XI. Noli igitur
fortunam convertere in culpam neque+ regis iniuriam huius crimen putare nec
consilium ex necessitate nec voluntatem ex vi interpretari, nisi forte eos
etiam qui in hostis aut in praedones inciderint, si aliter quippiam coacti
faciant <ac> liberi, vituperandos putes. nemo nostrum ignorat, etiam si
experti non sumus, consuetudinem regiam. regum autem sunt haec imperia:
'animadverte ac dicto pare' et 'praeter rogitatum si plus' et illae minae:
'si
te secundo lumine hic offendero,
moriere'; quae non ut delectemur solum
legere et spectare debemus, sed ut cavere etiam <et> effugere discamus.
[30] At ex hoc ipso
crimen exoritur. ait enim, Gabinio pecuniam Postumus <cum> cogeret,
decumas imperatarum pecuniarum sibi coegisse. non intellego hoc quale sit,
utrum accessionem decumae, ut nostri facere coactores solent <in>
centesima, an decessionem de summa fecerit. si accessionem, undecim milia
talentum ad Gabinium pervenerunt. at non modo abs te decem milia obiecta sunt
sed etiam ab his aestimata. [31] Addo illud
etiam: qui tandem convenit aut tam gravi onere tributorum ad tantam pecuniam
cogendam mille talentum accessionem esse factam aut in tanta mercede hominis,
ut vis, avarissimi mille talentum decessionem esse concessam? neque enim fuit
Gabini remittere tantum de suo nec regis imponere tantum pati suis. at erunt
testes legati Alexandrini. ei nihil in Gabinium dixerunt; immo ei Gabinium
laudaverunt. Vbi ergo ille mos, ubi consuetudo iudiciorum, ubi exempla? solet
is dicere in eum qui pecuniam <redegit> qui in illum cuius nomine ea
pecunia redigeretur non dixerit? age, si is qui non dixit solet, etiamne is
solet qui laudavit? [32] Isdem testibus, et
quidem non productis, sed dictis testium recitatis, quasi praeiudicata res ad
has causas deferri solet.
|