In Vatinium
[I] [1] si tantum modo, Vatini,
quid indignitas postularet spectare voluissem, fecissem id quod his vehementer
placebat, ut te, cuius testimonium propter turpitudinem vitae sordisque
domesticas nullius momenti putaretur, tacitus dimitterem; nemo enim horum aut
ita te refutandum ut gravem adversarium aut ita rogandum ut religiosum testem
arbitrabatur. sed fui paulo ante intemperantior fortasse quam debui; odio enim
tui, in quo etsi omnis propter tuum in me scelus superare debeo, tamen ab
omnibus paene vincor, sic sum incitatus ut, cum te non minus contemnerem quam
odissem, tamen vexatum potius quam despectum vellem dimittere. qua re ne tibi
hunc honorem a me haberi forte mirere, [2] quod interrogem
quem nemo congressu, nemo aditu, nemo suffragio, nemo civitate, nemo luce
dignum putet, nulla me causa impulisset nisi ut ferocitatem istam tuam
comprimerem et audaciam frangerem et loquacitatem paucis meis interrogationibus
inretitam retardarem. etenim debuisti, Vatini, etiam si falso venisses in
suspicionem P. Sestio, tamen mihi ignoscere, si in tanto hominis de me optime
meriti periculo et tempori eius et voluntati parere voluissem.
[3] sed (te) hesterno (die) pro testimonio esse mentitum, cum
adfirmares nullum tibi omnino cum Albinovano sermonem non modo de Sestio
accusando, sed nulla umquam de re fuisse, paulo ante imprudens indicasti, qui
et T. Claudium tecum communicasse et a te consilium P. Sesti accusandi petisse,
et Albinovanum, quem antea vix tibi notum esse dixisses, domum tuam venisse,
multa tecum locutum dixeris, denique contiones P. Sesti scriptas, quas neque
nosset neque reperire posset, te Albinovano dedisse easque in hoc iudicio esse
recitatas. in quo alterum es confessus, a te accusatores esse instructos et
subornatos, in altero inconstantiam tuam cum levitate tum etiam periurio
implicatam refellisti, cum, quem a te alienissimum esse dixisses, eum domi tuae
fuisse, quem praevaricatorem esse ab initio iudicasses, ei te quos rogasset ad
accusandum libros dixeris dedisse.
|