III. Quid ego nunc dicam petere eum tecum consulatum
qui hominem carissimum populo Romano, M. Marium, inspectante populo Romano
uitibus per totam urbem ceciderit, ad bustum egerit, ibi omni cruciatu
lacerarit, vivo stanti collum gladio sua dextera secuerit, cum sinistra
capillum eius a vertice teneret, caput sua manu tulerit, cum inter digitos eius
rivi sanguinis fluerent; qui postea cum histrionibus et cum gladiatoribus ita
vixit ut alteros libidinis, alteros facinoris adiutores haberet; qui nullum in
locum tam sanctum ac tam religiosum accessit in quo non, etiam si in aliis
culpa non esset, tamen ex sua nequitia dedecoris suspicionem relinqueret; qui
ex curia Curios et Annios, ab atriis Sapalas et Caruilios, ex equestri ordine
Pompilios et Vettios sibi amicissimos comparavit; qui tantum habet audaciae,
tantum nequitiae, tantum denique in libidine artis et efficacitatis, ut prope
in parentum gremiis praetextatos liberos constuprarit? Quid ego nunc tibi de
Africa, quid de testium dictis scribam? Nota sunt, et ea tu saepius legito; sed
tamen hoc mihi non praetermittendum videtur, quod primum ex eo iudicio tam
egens discessit quam quidam iudices eius ante illud iudicium fuerunt, deinde
tam inuidiosus ut aliud in eum iudicium cottidie flagitetur. Hic se sic habet
ut magis timeant, etiam si quierit, quam ut contemnant, si quid commoverit.
Quanto melior tibi fortuna petitionis data est quam nuper homini novo, C.
Coelio! ille cum duobus hominibus ita nobilissimis petebat ut tamen in iis
omnia pluris essent quam ipsa nobilitas, summa ingenia, summus pudor, plurima
beneficia, summa ratio ac diligentia petendi; ac tamen eorum alterum Coelius,
cum multo inferior esset genere, superior nulla re paene, superavit. Qua re
tibi, si facies ea quae natura et studia quibus semper usus es largiuntur, quae
temporis tui ratio desiderat, quae potes, quae debes, non erit difficile
certamen cum iis competitoribus qui nequaquam sunt tam genere insignes quam
vitiis nobiles; quis enim reperiri potest tam improbus civis qui velit uno
suffragio duas in rem publicam sicas destringere?
|