VI.
15. O mulieris scelus incredibile et praeter hanc
unam in omni vita inauditum! o libidinem effrenatam et
indomitam! o audaciam singularem! Nonne
timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem facesque
illas nuptiales! non limen cubiculi! non
cubile filiae! non parietes denique ipsos, superiorum testes
nuptiarum! Perfregit ac prostravit omnia cupiditate ac furore:
vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia. 16.
Tulit hoc commune dedecus familiae, cognationis, nominis graviter filius;
augebatur autem eius molestia cotidianis querimoniis et adsiduo fletu sororis;
statuit tamen nihil sibi in tantis iniuriis ac tanto scelere matris gravius
esse faciendum quam ut illa ne uteretur, ne, quae videre sine summo animi
dolore non poterat, ea, si matre uteretur, non solum videre, verum etiam
probare suo iudicio putaretur.
17.
Initium quod huic cum matre fuerit simultatis audistis: pertinuisse hoc ad
causam tum, cum reliqua cognoveritis, intellegetis. Nam illud me non praeterit, cuiuscumque modi sit mater, tamen in
iudicio filii de turpitudine parentis dici vix oportere. Non essem ad ullam causam idoneus, iudices, si hoc, quod in
communibus hominum sensibus atque in ipsa natura positum atque infixum est, id
ego, qui ad hominum pericula defendenda adiungerer, non viderem. Facile intellego non modo reticere homines parentum iniurias,
sed etiam animo aequo ferre oportere. Sed
ego ea quae ferri possunt ferenda, quae taceri tacenda esse arbitror. 18. Nihil in vita vidit calamitatis A.
Cluentius, nullum periculum mortis adiit, nihil mali timuit, quod non totum a
matre esset conflatum et profectum. Quae
hoc tempore sileret omnia, atque ea, si oblivione non posset, tamen
taciturnitate sua tecta esse pateretur; sed vero sic agitur ut prorsus reticeri
nullo modo possit. Hoc enim ipsum iudicium,
hoc periculum, illa accusatio, omnis testium copia quae futura est, a matre
initio est adornata, a matre hoc tempore instruitur atque omnibus eius opibus
et copiis comparatur. Ipsa denique nuper Larino
huius opprimendi causa romam advolavit: praesto est mulier audax, pecuniosa,
crudelis: instituit accusatores, instruit testes: squalore huius et sordibus
laetatur, exitium exoptat, sanguinem suum profundere omnem cupit, dum modo
profusum huius ante videat. Haec nisi omnia perspexeritis in causa, temere a nobis illam
appellari putatote: sin erunt et aperta et nefaria, Cluentio ignoscere
debebitis quod haec a me dici patiatur: mihi ignoscere non deberetis, si
tacerem.
|