LIBER I
[1] Non eram nescius,
Brute, cum, quae summis ingeniis exquisitaque doctrina philosophi Graeco
sermone tractavissent, ea Latinis litteris mandaremus, fore ut hic noster labor
in varias reprehensiones incurreret. nam quibusdam, et iis quidem non admodum
indoctis, totum hoc displicet philosophari. quidam autem non tam id
reprehendunt, si remissius agatur, sed tantum studium tamque multam operam
ponendam in eo non arbitrantur. erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis
litteris, contemnentes Latinas, qui se dicant in Graecis legendis operam malle
consumere. postremo aliquos futuros suspicor, qui me ad alias litteras vocent,
genus hoc scribendi, etsi sit elegans, personae tamen et dignitatis esse
negent. [2] Contra quos omnis dicendum breviter existimo.
Quamquam philosophiae quidem vituperatoribus satis responsum est eo libro, quo
a nobis philosophia defensa et collaudata est, cum esset accusata et vituperata
ab Hortensio. qui liber cum et tibi probatus videretur et iis, quos ego posse
iudicare arbitrarer, plura suscepi veritus ne movere hominum studia viderer,
retinere non posse. Qui autem, si maxime hoc placeat, moderatius tamen id
volunt fieri, difficilem quandam temperantiam postulant in eo, quod semel
admissum coerceri reprimique non potest, ut propemodum iustioribus utamur
illis, qui omnino avocent a philosophia, quam his, qui rebus infinitis modum
constituant in reque eo meliore, quo maior sit, mediocritatem desiderent.
[3] Sive enim ad sapientiam perveniri potest, non paranda
nobis solum ea, sed fruenda etiam [sapientia] est; sive hoc difficile est,
tamen nec modus est ullus investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi
defatigatio turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum. etenim si
delectamur, cum scribimus, quis est tam invidus, qui ab eo nos abducat? sin
laboramus, quis est, qui alienae modum statuat industriae? nam ut Terentianus
Chremes non inhumanus, qui novum vicinum non vult 'fodere aut arare aut aliquid
ferre denique' -- non enim illum ab industria, sed ab inliberali labore deterret
--, sic isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor.
[4] Iis igitur est
difficilius satis facere, qui se Latina scripta dicunt contemnere. in quibus
hoc primum est in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet eos sermo
patrius, cum idem fabellas Latinas ad verbum e Graecis expressas non inviti
legant. quis enim tam inimicus paene nomini Romano est, qui Ennii Medeam aut
Antiopam Pacuvii spernat aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari
dicat, Latinas litteras oderit?
Synephebos ego, inquit, potius Caecilii
aut Andriam Terentii quam utramque Menandri legam? [5] A
quibus tantum dissentio, ut, cum Sophocles vel optime scripserit Electram, tamen
male conversam Atilii mihi legendam putem, de quo Lucilius: 'ferreum
scriptorem', verum, opinor, scriptorem tamen, ut legendus sit. rudem enim esse
omnino in nostris poetis aut inertissimae segnitiae est aut fastidii
delicatissimi. mihi quidem nulli satis eruditi videntur, quibus nostra ignota
sunt. an 'Utinam ne in nemore . . .' nihilo minus legimus quam hoc idem
Graecum, quae autem de bene beateque vivendo a Platone disputata sunt, haec
explicari non placebit Latine? [6] Quid? si nos non
interpretum fungimur munere, sed tuemur ea, quae dicta sunt ab iis quos
probamus, eisque nostrum iudicium et nostrum scribendi ordinem adiungimus, quid
habent, cur Graeca anteponant iis, quae et splendide dicta sint neque sint
conversa de Graecis? nam si dicent ab illis has res esse tractatas, ne ipsos
quidem Graecos est cur tam multos legant, quam legendi sunt. quid enim est a
Chrysippo praetermissum in Stoicis? legimus tamen Diogenem, Antipatrum,
Mnesarchum, Panaetium, multos alios in primisque familiarem nostrum Posidonium.
quid? Theophrastus mediocriterne delectat, cum tractat locos ab Aristotele ante
tractatos? quid? Epicurei num desistunt de isdem, de quibus et ab Epicuro
scriptum est et ab antiquis, ad arbitrium suum scribere? quodsi Graeci leguntur
a Graecis isdem de rebus alia ratione compositis, quid est, cur nostri a
nostris non legantur?
[7] Quamquam, si plane
sic verterem Platonem aut Aristotelem, ut verterunt nostri poetae fabulas,
male, credo, mererer de meis civibus, si ad eorum cognitionem divina illa
ingenia transferrem. sed id neque feci adhuc nec mihi tamen, ne faciam,
interdictum puto. locos quidem quosdam, si videbitur, transferam, et maxime ab
iis, quos modo nominavi, cum inciderit, ut id apte fieri possit, ut ab Homero
Ennius, Afranius a Menandro solet. Nec vero, ut noster Lucilius, recusabo, quo
minus omnes mea legant. utinam esset ille Persius, Scipio vero et Rutilius
multo etiam magis, quorum ille iudicium reformidans Tarentinis ait se et
Consentinis et Siculis scribere. facete is quidem, sicut alia; sed neque tam
docti tum erant, ad quorum iudicium elaboraret, et sunt illius scripta leviora,
ut urbanitas summa appareat, doctrina mediocris. [8] Ego
autem quem timeam lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem in philosophia
audeam scribere? quamquam a te ipso id quidem facio provocatus gratissimo mihi
libro, quem ad me de virtute misisti. Sed ex eo credo quibusdam usu venire; ut
abhorreant a Latinis, quod inciderint in inculta quaedam et horrida, de malis
Graecis Latine scripta deterius. quibus ego assentior, dum modo de isdem rebus
ne Graecos quidem legendos putent. res vero bonas verbis electis graviter
ornateque dictas quis non legat? nisi qui se plane Graecum dici velit, ut a
Scaevola est praetore salutatus Athenis Albucius. [9] Quem
quidem locum comit multa venustate et omni sale idem Lucilius, apud quem
praeclare Scaevola:
Graecum
te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum,
municipem Ponti, Tritani, centurionum,
praeclarorum hominum ac primorum signiferumque,
maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis,
id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto:
'chaere,' inquam, 'Tite!' lictores, turma omnis chorusque:
'chaere, Tite!' hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus.
[10]
Sed iure Mucius. ego autem mirari [satis] non queo unde hoc sit tam insolens
domesticarum rerum fastidium. non est omnino hic docendi locus; sed ita sentio
et saepe disserui, Latinam linguam non modo non inopem, ut vulgo putarent, sed
locupletiorem etiam esse quam Graecam. quando enim nobis, vel dicam aut
oratoribus bonis aut poetis, postea quidem quam fuit quem imitarentur, ullus
orationis vel copiosae vel elegantis ornatus defuit? Ego vero, quoniam
forensibus operis, laboribus, periculis non deseruisse mihi videor praesidium,
in quo a populo Romano locatus sum, debeo profecto, quantumcumque possum, in eo
quoque elaborare, ut sint opera, studio, labore meo doctiores cives mei, nec
cum istis tantopere pugnare, qui Graeca legere malint, modo legant illa ipsa,
ne simulent, et iis servire, qui vel utrisque litteris uti velint vel, si suas
habent, illas non magnopere desiderent. [11]
Qui autem alia malunt scribi a nobis, aequi esse debent, quod et scripta multa
sunt, sic ut plura nemini e nostris, et scribentur fortasse plura, si vita
suppetet; et tamen, qui diligenter haec, quae de philosophia litteris mandamus,
legere assueverit, iudicabit nulla ad legendum his esse potiora. quid est enim
in vita tantopere quaerendum quam cum omnia in philosophia, tum id, quod his
libris quaeritur, qui sit finis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia
bene vivendi recteque faciendi consilia referenda, quid sequatur natura ut
summum ex rebus expetendis, quid fugiat ut extremum malorum? qua de re cum sit
inter doctissimos summa dissensio, quis alienum putet eius esse dignitatis,
quam mihi quisque tribuat, quid in omni munere vitae optimum et verissimum sit,
exquirere? [12] An, partus ancillae sitne in
fructu habendus, disseretur inter principes civitatis, P. Scaevolam M'.que
Manilium, ab iisque M. Brutus dissentiet -- quod et acutum genus est et ad usus
civium non inutile, nosque ea scripta reliquaque eiusdem generis et legimus
libenter et legemus --, haec, quae vitam omnem continent, neglegentur? nam, ut
sint illa vendibiliora, haec uberiora certe sunt. quamquam id quidem licebit
iis existimare, qui legerint. nos autem hanc omnem quaestionem de finibus
bonorum et malorum fere a nobis explicatam esse his litteris arbitramur, in quibus,
quantum potuimus, non modo quid nobis probaretur, sed etiam quid a singulis
philosophiae disciplinis diceretur, persecuti sumus.
[13] Ut
autem a facillimis ordiamur, prima veniat in medium Epicuri ratio, quae
plerisque notissima est. quam a nobis sic intelleges eitam, ut ab ipsis, qui
eam disciplinam probant, non soleat accuratius explicari; verum enim invenire
volumus, non tamquam adversarium aliquem convincere. accurate autem quondam a
L. Torquato, homine omni doctrina erudito, defensa est Epicuri sententia de
voluptate, a meque ei responsum, cum C. Triarius, in primis gravis et doctus
adolescens, ei disputationi interesset. [14]
Nam cum ad me in Cumanum salutandi causa uterque venisset, pauca primo inter
nos de litteris, quarum summum erat in utroque studium, deinde Torquatus:
Quoniam nacti te, inquit, sumus aliquando otiosum, certe audiam, quid sit, quod
Epicurum nostrum non tu quidem oderis, ut fere faciunt, qui ab eo dissentiunt,
sed certe non probes, eum quem ego arbitror unum vidisse verum maximisque
erroribus animos hominum liberavisse et omnia tradidisse, quae pertinerent ad
bene beateque vivendum. sed existimo te, sicut nostrum Triarium, minus ab eo
delectari, quod ista Platonis, Aristoteli, Theophrasti orationis ornamenta
neglexerit. nam illud quidem adduci vix possum, ut ea, quae senserit ille, tibi
non vera videantur.
[15]
Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me istius philosophi non
offendit; nam et complectitur verbis, quod vult, et dicit plane, quod
intellegam; et tamen ego a philosopho, si afferat eloquentiam, non asperner, si
non habeat, non admodum flagitem. re mihi non aeque satisfacit, et quidem locis
pluribus. sed quot homines, tot sententiae; falli igitur possumus.
Quam ob rem tandem, inquit, non
satisfacit? te enim iudicem aequum puto, modo quae dicat ille bene noris.
[16] Nisi mihi
Phaedrum, inquam, tu mentitum aut Zenonem putas, quorum utrumque audivi, cum
mihi nihil sane praeter sedulitatem probarent, omnes mihi Epicuri sententiae
satis notae sunt. atque eos, quos nominavi, cum Attico nostro frequenter
audivi, cum miraretur ille quidem utrumque, Phaedrum autem etiam amaret,
cotidieque inter nos ea, quae audiebamus, conferebamus, neque erat umquam
controversia, quid ego intellegerem, sed quid probarem.
[17]
Quid igitur est? inquit; audire enim cupio, quid non probes. Principio, inquam,
in physicis, quibus maxime gloriatur, primum totus est alienus. Democritea
dicit perpauca mutans, sed ita, ut ea, quae corrigere vult, mihi quidem
depravare videatur. ille atomos quas appellat, id est corpora individua propter
soliditatem, censet in infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum nec
medium nec ultimum nec extremum sit, ita ferri, ut concursionibus inter se
cohaerescant, ex quo efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur, omnia, eumque
motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno tempore intellegi convenire.
[18] Epicurus autem, in quibus sequitur
Democritum, non fere labitur. quamquam utriusque cum multa non probo, tum illud
in primis, quod, cum in rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae materia
sit, ex qua quaeque res efficiatur, alterum, quae vis sit, quae quidque
efficiat, de materia disseruerunt, vim et causam efficiendi reliquerunt. sed
hoc commune vitium, illae Epicuri propriae ruinae: censet enim eadem illa
individua et solida corpora ferri deorsum suo pondere ad lineam, hunc naturalem
esse omnium corporum motum. [19] Deinde ibidem
homo acutus, cum illud ocurreret, si omnia deorsus e regione ferrentur et, ut
dixi, ad lineam, numquam fore ut atomus altera alteram posset attingere itaque
** attulit rem commenticiam: declinare dixit atomum perpaulum, quo nihil posset
fieri minus; ita effici complexiones et copulationes et adhaesiones atomorum
inter se, ex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi, quaeque in eo
essent. Quae cum tota res (est) ficta pueriliter, tum ne efficit [quidem], quod
vult. nam et ipsa declinatio ad libidinem fingitur -- ait enim declinare atomum
sine causa; quo nihil turpius physico, quam fieri quicquam sine causa dicere,
-- et illum motum naturalem omnium ponderum, ut ipse constituit, e regione
inferiorem locum petentium sine causa eripuit atomis nec tamen id, cuius causa
haec finxerat, assecutus est. [20] Nam si
omnes atomi declinabunt, nullae umquam cohaerescent, sive aliae declinabunt,
aliae suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi, provincias atomis dare,
quae recte, quae oblique ferantur, deinde eadem illa atomorum, in quo etiam
Democritus haeret, turbulenta concursio hunc mundi ornatum efficere non
poterit. ne illud quidem physici, credere aliquid esse minimum, quod profecto
numquam putavisset, si a Polyaeno, familiari suo, geometrica discere maluisset
quam illum etiam ipsum dedocere. Sol Democrito magnus videtur, quippe homini
erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse; tantum enim esse
censet, quantus videtur, vel paulo aut maiorem aut minorem.
[21] Ita, quae mutat, ea corrumpit, quae
sequitur sunt tota Democriti, atomi, inane, imagines, quae eidola nominant,
quorum incursione non solum videamus, sed etiam cogitemus; infinitio ipsa, quam
apeirian vocant, tota ab illo est, tum innumerabiles mundi, qui et oriantur et
intereant cotidie. Quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen Democritum
laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus esset, nollem vituperatum.
[22]
Iam in altera philosophiae parte. quae est quaerendi ac disserendi, quae logikh
dicitur, iste vester plane, ut mihi quidem videtur, inermis ac nudus est.
tollit definitiones, nihil de dividendo ac partiendo docet, non quo modo
efficiatur concludaturque ratio tradit, non qua via captiosa solvantur ambigua
distinguantur ostendit; iudicia rerum in sensibus ponit, quibus si semel
aliquid falsi pro vero probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri et falsi
putat.
[23]
Confirmat autem illud vel maxime, quod ipsa natura, ut ait ille, sciscat et
probet, id est voluptatem et dolorem. ad haec et quae sequamur et quae fugiamus
refert omnia. quod quamquam Aristippi est a Cyrenaicisque melius liberiusque
defenditur, tamen eius modi esse iudico, ut nihil homine videatur indignius. ad
maiora enim quaedam nos natura genuit et conformavit, ut mihi quidem videtur.
ac fieri potest, ut errem, sed ita prorsus existimo, neque eum Torquatum, qui
hoc primus cognomen invenerit, aut torquem illum hosti detraxisse, ut aliquam
ex eo perciperet corpore voluptatem, aut cum Latinis tertio consulatu
conflixisse apud Veserim propter voluptatem; quod vero securi percussit filium,
privavisse se etiam videtur multis voluptatibus, cum ipsi naturae patrioque
amori praetulerit ius maiestatis atque imperii. [24]
quid? T. Torquatus, is qui consul cum Cn. Octavio fuit, cum illam severitatem
in eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano emancipaverat, ut eum
Macedonum legatis accusantibus, quod pecunias praetorem in provincia cepisse
arguerent, causam apud se dicere iuberet reque ex utraque parte audita
pronuntiaret eum non talem videri fuisse in imperio, quales eius maiores
fuissent, et in conspectum suum venire vetuit, numquid tibi videtur de
voluptatibus suis cogitavisse?
Sed ut omittam pericula, labores,
dolorem etiam, quem optimus quisque pro patria et pro suis suscipit, ut non
modo nullam captet, sed etiam praetereat omnes voluptates, dolores denique
quosvis suscipere malit quam deserere ullam officii partem, ad ea, quae hoc non
minus declarant, sed videntur leviora, veniamus. [25] Quid tibi, Torquate, quid huic Triario litterae, quid historiae
cognitioque rerum, quid poetarum evolutio, quid tanta tot versuum memoria
voluptatis affert? nec mihi illud dixeris: 'Haec enim ipsa mihi sunt voluptati,
et erant illa Torquatis.' Numquam hoc ita defendit Epicurus neque Metrodorus
aut quisquam eorum, qui aut saperet aliquid aut ista didicisset. et quod
quaeritur saepe, cur tam multi sint Epicurei, sunt aliae quoque causae, sed
multitudinem haec maxime allicit, quod ita putant dici ab illo, recta et
honesta quae sint, ea facere ipsa per se laetitiam, id est voluptatem. homines
optimi non intellegunt totam rationem everti, si ita res se habeat. nam si
concederetur, etiamsi ad corpus nihil referatur, ista sua sponte et per se esse
iucunda, per se esset et virtus et cognitio rerum, quod minime ille vult
expetenda.
[26]
Haec igitur Epicuri non probo, inquam. De cetero vellem equidem aut ipse
doctrinis fuisset instructior -- est enim, quod tibi ita videri necesse est,
non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur -- aut ne
deterruisset alios a studiis. quamquam te quidem video minime esse deterritum.
Quae cum dixissem, magis ut illum
provocarem quam ut ipse loquerer, tum Triarius leniter arridens: Tu quidem,
inquit, totum Epicurum paene e philosophorum choro sustulisti. Quid ei
reliquisti, nisi te, quoquo modo loqueretur, intellegere, quid diceret? Aliena
dixit in physicis nec ea ipsa, quae tibi probarentur; si qua in iis corrigere voluit,
deteriora fecit. disserendi artem nullam habuit. voluptatem cum summum bonum
diceret, primum in eo ipso parum vidit, deinde hoc quoque alienum; nam ante
Aristippus, et ille melius. addidisti ad extremum etiam indoctum fuisse.
[27] Fieri,
inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non probes eius, a quo
dissentias. quid enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille
diceret? cum praesertim illa perdiscere ludus esset. Quam ob rem dissentientium
inter se reprehensiones non sunt vituperandae, maledicta, contumeliae, tum
iracundiae, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignae
philosophia mihi videri solent.
[28]
Tum Torquatus: Prorsus, inquit, assentior; neque enim disputari sine
reprehensione nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest. sed ad
haec, nisi molestum est, habeo quae velim. An me, inquam, nisi te audire
vellem, censes haec dicturum fuisse? Utrum igitur percurri omnem Epicuri
disciplinam placet an de una voluptate quaeri, de qua omne certamen est? Tuo
vero id quidem, inquam, arbitratu. Sic faciam igitur, inquit: unam rem
explicabo, eamque maximam, de physicis alias, et quidem tibi et declinationem
istam atomorum et magnitudinem solis probabo et Democriti errata ab Epicuro
reprehensa et correcta permulta. nunc dicam de voluptate, nihil scilicet novi,
ea tamen, quae te ipsum probaturum esse confidam.
[29]
Certe, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi probabis ea, quae dices,
libenter assentiar. Probabo, inquit, modo ista sis aequitate, quam ostendis.
sed uti oratione perpetua malo quam interrogare aut interrogari. Ut placet,
inquam. Tum dicere exorsus est. Primum igitur, inquit, sic agam, ut ipsi
auctori huius disciplinae placet: constituam, quid et quale sit id, de quo
quaerimus, non quo ignorare vos arbitrer, sed ut ratione et via procedat
oratio. quaerimus igitur, quid sit extremum et ultimum bonorum, quod omnium
philosophorum sententia tale debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum
autem nusquam. hoc Epicurus in voluptate ponit, quod summum bonum esse vult,
summumque malum dolorem, idque instituit docere sic: [30] Omne animal, simul atque natum sit, voluptatem appetere eaque
gaudere ut summo bono, dolorem aspernari ut summum malum et, quantum possit, a
se repellere, idque facere nondum depravatum ipsa natura incorrupte atque
integre iudicante. itaque negat opus esse ratione neque disputatione, quam ob
rem voluptas expetenda, fugiendus dolor sit. sentiri haec putat, ut calere
ignem, nivem esse albam, dulce mel. quorum nihil oportere exquisitis rationibus
confirmare, tantum satis esse admonere. interesse enim inter argumentum
conclusionemque rationis et inter mediocrem animadversionem atque admonitionem.
altera occulta quaedam et quasi involuta aperiri, altera prompta et aperta
iudicari. etenim quoniam detractis de homine sensibus reliqui nihil est,
necesse est, quid aut ad naturam aut contra sit, a natura ipsa iudicari. ea
quid percipit aut quid iudicat, quo aut petat aut fugiat aliquid, praeter
voluptatem et dolorem? [31] Sunt autem quidam
e nostris, qui haec subtilius velint tradere et negent satis esse, quid bonum
sit aut quid malum, sensu iudicari, sed animo etiam ac ratione intellegi posse et
voluptatem ipsam per se esse expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum.
itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in animis nostris inesse
notionem, ut alterum esse appetendum, alterum aspernandum sentiamus. Alii
autem, quibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta dicantur,
cur nec voluptas in bonis sit numeranda nec in malis dolor, non existimant
oportere nimium nos causae confidere, sed et argumentandum et accurate
disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et dolore disputandum
putant. [32] Sed ut perspiciatis, unde omnis
iste natus error sit voluptatem accusantium doloremque laudantium, totam rem
aperiam eaque ipsa, quae ab illo inventore veritatis et quasi architecto beatae
vitae dicta sunt, explicabo. nemo enim ipsam voluptatem, quia voluptas sit,
aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur magni dolores eos, qui
ratione voluptatem sequi nesciunt, neque porro quisquam est, qui dolorem ipsum,
quia dolor sit, amet, consectetur, adipisci velit, sed quia non numquam eius
modi tempora incidunt, ut labore et dolore magnam aliquam quaerat voluptatem.
ut enim ad minima veniam, quis nostrum exercitationem ullam corporis suscipit
laboriosam, nisi ut aliquid ex ea commodi consequatur? quis autem vel eum iure
reprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil molestiae
consequatur, vel illum, qui dolorem eum fugiat, quo voluptas nulla pariatur?
[33] At vero eos et accusamus et iusto odio
dignissimos ducimus, qui blanditiis praesentium voluptatum deleniti atque
corrupti, quos dolores et quas molestias excepturi sint, obcaecati cupiditate
non provident, similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia animi, id
est laborum et dolorum fuga. et harum quidem rerum facilis est et expedita
distinctio. nam libero tempore, cum soluta nobis est eligendi optio, cumque
nihil impedit, quo minus id, quod maxime placeat, facere possimus, omnis
voluptas assumenda est, omnis dolor repellendus. temporibus autem quibusdam et
aut officiis debitis aut rerum necessitatibus saepe eveniet, ut et voluptates
repudiandae sint et molestiae non recusandae. itaque earum rerum hic tenetur a
sapiente delectus, ut aut reiciendis voluptatibus maiores alias consequatur aut
perferendis doloribus asperiores repellat.
[34]
Hanc ego cum teneam sententiam, quid est cur verear, ne ad eam non possim
accommodare Torquatos nostros? quos tu paulo ante cum memoriter, tum etiam erga
nos amice et benivole collegisti, nec me tamen laudandis maioribus meis
corrupisti nec segniorem ad respondendum reddidisti. quorum facta quem ad
modum, quaeso, interpretaris? sicine eos censes aut in armatum hostem impetum
fecisse aut in liberos atque in sanguinem suum tam crudelis fuisse, nihil ut de
utilitatibus, nihil ut de commodis suis cogitarent? at id ne ferae quidem
faciunt, ut ita ruant itaque turbent, ut earum motus et impetus quo pertineant
non intellegamus, tu tam egregios viros censes tantas res gessisse sine causa?
[35] Quae fuerit causa, mox videro; interea
hoc tenebo, si ob aliquam causam ista, quae sine dubio praeclara sunt,
fecerint, virtutem iis per se ipsam causam non fuisse. -- Torquem detraxit
hosti. -- Et quidem se texit, ne interiret. -- At magnum periculum adiit. -- In
oculis quidem exercitus. -- Quid ex eo est consecutus? -- Laudem et caritatem,
quae sunt vitae sine metu degendae praesidia firmissima. -- Filium morte
multavit. -- Si sine causa, nollem me ab eo ortum, tam inportuno tamque
crudeli; sin, ut dolore suo sanciret militaris imperii disciplinam exercitumque
in gravissimo bello animadversionis metu contineret, saluti prospexit civium,
qua intellegebat contineri suam. atque haec ratio late patet.
[36] In quo enim maxime consuevit iactare
vestra se oratio, tua praesertim, qui studiose antiqua persequeris, claris et
fortibus viris commemorandis eorumque factis non emolumento aliquo, sed ipsius
honestatis decore laudandis, id totum evertitur eo delectu rerum, quem modo
dixi, constituto, ut aut voluptates omittantur maiorum voluptatum
adipiscendarum causa aut dolores suscipiantur maiorum dolorum effugiendorum
gratia.
[37]
Sed de clarorum hominum factis illustribus et gloriosis satis hoc loco dictum
sit. erit enim iam de omnium virtutum cursu ad voluptatem proprius disserendi
locus. nunc autem explicabo, voluptas ipsa quae qualisque sit, ut tollatur
error omnis imperitorum intellegaturque ea, quae voluptaria, delicata, mollis
habeatur disciplina, quam gravis, quam continens, quam severa sit. Non enim
hanc solam sequimur, quae suavitate aliqua naturam ipsam movet et cum
iucunditate quadam percipitur sensibus, sed maximam voluptatem illam habemus,
quae percipitur omni dolore detracto, nam quoniam, cum privamur dolore, ipsa
liberatione et vacuitate omnis molestiae gaudemus, omne autem id, quo gaudemus,
voluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor, doloris omnis privatio recte
nominata est voluptas. ut enim, cum cibo et potione fames sitisque depulsa est,
ipsa detractio molestiae consecutionem affert voluptatis, sic in omni re
doloris amotio successionem efficit voluptatis. [38]
Itaque non placuit Epicuro medium esse se quiddam inter dolorem et voluptatem;
illud enim ipsum, quod quibusdam medium videretur, cum omni dolore careret, non
modo voluptatem esse, verum etiam summam voluptatem. quisquis enim sentit, quem
ad modum sit affectus, eum necesse est aut in voluptate esse aut in dolore.
omnis autem privatione doloris putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut
postea variari voluptas distinguique possit, augeri amplificarique non possit.
[ 39] At etiam Athenis, ut e patre audiebam facete et urbane
Stoicos irridente, statua est in Ceramico Chrysippi sedentis porrecta manu,
quae manus significet illum in hae esse rogatiuncula delectatum: 'Numquidnam
manus tua sic affecta, quem ad modum affecta nunc est, desiderat?' -- Nihil
sane. -- 'At, si voluptas esset bonum, desideraret.' -- Ita credo. -- 'Non est
igitur voluptas bonum.' Hoc ne statuam quidem dicturam pater aiebat, si loqui
posset. conclusum est enim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicurum.
nam si ea sola voluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et
ad eos cum suavitate afflueret et illaberetur, nec manus esse contenta posset
nec ulla pars vacuitate doloris sine iucundo motu voluptatis. sin autem summa
voluptas est, ut Epicuro placet, nihil dolere, primum tibi recte, Chrysippe,
concessum est nihil desiderare manum, cum ita esset affecta, secundum non
recte, si voluptas esset bonum, fuisse desideraturam. idcirco enim non
desideraret, quia, quod dolore caret, id in voluptate est.
[40]
Extremum autem esse bonorum voluptatem ex hoc facillime perspici potest:
Constituamus aliquem magnis, multis, perpetuis fruentem et animo et corpore
voluptatibus nullo dolore nec impediente nec inpendente, quem tandem hoc statu
praestabiliorem aut magis expetendum possimus dicere? inesse enim necesse est
in eo, qui ita sit affectus, et firmitatem animi nec mortem nec dolorem
timentis, quod mors sensu careat, dolor in longinquitate levis, in gravitate
brevis soleat esse, ut eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio
consoletur. [41] Ad ea cum accedit, ut neque
divinum numen horreat nec praeteritas voluptates effluere patiatur earumque
assidua recordatione laetetur, quid est, quod huc possit, quod melius sit,
accedere? Statue contra aliquem confectum tantis animi corporisque doloribus,
quanti in hominem maximi cadere possunt, nulla spe proposita fore levius
aliquando, nulla praeterea neque praesenti nec expectata voluptate, quid eo
miserius dici aut fingi potest? quodsi vita doloribus referta maxime fugienda
est, summum profecto malum est vivere cum dolore, cui sententiae consentaneum
est ultimum esse bonorum eum voluptate vivere. nec enim habet nostra mens
quicquam, ubi consistat tamquam in extremo, omnesque et metus et aegritudines
ad dolorem referuntur, nec praeterea est res ulla, quae sua natura aut
sollicitare possit aut angere. [42] Praeterea
et appetendi et refugiendi et omnino rerum gerendarum initia proficiscuntur aut
a voluptate aut a dolore. quod cum ita sit, perspicuum est omnis rectas res
atque laudabilis eo referri, ut cum voluptate vivatur. quoniam autem id est vel
summum bonorum vel ultimum vel extremum -- quod Graeci telos nominant
--, quod ipsum nullam ad aliam rem, ad id autem res referuntur omnes, fatendum
est summum esse bonum iucunde vivere.
Id qui in una virtute ponunt et
splendore nominis capti quid natura postulet non intellegunt, errore maximo, si
Epicurum audire voluerint, liberabuntur: istae enim vestrae eximiae pulchraeque
virtutes nisi voluptatem efficerent, quis eas aut laudabilis aut expetendas
arbitraretur? ut enim medicorum scientiam non ipsius artis, sed bonae
valetudinis causa probamus, et gubernatoris ars, quia bene navigandi rationem
habet, utilitate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars vivendi putanda
est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc expetitur, quod est tamquam
artifex conquirendae et comparandae voluptatis -- [43] Quam autem ego dicam voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi
labefactetur oratio mea --. nam cum ignoratione rerum bonarum et malarum maxime
hominum vita vexetur, ob eumque errorem et voluptatibus maximis saepe priventur
et durissimis animi doloribus torqueantur, sapientia est adhibenda, quae et
terroribus cupiditatibusque detractis et omnium falsarum opinionum temeritate
derepta certissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem. sapientia enim est
una, quae maestitiam pellat ex animis, quae nos exhorrescere metu non sinat.
qua praeceptrice in tranquillitate vivi potest omnium cupiditatum ardore
restincto. cupiditates enim sunt insatiabiles, quae non modo singulos homines,
sed universas familias evertunt, totam etiam labefactant saepe rem publicam.
[44] Ex cupiditatibus odia, discidia,
discordiae, seditiones, bella nascuntur, nec eae se foris solum iactant nec
tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae
inter se dissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est
effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et errore
naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu vivere.
[45] Quae est enim aut utilior aut ad bene
vivendum aptior partitio quam illa, qua est usus Epicurus? qui unum genus
posuit earum cupiditatum, quae essent et naturales et necessariae, alterum,
quae naturales essent nec tamen necessariae, tertium, quae nec naturales nec
necessariae. quarum ea ratio est, ut necessariae nec opera multa nec impensa
expleantur; ne naturales quidem multa desiderant, propterea quod ipsa natura
divitias, quibus contenta sit, et parabilis et terminatas habet; inanium autem
cupiditatum nec modus ullus nec finis inveniri potest. [46] Quodsi vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia,
sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum terrore
vindicet et ipsius fortunae modice ferre doceat iniurias et omnis monstret
vias, quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant, quid est cur dubitemus
dicere et sapientiam propter voluptates expetendam et insipientiam propter
molestias esse fugiendam?
[47]
Eademque ratione ne temperantiam quidem propter se expetendam esse dicemus, sed
quia pacem animis afferat et eos quasi concordia quadam placet ac leniat.
temperantia est enim, quae in rebus aut expetendis aut fugiendis ut rationem
sequamur monet. nec enim satis est iudicare quid faciendum non faciendumve sit,
sed stare etiam oportet in eo, quod sit iudicatum. plerique autem, quod tenere
atque servare id, quod ipsi statuerunt, non possunt, victi et debilitati
obiecta specie voluptatis tradunt se libidinibus constringendos nec quid
eventurum sit provident ob eamque causam propter voluptatem et parvam et non
necessariam et quae vel aliter pararetur et qua etiam carere possent sine
dolore tum in morbos gravis, tum in damna, tum in dedecora incurrunt, saepe
etiam legum iudiciorumque poenis obligantur. [48]
Qui autem ita frui volunt voluptatibus, ut nulli propter eas consequantur
dolores, et qui suum iudicium retinent, ne voluptate victi faciant id, quod
sentiant non esse faciendum, ii voluptatem maximam adipiscuntur praetermittenda
voluptate. idem etiam dolorem saepe perpetiuntur, ne, si id non faciant,
incidant in maiorem. ex quo intellegitur nec intemperantiam propter se esse
fugiendam temperantiamque expetendam, non quia voluptates fugiat, sed quia
maiores consequatur.
[49]
Eadem fortitudinis ratio reperietur. nam neque laborum perfunctio neque
perpessio dolorum per se ipsa allicit nec patientia nec assiduitas nec vigiliae
nec ea ipsa, quae laudatur, industria, ne fortitudo quidem, sed ista sequimur,
ut sine cura metuque vivamus animumque et corpus, quantum efficere possimus,
molestia liberemus. ut enim mortis metu omnis quietae vitae status perturbatur,
et ut succumbere doloribus eosque humili animo inbecilloque ferre miserum est,
ob eamque debilitatem animi multi parentes, multi amicos, non nulli patriam,
plerique autem se ipsos penitus perdiderunt, sic robustus animus et excelsus
omni est liber cura et angore, cum et mortem contemnit, qua qui affecti sunt in
eadem causa sunt, qua ante quam nati, et ad dolores ita paratus est, ut
meminerit maximos morte finiri, parvos multa habere intervalla requietis,
mediocrium nos esse dominos, ut, si tolerabiles sint, feramus, si minus, animo
aequo e vita, cum ea non placeat, tamquam e theatro exeamus. quibus rebus
intellegitur nec timiditatem ignaviamque vituperari nec fortitudinem
patientiamque laudari suo nomine, sed illas reici, quia dolorem pariant, has
optari, quia voluptatem.
[50]
Iustitia restat, ut de omni virtute sit dictum. sed similia fere dici possunt.
ut enim sapientiam, temperantiam, fortitudinem copulatas esse docui cum
voluptate, ut ab ea nullo modo nec divelli nec distrahi possint, sic de
iustitia iudicandum est, quae non modo numquam nocet cuiquam, sed contra semper
afficit cum vi sua atque natura, quod tranquillat animos, tum spe nihil earum rerum
defuturum, quas natura non depravata desiderat. [et] quem ad modum temeritas et
libido et ignavia semper animum excruciant et semper sollicitant turbulentaeque
sunt, sic [inprobitas si] cuius in mente consedit, hoc ipso, quod adest,
turbulenta est; si vero molita quippiam est, quamvis occulte fecerit, numquam
tamen id confidet fore semper occultum. plerumque improborum facta primo
suspicio insequitur, dein sermo atque fama, tum accusator, tum iudex;
[51] Multi etiam, ut te consule, ipsi se
indicaverunt. quodsi qui satis sibi contra hominum conscientiam saepti esse et
muniti videntur, deorum tamen horrent easque ipsas sollicitudines, quibus eorum
animi noctesque diesque exeduntur, a diis inmortalibus supplicii causa
importari putant. quae autem tanta ex improbis factis ad minuendas vitae
molestias accessio potest fieri, quanta ad augendas, cum conscientia factorum,
tum poena legum odioque civium? et tamen in quibusdam neque pecuniae modus est
neque honoris neque imperii nec libidinum nec epularum nec reliquarum
cupiditatum, quas nulla praeda umquam improbe parta minuit, [sed] potius
inflammat, ut coercendi magis quam dedocendi esse videantur.
[52]
Invitat igitur vera ratio bene sanos ad iustitiam, aequitatem, fidem, neque
homini infanti aut inpotenti iniuste facta conducunt, qui nec facile efficere
possit, quod conetur, nec optinere, si effecerit, et opes vel fortunae vel
ingenii liberalitati magis conveniunt, qua qui utuntur, benivolentiam sibi
conciliant et, quod aptissimum est ad quiete vivendum, caritatem, praesertim
cum omnino nulla sit causa peccandi. [53] Quae
enim cupiditates a natura proficiscuntur, facile explentur sine ulla iniuria,
quae autem inanes sunt, iis parendum non est. nihil enim desiderabile
concupiscunt, plusque in ipsa iniuria detrimenti est quam in iis rebus
emolumenti, quae pariuntur iniuria. Itaque ne iustitiam quidem recte quis
dixerit per se ipsam optabilem, sed quia iucunditatis vel plurimum afferat. nam
diligi et carum esse iucundum est propterea, quia tutiorem vitam et voluptatem
pleniorem efficit. itaque non ob ea solum incommoda, quae eveniunt inprobis,
fugiendam inprobitatem putamus, sed multo etiam magis, quod, cuius in animo
versatur, numquam sinit eum respirare, numquam adquiescere.
[54]
Quodsi ne ipsarum quidem virtutum laus, in qua maxime ceterorum philosophorum
exultat oratio, reperire exitum potest, nisi derigatur ad voluptatem, voluptas autem
est sola, quae nos vocet ad se et alliciat suapte natura, non potest esse
dubium, quin id sit summum atque extremum bonorum omnium, beateque vivere nihil
aliud sit nisi cum voluptate vivere.
[55]
Huic certae stabilique sententiae quae sint coniuncta explicabo brevi. nullus
in ipsis error est finibus bonorum et malorum, id est in voluptate aut in
dolore, sed in his rebus peccant, cum e quibus haec efficiantur ignorant. animi
autem voluptates et dolores nasci fatemur e corporis voluptatibus et doloribus
-- itaque concedo, quod modo dicebas, cadere causa, si qui e nostris aliter
existimant, quos quidem video esse multos, sed imperitos --, quamquam autem et
laetitiam nobis voluptas animi et molestiam dolor afferat, eorum tamen utrumque
et ortum esse e corpore et ad corpus referri, nec ob eam causam non multo
maiores esse et voluptates et dolores animi quam corporis. nam corpore nihil
nisi praesens et quod adest sentire possumus, animo autem et praeterita et
futura. ut enim aeque doleamus animo, cum corpore dolemus, fieri tamen permagna
accessio potest, si aliquod aeternum et infinitum impendere malum nobis
opinemur. quod idem licet transferre in voluptatem, ut ea maior sit, si nihil
tale metuamus. [ 56] Iam illud quidem perspicuum est, maximam
animi aut voluptatem aut molestiam plus aut ad beatam aut ad miseram vitam
afferre momenti quam eorum utrumvis, si aeque diu sit in corpore. Non placet
autem detracta voluptate aegritudinem statim consequi, nisi in voluptatis locum
dolor forte successerit, at contra gaudere nosmet omittendis doloribus, etiamsi
voluptas ea, quae sensum moveat, nulla successerit, eoque intellegi potest
quanta voluptas sit non dolere. [57] Sed ut
iis bonis erigimur, quae expectamus, sic laetamur iis, quae recordamur. stulti
autem malorum memoria torquentur, sapientes bona praeterita grata recordatione
renovata delectant. est autem situm in nobis ut et adversa quasi perpetua
oblivione obruamus et secunda iucunde ac suaviter meminerimus. sed cum ea, quae
praeterierunt, acri animo et attento intuemur, tum fit ut aegritudo sequatur,
si illa mala sint, laetitia, si bona.
O praeclaram beate vivendi et apertam et
simplicem et directam viam! eum enim certe nihil homini possit melius esse quam
vacare omni dolore et molestia perfruique maximis et animi et corporis
voluptatibus, videtisne quam nihil praetermittatur quod vitam adiuvet, quo
facilius id, quod propositum est, summum bonum consequamur? clamat Epicurus, is
quem vos nimis voluptatibus esse deditum dicitis; non posse iucunde vivi, nisi
sapienter, honeste iusteque vivatur, nec sapienter, honeste, iuste, nisi
iucunde. [58] Neque enim civitas in seditione
beata esse potest nec in discordia dominorum domus; quo minus animus a se ipse
dissidens secumque discordans gustare partem ullam liquidae voluptatis et
liberae potest. atqui pugnantibus et contrariis studiis consiliisque semper
utens nihil quieti videre, nihil tranquilli potest.
[59]
Quodsi corporis gravioribus morbis vitae iucunditas impeditur, quanto magis
animi morbis impediri necesse est! animi autem morbi sunt cupiditates inmensae
et inanes divitiarum, gloriae, dominationis, libidinosarum etiam voluptatum.
accedunt aegritudines, molestiae, maerores, qui exedunt animos conficiuntque
curis hominum non intellegentium nihil dolendum esse animo, quod sit a dolore
corporis praesenti futurove seiunctum. nec vero quisquam stultus non horum
morborum aliquo laborat, nemo igitur est non miser. [60] Accedit etiam mors, quae quasi saxum Tantalo semper impendet,
tum superstitio, qua qui est imbutus quietus esse numquam potest. praeterea
bona praeterita non meminerunt, praesentibus non fruuntur, futura modo
expectant, quae quia certa esse non possunt, conficiuntur et angore et metu
maximeque cruciantur, cum sero sentiunt frustra se aut pecuniae studuisse aut
imperiis aut opibus aut gloriae. nullas enim consequuntur voluptates, quarum
potiendi spe inflammati multos labores magnosque susceperant.
[61] ecce autem alii minuti et angusti aut
omnia semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici,
monstruosi, alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes,
alii audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia
permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiae.
igitur neque stultorum quisquam beatus neque sapientium non beatus. Multoque
hoc melius nos veriusque quam Stoici. illi enim negant esse bonum quicquam nisi
nescio quam illam umbram, quod appellant honestum non tam solido quam splendido
nomine, virtutem autem nixam hoc honesto nullam requirere voluptatem atque ad
beate vivendum se ipsa esse contentam.
[62]
Sed possunt haec quadam ratione dici non modo non repugnantibus, verum etiam
approbantibus nobis. sic enim ab Epicuro sapiens semper beatus inducitur:
finitas habet cupiditates, neglegit mortem, de diis inmortalibus sine ullo metu
vera sentit, non dubitat, si ita melius sit, migrare de vita. his rebus instructus
semper est in voluptate. neque enim tempus est ullum, quo non plus voluptatum
habeat quam dolorum. nam et praeterita grate meminit et praesentibus ita
potitur, ut animadvertat quanta sint ea quamque iucunda, neque pendet ex
futuris, sed expectat illa, fruitur praesentibus ab iisque vitiis, quae paulo
ante collegi, abest plurimum et, cum stultorum vitam cum sua comparat, magna
afficitur voluptate. dolores autem si qui incurrunt, numquam vim tantam habent,
ut non plus habeat sapiens, quod gaudeat, quam quod angatur.
[63] Optime vero Epicurus, quod exiguam dixit
fortunam intervenire sapienti maximasque ab eo et gravissimas res consilio
ipsius et ratione administrari neque maiorem voluptatem ex infinito tempore
aetatis percipi posse, quam ex hoc percipiatur, quod videamus esse finitum. In
dialectica autem vestra nullam existimavit esse nec ad melius vivendum nec ad
commodius disserendum viam. In physicis plurimum posuit. ea scientia et
verborum vis et natura orationis et consequentium repugnantiumve ratio potest
perspici. omnium autem rerum natura cognita levamur superstitione, liberamur
mortis metu, non conturbamur ignoratione rerum, e qua ipsa horribiles existunt
saepe formidines. denique etiam morati melius erimus, cum didicerimus quid
natura desideret. tum vero, si stabilem scientiam rerum tenebimus, servata
illa, quae quasi delapsa de caelo est ad cognitionem omnium, regula, ad quam
omnia iudicia rerum dirigentur, numquam ullius oratione victi sententia
desistemus. [64] Nisi autem rerum natura
perspecta erit, nullo modo poterimus sensuum iudicia defendere. quicquid porro
animo cernimus, id omne oritur a sensibus; qui si omnes veri erunt, ut Epicuri
ratio docet, tum denique poterit aliquid cognosci et percipi. quos qui tollunt
et nihil posse percipi dicunt, ii remotis sensibus ne id ipsum quidem expedire
possunt, quod disserunt. praeterea sublata cognitione et scientia tollitur
omnis ratio et vitae degendae et rerum gerendarum. sic e physicis et fortitudo
sumitur contra mortis timorem et constantia contra metum religionis et sedatio
animi omnium rerum occultarum ignoratione sublata et moderatio natura
cupiditatum generibusque earum explicatis, et, ut modo docui, cognitionis
regula et iudicio ab eadem illa constituto veri a falso distinctio traditur.
[65]
Restat locus huic disputationi vel maxime necessarius de amicitia, quam, si
voluptas summum sit bonum, affirmatis nullam omnino fore. de qua Epicurus
quidem ita dicit, omnium rerum, quas ad beate vivendum sapientia comparaverit,
nihil esse maius amicitia, nihil uberius, nihil iucundius. nec vero hoc
oratione solum, sed multo magis vita et factis et moribus comprobavit. quod
quam magnum sit fictae veterum fabulae declarant, in quibus tam multis tamque variis
ab ultima antiquitate repetitis tria vix amicorum paria reperiuntur, ut ad
Orestem pervenias profectus a Theseo. at vero Epicurus una in domo, et ea
quidem angusta, quam magnos quantaque amoris conspiratione consentientis tenuit
amicorum greges! quod fit etiam nunc ab Epicureis. sed ad rem redeamus; de
hominibus dici non necesse est.
[66]
Tribus igitur modis video esse a nostris de amicitia disputatum. alii cum eas
voluptates, quae ad amicos pertinerent, negarent esse per se ipsas tam
expetendas, quam nostras expeteremus, quo loco videtur quibusdam stabilitas
amicitiae vacillare, tuentur tamen eum locum seque facile, ut mihi videtur,
expediunt. ut enim virtutes, de quibus ante dictum est, sic amicitiam negant
posse a voluptate discedere. nam cum solitudo et vita sine amicis insidiarum et
metus plena sit, ratio ipsa monet amicitias comparare, quibus partis
confirmatur animus et a spe pariendarum voluptatum seiungi non potest.
[67] Atque ut odia, invidiae, despicationes adversantur
voluptatibus, sic amicitiae non modo fautrices fidelissimae, sed etiam
effectrices sunt voluptatum tam amicis quam sibi, quibus non solum praesentibus
fruuntur, sed etiam spe eriguntur consequentis ac posteri temporis. quod quia
nullo modo sine amicitia firmam et perpetuam iucunditatem vitae tenere possumus
neque vero ipsam amicitiam tueri, nisi aeque amicos et nosmet ipsos diligamus,
idcirco et hoc ipsum efficitur in amicitia, et amicitia cum voluptate
conectitur. nam et laetamur amicorum laetitia aeque atque nostra et pariter
dolemus angoribus. [68] Quocirca eodem modo
sapiens erit affectus erga amicum, quo in se ipsum, quosque labores propter
suam voluptatem susciperet, eosdem suscipiet propter amici voluptatem. quaeque
de virtutibus dicta sunt, quem ad modum eae semper voluptatibus inhaererent,
eadem de amicitia dicenda sunt. praeclare enim Epicurus his paene verbis:
'Eadem', inquit, 'scientia confirmavit animum, ne quod aut sempiternum aut
diuturnum timeret malum, quae perspexit in hoc ipso vitae spatio amicitiae
praesidium esse firmissimum.'
[69]
Sunt autem quidam Epicurei timidiores paulo contra vestra convicia, sed tamen
satis acuti, qui verentur ne, si amicitiam propter nostram voluptatem
expetendam putemus, tota amicitia quasi claudicare videatur. itaque primos
congressus copulationesque et consuetudinum instituendarum voluntates fieri
propter voluptatem; cum autem usus progrediens familiaritatem effecerit, tum
amorem efflorescere tantum, ut, etiamsi nulla sit utilitas ex amicitia, tamen
ipsi amici propter se ipsos amentur. etenim si loca, si fana, si urbes, si
gymnasia, si campum, si canes, si equos, si ludicra exercendi aut venandi
consuetudine adamare solemus, quanto id in hominum consuetudine facilius fieri
poterit et iustius?
[70]
Sunt autem, qui dicant foedus esse quoddam sapientium, ut ne minus amicos quam
se ipsos diligant. quod et posse fieri intellegimus et saepe etiam videmus, et
perspicuum est nihil ad iucunde vivendum reperiri posse, quod coniunctione tali
sit aptius. Quibus ex omnibus iudicari potest non modo non impediri rationem
amicitiae, si summum bonum in voluptate ponatur, sed sine hoc institutionem
omnino amicitiae non posse reperiri.
[71]
Quapropter si ea, quae dixi, sole ipso illustriora et clariora sunt, si omnia
dixi hausta e fonte naturae, si tota oratio nostra omnem sibi fidem sensibus
confirmat, id est incorruptis atque integris testibus, si infantes pueri, mutae
etiam bestiae paene loquuntur magistra ac duce natura nihil esse prosperum nisi
voluptatem, nihil asperum nisi dolorem, de quibus neque depravate iudicant
neque corrupte, nonne ei maximam gratiam habere debemus, qui hac exaudita quasi
voce naturae sic eam firme graviterque comprehenderit, ut omnes bene sanos in
viam placatae, tranquillae, quietae, beatae vitae deduceret? Qui quod tibi
parum videtur eruditus, ea causa est, quod nullam eruditionem esse duxit, nisi
quae beatae vitae disciplinam iuvaret. [72] An
ille tempus aut in poetis evolvendis, ut ego et Triarius te hortatore facimus,
consumeret, in quibus nulla solida utilitas omnisque puerilis est delectatio,
aut se, ut Plato, in musicis, geometria, numeris, astris contereret, quae et a
falsis initiis profecta vera esse non possunt et, si essent vera, nihil
afferrent, quo iucundius, id est quo melius viveremus, eas ergo artes
persequeretur, vivendi artem tantam tamque et operosam et perinde fructuosam
relinqueret? non ergo Epicurus ineruditus, sed ii indocti, qui, quae pueros non
didicisse turpe est, ea putant usque ad senectutem esse discenda.
Quae cum dixisset,
Explicavi, inquit, sententiam meam, et eo quidem consilio, tuum iudicium ut
cognoscerem, quoniam mihi ea facultas, ut id meo arbitratu facerem, ante hoc
tempus numquam est data.
|