Martinus Bracarensis
Exhortatio humilitatis

VIII.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

VIII.

Sed iam quomodo haec ipsa virtus obtineatur, caritas tua paulisper intendat. In primis, si quid volueris boni operis inchoare, non hoc proposito adquirendae laudis, sed studio et amore faciendae bonitatis incipies. Dehinc cum perfectum fuerit bonum illud quodcumque est opus, omni custodia servabis cor tuum, ne forte humanis favoribus adquiescens, et nimium de te aestimans, tibi ipse complaceas, aut aliquam ex quovis actu gloriam quaeras, quia natura gloriae ita est ut umbra corporis. Si illam sequeris, fugit; si fugeris, sequitur. Sed semper te minimum omnium aestima, et reminisce, quidquid tibi in omni vita tua boni successerit, totum hoc Deo qui dedit, non tibi qui accepisti conscribas, convincens te illo testimonio Pauli apostoli: Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Similiter et illud apostolicum revolvens: Quia omne datum bonum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Cumque ex his pretiosissimis sanctae humilitatis lapidibus in corde tuo Spiritui Sancto templum ornaveris, tunc orans in eo, adsumens canticum illud David prophetae, non verbo tantum, sed et opere decantabis: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Quod canticum tunc in veritate offerre poteris Deo, cum te humiliando illum solum laudas, cui veraciter cum omnibus fidelibus et tu quotidie dicis: Te decet laus, illum solum glorificans.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License