LIBER IV
(2) Scipio: 'gratiam, quam commode
ordines discripti aetates classes equitatus, in quo suffragia sunt etiam
senatus, nimis multis iam stulte hanc utilitatem tolli cupientibus, qui novam
largitionem quaerunt aliquo plebiscito reddendorum equorum.
(3) Considerate nunc, cetera quam sint
provisa sapienter ad illam civium beate et honeste vivendi societatem; ea est
enim prima causa coeundi, et id hominibus effici ex re publica debet partim
institutis, alia legibus. principio disciplinam puerilem ingenuis, de qua
Graeci multum frustra laborarunt, et in qua una Polybius noster hospes
nostrorum institutorum neglegentiam accusat, nullam certam aut destinatam legibus
aut publice eitam aut unam omnium esse voluerunt. nam'
(*****)
(4) Scipio: 'ri nudari puberem. ita sunt
alte repetita quasi fundamenta quaedam verecundiae. iuventutis vero exercitatio
quam absurda in gymnasiis! quam levis epheborum illa militia! quam
contrectationes et amores soluti et liberi! mitto [aput] Eleos et Thebanos,
apud quos in amore ingenuorum libido etiam permissam habet et solutam
licentiam: Lacedaemonii ipsi, cum omnia concedunt in amore iuvenum praeter
stuprum, tenui sane muro dissaepiunt id quod excipiunt; conplexus enim
concubitusque permittunt palliis interiectis.' hic Laelius:
'praeclare intellego Scipio te in iis Graeciae disciplinis quas reprendis cum
populis nobilissimis malle quam cum tuo Platone luctari, quem ne attingis
quidem, praesertim cum
(*****)
|