XVIII. Res agi coepta est: citatus est
Scamander reus. Accusabat P. Cannutius, homo in primis
ingeniosus et in dicendo exercitatus; accusabat autem ille quidem Scamandrum
verbis tribus VENENUM ESSE
DEPREHENSUM;
omnia tela totius accusationis in Oppianicum coniciebantur, aperiebatur causa
insidiarum, Fabriciorum familiaritas commemorabatur, hominis vita et audacia
proferebatur, denique omnis accusatio varie graviterque tractata ad extremum
manifesta veneni deprehensione conclusa est. 51.
Hic ego tum ad respondendum surrexi, qua cura, di immortales! qua sollicitudine animi! quo
timore! Semper equidem magno cum metu incipio
dicere: quotienscumque dico, totiens mihi videor in iudicium venire non ingenii
solum, sed etiam virtutis atque officii, ne aut id profiteri videar quod non
possim [implere] quod est impudentiae, aut non id efficere quod possim, quod
est aut perfidiae aut neglegentiae. Tum vero ita sum perturbatus ut omnia timerem: si nihil
dixissem, ne infantissimus, si multa in eius modi causa dixissem, ne
impudentissimus existimarer
|