Martinus Bracarensis
Exhortatio humilitatis

III.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

III.

In omnibus ergo in quibus adulationum nimietas etiam terminos hominis competentes excessit illud Davidicum recordaveris documentum, in quo ille venena adulationum devitans ait: Corripiet me iustus in misericordia et arguet me, oleum vero peccatoris non impinguat caput meum. Oleum namque peccatoris adulatio est, quae leni quadam et suavi unctione caput interioris hominis, quod est cor, quasi ungendo dinitidat. Melius ergo sibi esse dixit propheta David ab homine iusto argui vel moneri quam a quovis adulatore laudari. Recte autem adulatorem peccatoris nomine denotavit, cuius id maximum ante oculos Dei et detestabile est peccatum, aliud corde tenere, aliud ore proferre. De talibus enim et in alio Psalmo dicit: Mollierunt sermones suos super oleum, et ipsi sunt iacula. De iusto autem dicit: Loquitatur veritatem in corde suo et non egit dolum in lingua sua. Ut autem in his rebus quaevis hominum subtilitas, nullo umquam laudationis titillamento, credulitatem mentis tuae attrahat in consensu, ad ipsius domini nostri Iesu Christi evangelica illa gesta convertere, et invenies illum dominantium Dominum magnum nobis dedisse inter humanas laudes sanctae humilitatis exemplum. Hanc ergo excole, hanc magistram habeto, hanc tibi inter laudationum illecebras arbitram pone. Haec tibi si volueris dicit quota portio ex his quae homines adlaudando tribuunt, vel quanto tempore tua sit. Haec te non permittit placidis auribus audire quae ficta sunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License