III. Vt igitur in
formis et figuris est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam
speciem imitando referuntur eaque sub oculos ipsa [non] cadit, sic perfectae
eloquentiae speciem animo videmus, effigiem auribus quaerimus. [10]
Has rerum formas appellat ideas ille non intellegendi solum sed etiam dicendi
gravissimus auctor et magister Plato, easque gigni negat et ait semper esse ac
ratione et intellegentia contineri; cetera nasci occidere fluere labi nec
diutius esse uno et eodem statu. Quicquid est igitur de quo ratione et via
disputetur, id est ad ultimam sui generis formam speciemque redigendum.
[11] Ac video hanc
primam ingressionem meam non ex oratoriis disputationibus ductam sed e media
philosophia repetitam, et eam quidem cum antiquam tum subobscuram aut
reprehensionis aliquid aut certe admirationis habituram. Nam aut mirabuntur
quid haec pertineant ad ea quae quaerimus—quibus satis faciet res ipsa cognita,
ut non sine causa alte repetita videatur—aut reprehendent, quod inusitatas vias
indagemus, tritas relinquamus. [12] Ego autem et me saepe nova
videri dicere intellego, cum pervetera dicam sed inaudita plerisque, et fateor
me oratorem, si modo sim aut etiam quicumque sim, non ex rhetorum officinis sed
ex Academiae spatiis exstitisse; illa enim sunt curricula multiplicium
variorumque sermonum, in quibus Platonis primum sunt impressa vestigia. Sed et
huius et aliorum philosophorum disputationibus et exagitatus maxime orator est
et adiutus; omnis enim ubertas et quasi silva dicendi ducta ab illis est nec
satis tamen instructa ad forensis causas, quas, ut illi ipsi dicere solebant,
agrestioribus Musis reliquerunt. [13] Sic
eloquentia haec forensis spreta a philosophis et repudiata multis quidem illa
adiumentis magnisque caruit, sed tamen ornata verbis atque sententiis
iactationem habuit in populo nec paucorum iudicium reprehensionemque pertimuit:
ita et doctis eloquentia popularis et disertis elegans doctrina defuit.
|