X. DE CONSTRVCTIONE. [1] Constructio
est laterum et altitudinis aedificatio. Constructio autem vel instructio vocata
eo quod instringat et cohaerere faciat, ut lapides luto et ligna et lapides
invicem sibi. Nam et intinctio ferri in aqua instrictura est; nisi enim candens
tinguatur, stringi et cohaerere non potest ferrum. Item constructio a
multitudine lapidum et lignorum dicta; unde et strues. Aliud est enim
aedificatio, aliud instauratio; nam aedificatio nova constructio est,
instauratio vero quod reparatur ad instar prioris. Nam instar veteres pro
similitudine ponebant: inde et instaurare dicebant. [2] Constat autem
constructio fundamento, lapidibus, calce, arena et lignis. Fundamentum dictum quod fundus sit aedificii. Idem et caementum a
caedendo dictum, quod caeso crasso lapide surgat. [3]
Lapides in structuris apti: albus, Tiburtinus, columbinus, fluvialis, spongia,
rubrus et reliqui. [4] Albus lapis, alius durus, alius mollis. Mollis dentata serra
secatur, tractabilis in opere est, ita ut in eo, quasi in ligno, litterae
scribantur. [5] Tiburtinus a loco Italiae dictus, qui dum
sit ad fabricam fortis, vapore tamen dissilit. [6] Tophus aedificiis
inutilis est, fundamentis aptus, mortalitate et mollitia. Ex
aestu enim et halitu maris friatur et verberatur imbribus. [7]
Arenacius lapis concretus maris arenis. Hic et bibulus dicitur; servat enim
humorem acceptum. Idem et in Baetica Gaditanus ab insula Oceani ubi plurimus
exciditur. [8] Piperinus subalbidus cum punctis nigris, durus atque
fortissimus. Cochleacius cochleis lapillisque et arena concretus, asperrimus et
interdum fistulosus. [9] Columbinus a colore avis nuncupatus, natura
vicinus gypso et mollitie simillimus. [10] Molaris in parietibus
utilis, quia est quaedam pinguior natura eius, duraque et aspera. Ex quo etiam
et molae fiunt; unde et nomen traxit. Huius quattuor genera: albus, niger,
permixtus ac fistulosus. [11] Spongia lapis creatus ex aqua, levis ac
fistulosus et cameris aptus. [12] Silex durus lapis, ex cuius genere
nigri silices optimi, quibusdam in locis et rubentes. Albi silices contra
vetustatem incorrupti: idem et in monumentis scalpti et incorrupti permanent,
quibus ne ignis quidem nocet; nam ex his etiam formae fiunt, in quibus aera
funduntur. Viridis silex vehementer et ipse igni resistens, sed nusquam
copiosus; et, ubi invenitur, lapis,non saxum est. [13] Pallidus in
caemento raro utilis. Globus contra iniurias fortis, sed in structura infidus,
nisi fuerit multa suffrenatione devinctus. [14] Fluviatilis silex
semper veluti madens est. Hic aestate exhiberi
oportet nec ante biennium inserere in structuris domorum. Fictilium operum ad
parietes et fundamenta coctis laterculis, ad tecta imbriculis tegulisque
aptantur. [15] Tegulae vocatae quod tegant aedes, et
imbrices quod accipiant imbres. Tegulae autem primae positionis nomen, cuius
diminutivum tigillum. [16] Laterculi vero vocati quod lati formentur
circumactis undique quattuor tabulis. Lateres autem crudi sunt, qui et ipsi
inde nominati quod lati ligneis formis efficiuntur. [17] Quorum crates
dicuntur, in quibus lutum pro isdem lateribus crudis portare solent. Sunt enim
conexiones cannarum, dicti APO TOU KRATEIN, id est quod se invicem teneant.
[18] Lutum autem vocatum quidam per antiphrasin putant quod non sit
mundum; nam omne lotum mundum est. [19] Calcis viva dicta quia dum sit
tactu frigida, intus occultum continet ignem; unde perfusa aqua statim latens
ignis erumpit. Natura eius mirum aliquid facit: postquam enim arserit, aquis
incenditur, quibus solet ignis extingui; oleo extinguitur, quo solet ignis
accendi. Vsus eius in structuris fabricae necessarius; nam lapis lapidi non
potest adhaerere fortius nisi calce coniunctus. [20] Gypsum cognatum calci
est, et est Graecum nomen. Plura eius genera. Omnium autem optimum lapidi
speculari. Est enim signis aedificiorum et coronis gratissimus. [21] Arena ab
areditate dicta, non ab adhaerendo, in fabricis, ut quidam volunt. Huius
probatio si manu inpressa stridet, aut si in vestem candidam sparsa nihil
sordis relinquat. [22] Columnae pro longitudine et rotunditate
vocatae, in quibus totius fabricae pondus erigitur. Antiqua ratio erat
columnarum altitudinis tertia pars latitudinum. Genera rotundarum quattuor:
Doricae, Ionicae, Tuscanicae, Corintheae, mensura crassitudinis et altitudinis
inter se distantes. Quintum genus est earum quae vocantur
Atticae, quaternis angulis aut amplius, paribus laterum intervallis. Bases
fulturae sunt columnarum, quae a fundamento consurgunt, et superpositae
fabricae sustinent pondus. [23] Basis autem nomen petrae est
fortissimae Syro sermone. [24] Capitolia dicta quod sint columnarum capita,
quasi super collum caput. Epistolia sunt, quae super capitella columnarum
ponuntur: et est Graecum. [25] Pavimenta originem operis a Graecis
habent; vocata autem pavimenta eo quod paviantur, id est caedantur. Vnde et pavor, quia caedit cor. [26] Ostracus est pavimentum
testaceum, eo quodfractis testis calce admixto feriatur; testam enim Graeci
OSTRAdicunt. [27] Rudus artifices appellant lapides contusos et calce
admixtos, quos in pavimentis faciendis superfundunt; unde et rudera dicuntur. [28] Canalis
ab eo quod cava sit in modum cannae. Sane canalem melius genere feminino quam
masculino proferimus. [29] Fistulae
aquarum sunt dictae quod aquas fundant et mittant. Nam STOLA Graece mittere
est. Formae earum pro magnitudine aquae et capacitate fiunt, per quas aquae per
certos modulos dividuntur. E quibus est uncia et
quinaria, digitus quadratus, digitus rotundus, et ceteri modi quique.