Publius Papinius Statius: Omnia quae extant opera
Publius Papinius Statius
Silvae

LIBER QUINTUS

3 - Epicedion in Patrem suum

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

3 - Epicedion in Patrem suum

 

Ipse malas vires et lamentabile carmen
Elysio de fonte mihi pulsumque sinistrae
da, genitor praedocte, lyrae. neque enim antra moveri
Delia nec solitam fas est impellere Cirrham
te sine. Corycia quicquid modo Phoebus in umbra,

quicquid ab Ismariis monstrarat collibus Euhan,
dedidici. fugere meos Parnasia crines
vellera, funestamque hederis inrepere taxum
extimui trepidamque (nefas!) arescere laurum.
certe ego, magnanimum qui facta attollere regum

ibam altum spirans Martemque aequare canendo.
quis sterili mea corda situ, quis Apolline merso
frigida damnatae praeduxit nubila menti?
stant circum attonitae vatem et nil dulce sonantem
nec digitis nec voce, deae. dux ipsa silenti

fulta caput cithara, qualis post Orphea raptum
astitit, Hebre, tibi cernens iam surda ferarum
agmina et immotos sublato carmine lucos.
At tu, seu membris emissus in ardua tendens
fulgentisque plagas rerumque elementa recenses,

quis deus, unde ignes, quae ducat semita solem,
quae minuat Phoeben quaeque integrare latentem
causa queat, notique modos extendis Arati;
seu tu Lethaei secreto in gramine campi
concilia heroum iuxta manesque beatos,

Maeonium Ascraeumque senem non segnior umbra
accolis alternumque sonas et carmina misces:
da vocem magno, pater, ingeniumque dolori.
nam me ter relegens caelo terque ora retexens
luna videt residem nullaque Heliconide tristes

solantem curas: tuus ut mihi vultibus ignis
inrubuit cineremque oculis umentibus hausi,
vilis honos studiis. vix haec in munera solvo
primum animum tacitisque situm depellere curis
nunc etiam labente manu nec lumine sicco

ordior adclinis tumulo quo molle quiescis
iugera nostra tenens, ubi post Aeneia fata
stellatus Latiis ingessit montibus Albam
Ascanius, Phrygio dum pingues sanguine campos
odit et infaustae regnum dotale novercae.

hic ego te (nam Sicanii non mitius halat
aura croci; dites nec si tibi rara Sabaei
cinnama, odoratas nec Arabs decerpsit aristas
inferni cum laude laci) sed carmine plango
Pierio; sume et gemitus et vulnera nati

et lacrimas, rari quas umquam habuere parentes.
atque utinam fortuna mihi dare manibus aras,
par templis opus, aeriamque educere molem,
Cyclopum scopulos ultra atque audacia saxa
Pyramidum, et magno tumulum praetexere luco!

illic et Siculi superassem dona sepulcri
et Nemees lucum et Pelopis sollemnia trunci.
illic Oebalio non finderet aera disco
Graiorum vis nuda virum, non arva rigaret
sudor equum aut putri sonitum daret ungula fossa;

sed Phoebi simplex chorus, et frondentia vatum
laudato, genitor, tibi rite ligarem.
ipse madens oculis, umbrarum animaeque sacerdos,
praecinerem gemitum, cui te nec Cerberus omni
ore nec Orpheae quirent avertere leges.

atque tibi moresque tuos et facta canentem
fors et magniloquo non posthabuisset Homero,
tenderet et torvo pietas aequare Maroni.
Cur magis incessat superos et aena sororum
stamina, quae tepido genetrix super aggere nati

orba sedet, vel quae primaevi coniugis ignem
aspicit obstantesque manus turbamque tenentem
vincit in ardentem, liceat, moritura maritum?
maior ab his forsan superos et Tartara pulsem
invidia, externis etiam miserabile visu

funus eat; sed nec modo se Natura dolenti
nec Pietas iniusta dedit: mihi limine primo
fatorum et viridi, genitor, ceu raptus ab aevo
Tartara dura subis. nec enim Marathonia virgo
parcius extinctum saevorum crimine agrestum

fleverit Icarium, Phrygia quam turre cadentem
Astyanacta parens. laqueo quin illa supremo
inclusit gemitus: at te post funera magni
Hectoris Haemonio pudor est servisse marito.
Non ego, quas fati certus sibi morte canora

inferias praemittit olor nec rupe quod atra
Tyrrhenae volucres nautis praedulce minantur,
in patrios adhibebo rogos; non murmure trunco
quod gemit et durae queritur Philomela sorori:
nota nimis vati. quis non in funere cunctos

Heliadum ramos lacrimosaque germina dixit
et Phrygium silicem, atque ausum contraria Phoebo
carmina nec fida gavisam Pallada buxo?
te Pietas oblita virum revocataque caelo
Iustitia et gemina plangat Facundia lingua

et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi,
quis labor Aonios seno pede ducere campos
et quibus Arcadia carmen testudine mensis
~cydalibem~ nomenque fuit, quosque orbe sub omni
ardua septena numerat Sapientia fama,

qui furias regumque domos aversaque caelo
sidera terrifico super intonuere cothurno,
et quis lasciva vires tenuare Thalia
dulce vel heroos gressu truncare tenores.
omnia namque animo complexus et omnibus auctor,

qua fandi vis lata patet, sive orsa libebat
Aoniis vincire modis seu voce soluta
spargere et effreno nimbos aequare profatu.
Exsere semirutos subito de pulvere vultus,
Parthenope, crinemque adflato monte sepultum

pone super tumulos et magni funus alumni,
quo non Monychiae quicquam praestantius arces
doctaque Cyrene Sparteve animosa creavit.
si tu stirpe vacans famaeque obscura iaceres
nil gentile tenens, illo te cive probabas

Graiam atque Euboico maiorum sanguine duci.
illa tuis totiens praestant se tempora sertis
cum stata laudato caneret quinquennia versu
ora supergressus regis Pylii oraque regis
Dulichii speciemque, comam subnexus utroque.

non tibi deformes obscuri sanguinis ortus
nec sine luce genus, quamquam fortuna parentum
artior expensis. etenim te divite ritu
ponere purpureos Infantia legit amictus
stirpis honore datos et nobile pectoris aurum.

protinus exorto dextrum risere sorores
Aonides, puerique chelyn summisit et ora
imbuit amne sacro iam tum mihi blandus Apollo.
nec simplex patriae decus, et natalis origo
pendet ab ambiguo geminae certamine terrae.

te de gente suum Latiis ascita colonis
Graia refert Hyele, ~graius~ qua puppe magister
excidit et mediis miser evigilavit in undis;
maior at inde suum longo probat ordine vitae
Maeoniden aliaeque aliis natalibus urbes
diripiunt cunctaeque probant; non omnibus ille
verus, alit victos immanis gloria falsi.
atque ibi dum profers annos vitamque salutas,
protinus ad patrii raperis certamina lustri
vix implenda viris, laudum festinus et audax

ingenii. stupuit primaeva ad carmina plebes
Euboea et natis te monstravere parentes.
inde frequens pugnae nulloque ingloria sacro
vox tua: non totiens victorem Castora gyro
nec fratrem caestu virides clausere Therapnae.

sin pronum vicisse domi, quid Achaea mereri
praemia nunc ramis Phoebi nunc gramine Lernae
nunc Athamantea protectum tempora pinu,
cum totiens lassata tamen nusquam avia frondes
abstulit aut alium tetigit Victoria crinem?

Hinc tibi vota patrum credi generosaque pubes
te monitore regi, mores et facta priorum
discere, quis casus Troiae, quam tardus Ulixes,
quantus equum pugnasque virum decurrere versu
Maeonides quantumque pios ditarit agrestes

Ascraeus Siculusque senex, qua lege recurrat
Pindaricae vox flexa lyrae volucrumque precator
Ibycus et tetricis Alcman cantatus Amyclis
Stesichorusque ferox saltusque ingressa viriles
non formidata temeraria Chalcide Sappho,

quosque alios dignata chelys. tu pandere doctus
carmina Battiadae latebrasque Lycophronis atri
Sophronaque implicitum tenuisque arcana Corinnae.
sed quid parva loquor? tu par assuetus Homero
ferre iugum senosque pedes aequare solutis

versibus et numquam passu breviore relinqui.
quid mirum, patria si te petiere relicta
quos Lucanus ager, rigidi quos iugera Dauni,
quos Veneri plorata domus neglectaque tellus
Alcidae, vel quos e vertice Surrentino

mittit Tyrrheni speculatrix virgo profundi,
quos propiore sinu lituo remoque notatus
collis et Ausonii pridem laris hospita Cyme,
quosque Dicarchei portus Baianaque mittunt
litora, qua mediis alte permissus anhelat

ignis aquis et operta domos incendia servant?
sic ad Avernales scopulos et opaca Sibyllae
antra rogaturae veniebant undique gentes;
illa minas divum Parcarumque acta canebat
quamvis decepto vates non irrita Phoebo.

mox et Romuleam stirpem proceresque futuros
instruis inque patrum vestigia ducere perstas.
sub te Dardanius facis explorator opertae,
qui Diomedei celat penetralia furti,
crevit et inde sacrum didicit puer; arma probatis

monstrasti Saliis praesagumque aethera certis
auguribus; cui Chalcidicum fas volvere carmen,
cur Phrygii lateat coma flaminis, et tua multum
verbera succincti formidavere Luperci.
Et nunc ex illo forsan grege gentibus alter

iura dat Eois, alter compescit Hiberas,
alter Achaemenium secludit Zeumate Persen,
hi dites Asiae populos, hi Pontica frenant,
hi fora pacificis emendant fascibus, illi
castra pia statione tenent: tu laudis origo.

non tibi certassent iuvenilia fingere corda
Nestor et indomiti Phoenix moderator alumni,
quique tubas acres lituosque audire volentem
Aeaciden alio frangebat carmine Chiron.
Talia dum celebras, subitam civilis Erinys

Tarpeio de monte facem Phlegraeaque movit
proelia. sacrilegis lucent Capitolia taedis,
et Senonum furias Latiae sumpsere cohortes.
vix requies flammae necdum rogus ille deorum
siderat, excisis cum tu solacia templis

impiger et multum facibus velocior ipsis
concinis ore pio captivaque fulmina defles.
mirantur Latii proceres ultorque deorum
Caesar, et e medio divum pater annuit igni.
iamque et flere pio Vesuvina incendia cantu

mens erat et gemitum patriis impendere damnis,
cum pater exemptum terris ad sidera montem
sustulit et late miseras deiecit in urbes.
Me quoque vocales lucos Boeotaque tempe
pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi,

admisere deae; nec enim mihi sidera tantum
aequoraque et terras, quae mos debere parenti,
sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedisti
non vulgare loqui et famam sperare sepulcro.
qualis eras, Latios quotiens ego carmine patres

mulcerem felixque tui spectator adesses
muneris! heu quali confusus gaudia fletu
vota piosque metus inter laetumque pudorem!
quam tuus ille dies, quam non mihi gloria maior!
talis Olympiaca iuvenem cum spectat harena

qui genuit, plus ipse ferit, plus corde sub alto
caeditur; attendunt cunei, spectatur Achaeis
ille magis, crebro dum lumina pulveris haustu
obruit et prensa vovet exspirare corona.
ei mihi quod tantum patrias ego vertice frondes

solaque Chalcidicae Cerealia dona coronae
te sub teste tuli! qualem te Dardanus Albae
vix cepisset ager, si per me serta tulisses
Caesarea donata manu! quod subdere robur
illa dies, quantum potuit dempsisse senectae!

nam quod me mixta quercus non pressit oliva
et fugit speratus honos, quam dulce parentis
invida Tarpei caperes! te nostra magistro
Thebais urguebat priscorum exordia vatum;
tu cantus stimulare meos, tu pandere facta

heroum bellique modos positusque locorum
monstrabas. labat incerto mihi limite cursus
te sine, et orbatae caligant vela carinae.
nec solum larga memet pietate fovebas:
talis et in thalamos. una tibi cognita taeda

conubia, unus amor. certe seiungere matrem
iam gelidis nequeo bustis; te sentit habetque,
te videt et tumulos ortuque obituque salutat,
ut Pharios aliae ficta pietate dolores
Mygdoniosque colunt et non sua funera plorant.

Quid referam expositos servato pondere mores?
quae pietas, quam vile lucrum, quae cura pudoris,
quantus amor recti! rursusque, ubi dulce remitti,
gratia quae dictis! animo quam nulla senectus!
his tibi pro meritis famam laudesque benignas

iudex cura deum, nulloque e vulnere tristem
concessit. raperis, genitor, non indigus aevi,
non nimius, trinisque decem quinquennia lustris
iuncta ferens. sed me pietas numerare dolorque
non sinit, o Pylias aevi transcendere metas

et Teucros aequare senes, o digne videre
me similem! sed nec leti tibi ianua tristis:
quippe leves causae, nec segnis labe senili
exitus instanti praemisit membra sepulcro,
sed te torpor iners et mors imitata quietem

explicuit falsoque tulit sub Tartara somno.
Quos ego tunc gemitus (comitum manus anxia vidit,
vidit et exemplum genetrix gavisaque novit),
quae lamenta tuli! veniam concedite, manes,
fas dixisse, pater: non tu mihi plura dedisses.

felix ille patrem vacuis circumdedit ulnis;
vellet et Elysia quamvis in sede locatum
abripere et Danaas iterum portare per umbras;
temptantem et vivos molitum in Tartara gressus
detulit infernae vates longaeva Dianae;

sic chelyn Odrysiam pigro transmisit Averno
causa minor, sic Thessalicis Admetus in oris.
si lux una retro Phylaceida rettulit umbram,
cur nihil exoret, genitor, chelys aut tua manes
aut mea? fas mihi sic patrios contingere vultus,

fas iunxisse manus, et lex quaecumque sequatur.
At vos, umbrarum reges Aetnaeaque Iuno,
si laudanda precor, taedas auferte comasque
Eumenidum; nullo sonet asper ianitor ore,
centauros Hydraeque greges Scyllaeaque monstra

aversae celent valles, umbramque senilem
invitet ripis, discussa plebe, supremus
vector et in media componat molliter alga.
ite, pii manes Graiumque examina vatum,
inlustremque animam Lethaeis spargite sertis

et monstrate nemus, quo nulla inrupit Erinys.
in quo falsa dies caeloque simillimus aer.
Inde tamen venias melior qua porta malignum
cornea vincit ebur, somnique in imagine monstra,
quae solitus. sic sacra Numae ritusque colendos

mitis Aricino dictabat Nympha sub antro,
Scipio sic plenos Latio Iove ducere somnos
creditur Ausoniis, sic non sine Apolline Sylla.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License