[XI]
Magnum nomen est, magna species, magna dignitas, magna maiestas consulis; non
capiunt angustiae pectoris tui, non recipit levitas ista, non egestas animi;
non infirmitas ingeni sustinet, non insolentia rerum secundarum tantam
personam, tam gravem, tam severam. Seplasia me hercule, ut dici audiebam, te ut
primum aspexit, Campanum consulem repudiavit. Audierat Decios Magios et de
Taurea illo Vibellio aliquid acceperat; in quibus si moderatio illa quae in
nostris solet esse consulibus non fuit, at fuit pompa, fuit species, fuit
incessus saltem Seplasia dignus et Capua. Gabinium denique si vidissent
duumvirum vestri illi unguentarii, citius agnovissent. Erant illi compti
capilli et madentes cincinnorum fimbriae et fluentes purpurissataeque buccae,
dignae Capua, sed illa vetere; nam haec quidem quae nunc est splendidissimorum
hominum, fortissimorum virorum, optimorum civium mihique amicissimorum
multitudine redundat. Quorum Capuae te praetextatum nemo aspexit qui non
gemeret desiderio mei, cuius consilio cum universam rem publicam, tum illam ipsam
urbem meminerant esse servatam. Me inaurata statua donarant, me patronum unum
asciverant, a me se habere vitam, fortunas, liberos arbitrabantur, me et
praesentem contra latrocinium tuum suis decretis legatisque defenderant et
absentem principe Cn. Pompeio referente et de corpore rei publicae tuorum
scelerum tela revellente revocarant. An tum eras consul cum in Palatio mea
domus ardebat non casu aliquo sed ignibus iniectis instigante te? Ecquod in hac
urbe maius umquam incendium fuit cui non consul subvenerit? At tu illo ipso
tempore apud socrum tuam prope a meis aedibus, cuius domum ad meam domum
exhauriendam patefeceras, sedebas non exstinctor sed auctor incendi et ardentis
faces furiis Clodianis paene ipse consul ministrabas.
|