XXVI. Hic ego, si
Crassi omnes cum Antoniis exsistant, si tu, L. Philippe, qui inter illos
florebas, hanc causam voles cum Hortensio dicere, tamen superior sim necesse
est; non enim, quem ad modum putatis, omnia sunt in eloquentia; est quaedam
tamen ita perspicua veritas ut eam infirmare nulla res possit. An, ante quam
postulasti ut bona possideres, misisti qui curaret ut dominus de suo fundo a
sua familia vi deiceretur? Vtrumlibet elige; alterum incredibile est, alterum
nefarium, et ante hoc tempus utrumque inauditum. DCC milia passuum vis esse
decursa biduo? dic. Negas—ante igitur misisti. Malo; si enim illud diceres,
improbe mentiri viderere; cum hoc confiteris, id te admisisse concedis quod ne
mendacio quidem tegere possis. Hoc consilium Aquilio et talibus viris tam
cupidum, tam audax, tam temerarium probabitur? Quid haec amentia, quid haec
festinatio, quid haec immaturitas tanta significat? non vim, non scelus, non
latrocinium, non denique omnia potius quam ius, quam officium, quam pudorem?
Mittis iniussu praetoris. Quo consilio? Iussurum sciebas. Quid? cum iussisset,
tum mittere nonne poteras? Postulaturus eras. Quando? Post dies XXX. Nempe si
te nihil impediret, si voluntas eadem maneret, si valeres, denique si viveres.
Praetor scilicet iussisset. Opinor, si
vellet, si valeret, si ius diceret, si nemo recusaret, qui ex ipsius decreto et
satis daret et iudicium accipere vellet. Nam, per deos immortalis! si Alfenus
procurator P. Quincti tibi tum satis daret et iudicium accipere vellet, denique
omnia quae postulares facere voluisset, quid ageres? revocares eum quem in
Galliam miseras? At hic quidem iam de fundo expulsus, iam a suis dis penatibus
praeceps eiectus, iam, quod indignissimum est, suorum servorum manibus nuntio
atque imperio tuo violatus esset. Corrigeres haec scilicet tu postea. De
cuiusquam vita dicere audes qui hoc concedas necesse est, ita te caecum
cupiditate et avaritia fuisse ut, cum postea quid futurum esset ignorares,
accidere autem multa possent, spem malefici praesentis in incerto reliqui
temporis eventu conlocares? Atque haec perinde loquor, quasi ipso illo tempore,
cum te praetor iussisset ex edicto possidere, si in possessionem misisses,
debueris aut potueris P. Quinctium de possessione deturbare.
|