraudibus, exerto quaenam bona tempora bello,
quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocis

Armenii. Bolanus iter praenosse timendum,
Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris,
metiri Bolanus agros, aperire malignas
torrentum nemorumque moras tantamque verendi
mentem implere ducis iussisque ingentibus unus

sufficere. ipsa virum norat iam barbara tellus,
ille secundus apex bellorum et proxima cassis.
sic Phryges attoniti, quamquam Nemeaea viderent
arma Cleonaeusque acies impelleret arcus,
pugnante Alcide tamen et Telamona timebant.

disce, puer, (nec enim externo monitore petendus
virtutis tibi pulcher amor: cognata ministret
laus animos. aliis Decii reducesque Camilli
monstrentur), tu disce patrem, quantusque negantem
fluctibus occiduis fesso usque Hyperione Thylen

intrarit mandata gerens quantusque potentis
mille urbes Asiae sortito rexerit anno,
imperium mulcente toga. bibe talia pronis
auribus, haec certent tibi conciliare propinqui,
haec iterent comites praecepta senesque paterni.

Iamque alio moliris iter nec deside passu
ire paras. nondum validae tibi signa iuventae
inrepsere genis, et adhuc tenor integer aevi.
nec genitor iuxta; fatis namque haustus iniquis
occidit et geminam prolem sine praeside linquens;

nec saltem teneris ostrum puerile lacertis
exuit albentique umeros induxit amictu.
quem non corrupit pubes effrena novaeque
libertas properata togae? ceu nescia falcis
silva comas tollit fructumque exspirat in umbras.

at tibi Pieriae tenero sub pectore curae
et pudor et docti legem sibi dicere mores;
tunc hilaris probitas et frons tranquilla, nitorque
luxuriae confine tenens, pietasque per omnes
dispensata modos; aequaevo cedere fratri

mirarique patrem miseraeque ignoscere matri
admonuit fortuna domus. tibine illa nefanda
pocula letalesque manu componere sucos
evaluit, qui voce potes praevertere morsus
serpentum atque omnis vultu placare novercas?

infestare libet manes meritoque precatu
pacem auferre rogis; sed te, puer optime, cerno
flectentem iustis et talia dicta parantem:
«parce precor cineri: fatum illud et ira nocentum
Parcarum crimenque dei, mortalia quisquis

pectora sero videt nec primo in limine sistit
conatus scelerum atque animos infanda parantes.
excidat illa dies aevo nec postera credant
saecula. nos certe taceamus et obruta multa
nocte tegi propriae patiamur crimina gentis.

exegit poenas, hominum cui cura suorum,
quo Pietas auctore redit terrasque revisit,
quem timet omne nefas. satis haec lacrimandaque nobis
ultio. quin saevas utinam exorare liceret
Eumenidas timidaeque avertere Cerberon umbrae

immemoremque tuis citius dare manibus amnem
Macte animo, iuvenis! sed crescunt crimina matris.
nec tantum pietas, sed protinus ardua virtus
affectata tibi. nuper cum forte sodalis
immeritae falso palleret crimine famae

erigeretque forum succinctaque iudice multo
surgeret et castum vibraret Iulia fulmen,
tu, quamquam non ante forum legesque severas
passus sed tacita studiorum occultus in umbra,
defensare metus adversaque tela subisti

pellere, inermis adhuc et tiro, paventis amici.
haud umquam tales aspexit Romulus annos
Dardaniusque senex medii bellare togata
strage fori. stupuere patres temptamina tanta
conatusque tuos, nec te reus ipse timebat.

par vigor et membris, promptaeque ad fortia vires
sufficiunt animo atque ingentia iussa sequuntur.
ipse ego te nuper Tiberino in litore vidi
qua Tyrrhena vadis Laurentibus aestuat unda,
tendentem cursus vexantemque ilia nuda

calce ferocis equi, vultu dextraque minacem:
si qua fides dictis, stupui armatumque putavi.
Gaetulo sic pulcher equo Troianaque quassans
tela novercales ibat venator in agros
Ascanius miseramque patri flagrabat Elissam;

Troilus haut aliter gyro leviore minantes
eludebat equos, aut quem de turribus altis
Arcadas Ogygio versantem in pulvere metas
spectabant Tyriae non torvo lumine matres.
ergo age (nam magni ducis indulgentia pulsat

certaque dat votis hilaris vestigia frater),
surge animo, et fortes castrorum concipe curas.
monstrabunt acies Mavors Actaeaque virgo,
flectere Castor equos, umeris quatere arma Quirinus,
qui tibi iam tenero permisit plaudere collo

nubigenas clipeos intactaque caedibus arma.
Quasnam igitur terras, quem Caesaris ibis in orbem?
Arctoosne amnes et Rheni fracta natabis
flumina, an aestiferis Libyae sudabis in arvis?
an iuga Pannoniae mutatoresque domorum

Sauromatas quaties? an te septenus habebit
Hister et umbroso circumflua coniuge Peuce?
an Solymum cinerem palmetaque capta subibis
non sibi felices silvas ponentis Idymes?
quod si te magno tellus frenata parenti

accipiat, quantum ferus exsultabit Araxes,
quanta Caledonios attollet gloria campos,
cum tibi longaevus referet trucis incola terrae:
«hic suetus dare iura parens, hoc cespite turmas
adfari; vicis speculas castellaque ++ longe

aspicis? ++ ille dedit cinxitque haec moenia fossa;
belligeris haec dona deis, haec tela dicavit
(cernis adhuc titulos); hunc ipse vocantibus armis
induit, hunc regi rapuit thoraca Britanno
qualiter in Teucros victricia bella paranti

ignotum Pyrrho Phoenix narrabat Achillem.
Felix qui viridi fidens, Optate, iuventa
durabis quascumque vias vallumque subibis,
forsan et ipse latus (sic numina principis adsint)
cinctus et unanimi comes indefessus amici,

quo Pylades ex more pius, quo Dardana gessit
bella Menoetiades. quippe haec concordia vobis,
hic amor est; duretque, precor! nos fortior aetas
iam fugit; hinc votis animum precibusque iuvabo,
et mihi. sed questus solitos si forte ciebo

et mea Romulei venient ad carmina patres,
tu deeris, Crispine, mihi, cuneosque per omnes
te meus absentem circumspectabit Achilles.
sed venies melior (vatum non irrita currunt
omina); quique aquilas tibi nunc et castra recludit,

idem omnes perferre gradus cingique superbis
fascibus et patrias dabit insedisse curules.
Sed quis ab excelsis Troianae collibus Albae,
unde suae iuxta prospectat moenia Romae
proximus ille deus, fama velocior intrat

nuntius atque tuos implet, Crispine, penates?
dicebam certe: vatum non irrita currunt
auguria. en, ingens reserat tibi limen honorum
Caesar et Ausonii committit munia ferri.
vade, puer, tantisque enixus suffice donis,

felix qui magno iam nunc sub praeside iuras
cuique sacer primum tradit Germanicus ensem!
non minus hoc, fortis quam si tibi panderet ipse
Bellipotens aquilas torvaque induceret ora
casside. vade alacer maioraque disce mereri!


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License