XLIV 95. nam quid ego de aedili ipso loquar,
qui etiam diem dixit et accusavit de vi Milonem? neque hic tamen ulla umquam
iniuria adducetur ut eum tali virtute tantaque firmitate animi se in rem
publicam fuisse paeniteat; sed qui haec vident adulescentes quonam suas mentis
conferent? ille qui monumenta publica, qui aedis sacras, qui domos inimicorum
suorum oppugnavit excidit incendit, qui stipatus semper sicariis, saeptus
armatis, munitus indicibus fuit, quorum hodie copia redundat, qui et peregrinam
manum facinerosorum concitavit et servos ad caedem idoneos emit et in tribunatu
carcerem totum in forum effudit, volitat aedilis, accusat eum qui aliqua ex
parte eius furorem exsultantem repressit: hic qui se est tutatus sic ut in
privata re deos penatis suos, in re publica iura tribunatus atque auspicia
defenderet, accusare eum moderate a quo ipse nefarie accusatur per senatus
auctoritatem non est situs.
96a.
nimirum hoc illud est quod de me potissimum tu in accusatione quaesisti, quae
esset nostra 'natio optimatium'; sic enim dixisti. rem quaeris praeclaram
iuventuti ad discendum nec mihi difficilem ad perdocendum; de qua pauca,
iudices, dicam, et, ut arbitror, nec ab utilitate eorum qui audient, nec ab
officio vestro, nec ab ipsa causa P. Sesti abhorrebit oratio mea.
|