VII. [15]
Hosce igitur imperatores habebimus? quorum alter non audet nos certiores facere
cur imperator appellatur, alterum, si tabellarii non cessarint, necesse est
paucis diebus paenitat audere. Cuius amici si qui sunt, aut si beluae tam
immani tamque taetrae possunt ulli esse amici, has consololatione utantur,
etiam T. Albucio supplicationem hunc ordinem denegasse. Quod est primum
dissimile, res in Sardinia cum mastrucatis latrunculis a propraetore una
cohorte auxiliaria gesta et bellum cum maximis Syriae gentibus et tyrannis
consulari exercitu imperioque confectum. Deinde Albucius, quod a senatu
petebat, ipse sibi in Sardinia ante decreverat. Constabat enim Graecum hominem
ac levem in ipsa provincia quasi triumphasse, itaque hanc eius temeritatem
senatus supplicatione denegata notavit.
[16] Sed fruatur sane
hoc solacio atque hanc insignem ignominiam, quoniam uni praeter se inusta sit,
putet esse leviorem, dum modo, cuius exemplo se consolatur, eius exitum
expectet, praesertim cum in Albucio nec Pisonis libidines nec audacia Gabini fuerit
ac tamen hac una plaga conciderit, ignominia senatus.
[17] Atqui duas Gallias
qui decernit consulibus duobus, hos retinet ambo; qui autem alteram Galliam et
aut Syriam aut Macedoniam, tamen alterum retinet et in utriusque pari, scelere
disparem condicionem facit."Faciam, inquit, illas praetorias, ut Pisoni et
Gabinio succedatur statim". Si hic sinat! Tum enim tribunus intercedere
poterit, nunc non potest. Itaque ego idem, qui nunc consulibus iis, qui
designati erunt, Syriam Macedoniamque decerno, decernam easdem praetorias, ut
et praetores annuas provincias habeant, et eos quam primum videamus, quos animo
aequo videre non possumus. Sed mihi credite, numquam succedetur illis, nisi cum
ea lege referetur, qua intercedi de provinciis non licebit. Itaque, hoc tempore
amisso, annus est integer vobis exspectandus, quo interiecto civium calamitas,
sociorum aerumna, sceleratissimorum hominum impunitas propagatur.
[18] Quodsi essent illi
optimi viri, tamen ego mea sententia C.Caesari succedendum nondum putarem. Qua
de re dicam, Patres conscripti, quae sentio, atque illam interpellationem mei
familiarissimi, qua paulo ante interrupta est oratio mea, non pertimescam.
Negat me vir optimus inimiciorem Gabinio debere esse quam Caesari; omnem illam
tempestatem, cui cesserim, Caesare impulsore atque adiutore esse excitatam. Cui
si primum sic respondeam, me communis utilitatis habere rationem, non doloris
mei, possimne probare, cum id me facere dicam, quod exemplo fortissimorum et
clarissimorum civium facere possim? At Ti. Gracchus (patrem dico, cuius utinam
filii ne degenerassent a gravitate patria!) tantam laudem est adeptus, quod
tribunus plebis solus ex toto illo collegio L. Scipioni auxilio fuit,
inimicissimus et ipsius et fratris eius Africani, iuravitque in contione se in
gratiam non redisse, sed alienum sibi videri dignitate imperii, quo duces
essent hostium Scipione triumphante ducti, eodem ipsum duci, qui triumphasset?
[19] Quis plenior
inimicorum fuit C. Mario? L. Crassus, M. Scaurus alieni, inimici omnes Metelli.
At ii non modo illum inimicum ex Gallia sententiis suis non detrahebant, sed ei
propter rationem Gallici belli provinciam extra ordinem decernebant. Bellum in
Gallia maximum gestum est; domitae sunt a Caesare maximae nationes, sed nondum
legibus,nondum iure certo, nondum satis firma pace devinctae. Bellum adfectum
videmus, et, vere ut dicam, paene confectum, sed ita ut, si idem extrema
persequitur qui inchoavit, iam omnia perfecta videamus, si succeditur, periculum
sit ne instauratas maximi belli reliquias ac renovatas audiamus.
[20] Ergo ego senator
inimicus, si ita vultis, homini, amicus esse, sicut semper fui, rei publicae
debeo. Quid? si ipsas inimicitias, depono rei publicae causa, quis me tandem
iure reprehendet, praesertim cum ego omnium meorum consiliorum atque factorum
exempla semper ex summorum hominum consiliis atque factis mihi censuerim
petenda.
|