V. DE VITIBVS.
[1] Vitis plantationem primus Noe instituit rudi adhuc saeculo. Apud
Graecos autem inventorem vitis Liberum appellari: unde et eum gentiles post
mortem deum esse voluerunt. [2] Vitis dicta quod vim habeat citius
radicandi. Alii putant vites dictas quod invicem se vittis innectant vicinisque
arboribus reptando religentur. Est enim earum natura flexibilis, quae quasi
brachiis quibusdam quidquid conprehenderint stringunt. [3] Labrusca
est vitis agrestis quae in terrae marginibus nascitur: unde et labrusca dicta,
a labris et extremitatibus terrae. [4] Codex dictus quasi caudex. Sic
enim veteres et clodum pro claudo dicebant. [5] Sarmentum a serendo
[id est quasi serimentum] Malleolus est novellus palmes innatus prioris anni
flagello, cognominatusque ob similitudinem rei, quod in ea parte qua deciditur
ex veteri sarmento prominens utrimque mallei speciem praebet. [6]
Spadones sunt surculi fruge carentes, ex ipsa appellatione, quod sint inhabiles
fructu et sterilitate affecti. [7] Sagittam rustici vocant novissimam
partem surculi, sive quia longius recessit a matre et quasi prosilivit, seu
quia acuminis tenuitate teli speciem praefert. [8] Summitates vitium
et fruticum flagella nuncupantur, eo quod flatu agitentur. [9] Palmes
vitis materia mollis, qui per novella brachia emissus fructum adfert: nam ideo
rustici partem vitis palmitem dicunt. Palmes enim diminutivum nomen est, quod
nomen paragogum dicitur, quod a palma derivetur. Palma enim habet nomen
prototypum, quod dicitur principale, ab eo quod ex se derivativum faciat. [10]
Pampinus est folia cuius subsidio vitis a frigore vel ardore defenditur atque
adversus omnem iniuriam munitur. Qui ideo alicubi intercisus est, ut et solem
ad maturitatem fructus admittat et umbram faciat. Et dictus pampinus quod de
palmite pendeat. [11] Capreoli dicti quod capiant arbores. Sunt enim
cincinni sive uncinuli quibus se innectere vites et suspendere solent
arboribus, quo adminiculo freti palmites ventos ac turbines contemnere queant
et sine lapsu periculorum fructus suos sustineant ac sese vaga proceritate
defendant. [12] Corymbi sunt anuli qui proxima quaeque alligant et
conprehendunt, ne longius laxati palmites ventorum flatibus dissipentur.
[13] Vvae dictae quod intrinsecus humoris sint plenae, sucique et pinguedinis.
Nam humidum est quod exterius humorem habet; uvidum quod interius.
[14] Acina. Botrus. Racemus est botryonis pars; et botryo Graecum est.
[15] Suburbanae uvae quaedam dicuntur quia fructus earum ad escam
veluti pomum in urbibus venditur; conmendat enim eas et species et saporis
lucunditas; ex quibus sunt praecoquae, duracinae, purpureae, dactyli, Rhodiae,
Libycae, cerauniae, stephanitae, tripedaneae, unciariae, Cydonitae. Durabiles
autem per totam hiemem vennuculae et Numisianae. [16] Praecoquae
vocatae quod cito maturescant et ante omnes sole coquantur. Has Graeci lageos
dicunt, quod currant ad maturitatem velociter ut lepus. [17] Purpureae
a colore dicuntur; unciariae a magnitudine; dactyli a longitudine; stephanitae
a rotunditate. Rhodiae et Libycae a regionibus nuncupatae sunt; Cerauniae vero
quod rubeant velut ignis. [18] Genera autem uvarum quae vino
deserviunt plurima. Ex
quibus aminea dicta, quasi sine mineo, id est sine rubore; album enim vinum reddit.
Quae cum sit unius nominis, non unam speciem reddit: amineae duae geminae, ab
eo dictae quod duplices uvas mittant; aminea lanata, quia plus omnibus lanescit
lanugine. [19] Rubelliana dicta quia eius materia rubet. Faecinia
minuti acini et durae cutis uvas habet; nobilitate amineam sequitur,
fecunditate praecedit. Quam proinde faeciniam vocant quod
plus quam ceterae faeces afferat. [20] Apianae vinum dulce faciunt;
quas nisi cito legas, pluviis et ventis et maxime apibus infestantur; quarum
depraedatione apianae cognominatae sunt. [21] Balanitae a magnitudine
nomen sumpserunt; BALANOI enim Graece glandes vocantur. [22] Biturica
a regione nomen sortita est, turbines et pluvias et calores fortissime
sustinens, nec in macra terra deficiens. Huius meriti et basili[s]ca est.
[23] Argitis Graecula vitis, generis albi, fertilis, vastam materiam
et brevem et latum folium mittens, cuius fructum nisi primo tempore colligas,
aut ad terram decidit aut humore putrescit. [24] Inerticula nigra est,
quam Graeci amaracion vocant, boni vini et levis; a quo etiam nomen traxit,
quod iners in tentandis nervis habeatur, quamvis gustu non sit hebes.
[25] Mareoticae a regione Aegypti Mareotis dictae, unde prius venerunt;
sunt enim et albae et nigrae. [26] Helvolae, quas quidam varias
appellant, neque purpureae neque nigrae, ab helvo colore ita dictae, subalbi
tamen musti. Helvum est enim nigrum candidumque colore. Nam helvum nec album
nec nigrum est. [27] Tertius locus vitium quae sola fecunditate
conmendantur, abundantia copiosa multumque vini fluens. [28] ›Viticionia› uvas grandes magis quam multas habet;
nomen autem inde hoc sumens quod multum vini fluat. [29] Syriaca, vel
quia de Syria adlata vel quia nigra est. Multa autem genera vitium sunt quae
tamen mutatione loci et qualitatem et nomen amittunt. [30] Vitibus
inter cetera magis ista conveniunt, oblaqueatio, putatio, propaginatio, fossio.
[31] Oblaqueare est circa codicem terram aperire et velut lacus
efficere: hoc aliqui excodicare appellant. [32] Putare est virgam ex
vite supervacuam resecare, cuius flagellis luxuriat; putare enim dicitur
purgare, id est amputare. [33] Traducere, transducere.
Propaginare vero, flagellum vitis terrae submersum sternere et quasi porro
pangere. Hinc propagines, a propagare et protendere dictae. Fodere vero est
foveam facere, quasi fovere.