[VII] [17]
quid? si populi quoque factum defendo, Laterensis, et doceo Cn. Plancium non
obrepsisse ad honorem, sed eo venisse cursu qui semper patuerit hominibus ortis
hoc nostro equestri loco, possumne eripere orationi tuae contentionem vestrum,
quae tractari sine contumelia non potest, et te ad causam aliquando crimenque
deducere? si, quod equitis Romani filius est, inferior esse debuit, omnes tecum
equitum Romanorum filii petiverunt. nihil dico amplius; hoc tamen miror cur
huic potissimum irascare qui longissime a te afuit. equidem, si quando, ut fit,
iactor in turba, non illum accuso qui est in summa sacra via, cum ego ad
Fabianum fornicem impellor, sed eum qui in me ipsum incurrit atque incidit. tu
neque Q. Pedio, forti viro, suscenses neque huic A. Plotio, ornatissimo homini
familiari meo, et ab eo qui hos dimovit potius quam ab eis qui in te ipsum
incubuerunt te depulsum putas.
[18] sed tamen haec
tibi est prima cum Plancio generis vestri familiaeque contentio, qua abs te
vincitur; cur enim non confitear quod necesse est? sed non hic magis quam ego a
meis competitoribus et alias et in consulatus petitione vincebar. sed vide ne
haec ipsa quae despicis huic suffragata sint. sic enim conferamus. est tuum
nomen utraque familia consulare. num dubitas igitur quin omnes qui favent
nobilitati, qui id putant esse pulcherrimum, qui imaginibus, qui nominibus
vestris ducuntur, te aedilem fecerint? equidem non dubito. sed si parum multi
sunt qui nobilitatem ament, num ista est nostra culpa? etenim ad caput et ad
fontem generis utriusque veniamus.
|