VI.
[13] hic ego nunc non vos prius implorabo, equites Romani, quorum
ius iudicio temptatur, quam vos, senatores, quorum agitur fides in hunc
ordinem; quae quidem cum saepe ante, tum in hac ipsa causa nuper est cognita.
nam cum optimo et praestantissimo consule, Cn. Pompeio, de hac ipsa quaestione
referente existerent non nullae, sed perpaucae tamen acerbae sententiae, quae
quidem censerent ut tribuni, ut praefecti, ut scribae, ut comites omnes
magistratuum lege hac tenerentur, vos, vos inquam, ipsi et senatus frequens
restitit, et, quamquam tum propter multorum delicta etiam ad innocentium
periculum tempus illud exarserat, tamen, cum odium nostri restingueretis, huic
ordini ignem novum subici non sivistis. [14]
Hoc animo igitur senatus. quid? vos, equites Romani, quid tandem estis acturi?
Glaucia solebat, homo impurus, sed tamen acutus, populum monere ut, cum lex
aliqua recitaretur, primum versum attenderet. si esset Îdictator, consul
praetor, magister equitum,Ì ne laboraret; sciret nihil ad se pertinere; sin
esset ÎQuicumqve post hanc legem,Ì videret ne qua nova quaestione adligaretur. [15] Nunc vos, equites Romani, videte. scitis me
ortum e vobis omnia semper sensisse pro vobis. nihil horum sine magna cura et
summa caritate vestri ordinis loquor. Alius alios homines et ordines, ego vos semper
complexus sum. moneo et praedico, integra re causaque denuntio, omnis homines
deosque testor: dum potestis, dum licet, providete ne duriorem vobis
condicionem statuatis ordinique vestro quam ferre possitis. serpet hoc malum,
mihi credite, longius quam putatis.
|