XVII. 59.
Multas ad res perutiles Xenophontis libri sunt, quos legite, quaeso, studiose,
ut facitis. Quam copiose ab eo agri cultura laudatur in eo libro, qui est de
tuenda re familiari, qui Oeconomicus inscribitur! Atque ut intellegatis nihil
ei tam regale videri quam studium agri colendi, Socrates in eo libro loquitur
cum Critobulo Cyrum minorem, Persarum regem, praestantem ingenio atque imperi gloria,
cum Lysander Lacedaemonius, vir summae virtutis, venisset ad eum Sardis eique
dona a sociis adtulisset, et ceteris in rebus communem erga Lysandrum atque
humanum fuisse et ei quendam consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse.
Cum autem admiraretur Lysander et proceritates arborum et derectos in
quincuncem ordines et humum subactam atque puram et suavitatem odorum, qui
adflarentur ex floribus, tum eum dixisse mirari se non modo diligentiam, sed
etiam sollertiam eius, a quo essent illa dimensa atque discripta; et Cyrum
respondisse: 'Atqui ego ista sum omnia dimensus; mei sunt ordines, mea
discriptio, multae etiam istarum arborum mea manu sunt satae.' Tum Lysandrum
intuentem purpuram eius et nitorem corporis ornatumque Persicum multo auro
multisque gemmis dixisse; 'Recte vero te, Cyre, beatum ferunt, quoniam virtuti
tuae fortuna coniuncta est.'
60.
Hac igitur fortuna frui licet senibus, nec aetas impedit, quo minus et ceterarum
rerum et in primis agri colendi studia teneamus usque ad ultimum tempus
senectutis. M. quidem Valerium Corvinum accepimus ad centesimum annum
perduxise, cum esset acta iam aetate in agris eosque coleret; cuius inter
primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni interfuerunt. Ita, quantum
spatium aetatis maiores ad senectutis initium esse voluerunt, tantus illi
cursus honorum fuit; atque huius extrema aetas hoc beatior quam media, quod
auctoritatis habebat plus, laboris minus; apex est autem senectutis auctoritas.
61.
Quanta fuit in L. Caecilio Metello, quanta in A. Atilio Calatino! in quem illud
elogium: 'Hunc unum plurimae consentiunt gentes populi primarium fuisse virum.'
Notum est carmen incisum in sepulcro. Iure igitur gravis, cuius de laudibus
omnium esset fama consentiens. Quem virum nuper P. Crassum, pontificem maximum,
quem postea M. Lepidum eodem sacerdotio praeditum, vidimus! Quid de Paulo aut
Africano loquar aut, ut iam ante, de Maximo? quorum non in sententia solum, sed
etiam in nutu residebat auctoritas. Habet senectus, honorata praesertim, tantam
auctoritatem, ut ea pluris sit quam omnes adulescentiae voluptates.
|