XIX. 49. Age, sit ita
factum. Quae causa cur Romam properaret? cur in noctem se coniceret? Ecquid
adferebat festinationis, quod heres erat? Primum, erat nihil cur properato opus
esset: deinde, si quid esset, quid tandem erat quod ea nocte consequi posset,
amitteret autem si postridie Romam mane venisset? Atque ut illi nocturnus ad
urbem adventus vitandus potius quam expetendus fuit, sic Miloni, cum insidiator
esset, si illum ad urbem nocte accessurum sciebat, subsidendum atque
exspectandum fuit. 50. Nemo ei neganti non credidisset, quem
esse omnes salvum etiam confitentem volunt. Sustinuisset hoc crimen primum ipse
ille latronum occultator et receptor locus, cum neque muta solitudo indicasset
neque caeca nox ostendisset Milonem; deinde ibi multi ab illo violati,
spoliati, bonis expulsi, multi haec etiam timentes in suspicionem caderent,
tota denique rea citaretur Etruria. 51. Atque illo die certe
Aricia rediens devertit Clodius ad Albanum. Quod ut sciret Milo illum Ariciae
fuisse, suspicari tamen debuit eum, etiam si Romam illo die reverti vellet, ad
villam suam, quae viam tangeret, deversurum. Cur neque ante occurrit, ne ille
in villa resideret, nec eo in loco subsedit, quo ille noctu venturus esset?
Video adhuc constare, iudices, omnia:—Miloni etiam utile
fuisse Clodium vivere, illi ad ea quae concupierat optatissimum interitum
Milonis; odium fuisse illius in hunc acerbissimum, nullum huius in illum;
consuetudinem illius perpetuam in vi inferenda, huius tantum in repellenda;
52. mortem ab illo denuntiatam Miloni et praedicatam palam,
nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem illi notum, reditus
illius huic ignotum fuisse; huius iter necessarium, illius etiam potius
alienum; hunc prae se tulisse illo die Roma exiturum, illum eo die se
dissimulasse rediturum; hunc nullius rei mutasse consilium, illum causam
mutandi consili finxisse; huic, si insidiaretur, noctem prope urbem
exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret, tamen accessum ad urbem
nocturnum fuisse metuendum.
|