Martinus Bracarensis
De ira

III. Quomodo leniatur ira.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

III. Quomodo leniatur ira.

8. Haec dicta sunt, ne veniat quis in iram. Quod si iam ira proruperit, maximum illi remedium est morae dilatio. Hoc primum petatur, non ut ignoscat, sed ut iudicet. Si expectaveris, desinet; nec universam illam tentaveris tollere, quia graves habet impetus primos. Tota vincitur, si partibus capiatur; donec quod ex eius imperio erat agendum, ipsi potius iubeamus. Agendum est ergo ut primus eius fervor relanguescat, et caligo quae premit mentem aliquantulum tenuetur. Pugnet autem unusquisque secum, ut si vincere iram non potest, vel celare meminerit. Si exitus illi non datur, signa eius obrui possunt, sed cum magna hoc molestia fit. Cupit enim exilire ira et incendere oculos faciemque mutare, et si paululum illi extra nos eminere licuerit, supra nos est, ut in imo pectoris recessu condatur, feraturque, non ferat. In contrarium ergo omnia eius flectantur indicia, vultus remittatur, vox lenior, gradusque sit lentior, et ita paulatim cum exterioribus interiora formantur. Sicque fit ut etsi aliquis iram tuam intellegat, tamen sentiat nemo. Faciunt ergo nos moderatiores respectus nostri, si consulamus nos. Num tale aliquid et ipsi aliquando commisimus? Num sic erravimus? Expeditne nobis in aliis illa damnare quae effugere ipsi nequivimus? Faciet etiam nos mitiores, si cogitemus quid nobis ille cui irascimur aliquando profuerit; et sic praesens offensa prioribus meritis redimatur. Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis adlatura sit fama clementiae, quam multos amicos venia fecerit utiles. Nihil gloriosius quam iram amicitia commutare. Irascitur aliquis? Tu contra beneficiis provoca. Cadit statim simultas ab alterutra parte deserta; nisi paria non pugnant. Quod si utrimque certaverit, ira concurritur. Ille est fortior, qui prior retulit pedem. Victus est saepe qui vicit. Percussit te? Recede; nam referiendo et occasionem dabis saepius feriendi et excusationem; postremo cum volueris reverti, non poteris.

9. Qui irascitur iniurianti se, vitium vitio opponit. Numque non insanire videtur, si quis mulam calcibus petat, aut canem a quo morsus est lancinet? "Sed ista," inquis, "peccare se nesciunt." Eodem loco est quisquis consilio caret. Quid enim refert an alia mutis dissimilia habeat, si hoc simile habet, quod omni peccato muta defendit. Eo nos loco constituamus, quo ille est cui irascimur. Nostram esse causam illius adfingamus, nam facit nos iracundos iniqua nostra aestimatio, quia ea quae volumus facere nolumus pati. Memento etiam quia sapientissimi quique viri multa delinquunt. Quod si etiam prudentissimi viri peccant, cuius error causam non habet ignoscendi? Nemo est tam timidus offensarum qui non illas dum vitat admittat. Aequiore ergo animo fert se contemni, cuicumque venit in mentem nullam esse tantam potentiam in qua non incurrat iniuria. Demus spatium peccanti, quo possit considerare quod fecerit, et ipse se castigabit. "Quid ergo," inquis, "impune ille erit?" Puta velle te, nam non erit; quia non magis gravius adficitur quam qui ad supplicium poenitentiae datur. Respiciendum est deinde ad condicionem rerum humanarum, ut omnium accidentium aequi iudices simus. Iniquus est autem qui commune vitium singulis obicit. Omnes inconsulti atque improvidi sumus, omnes incerti, queruli, ambitiosi. Quid levioribus verbis publicum malum abscondo? Omnes mali sumus. Quidquid in alio deprehenditur, id unusquisque in sinu suo inveniet. Mali vivimus inter malos.

10. Nunc iam tertio in loco videamus quomodo alienam iram leniamus. Nec enim sani tantum esse volumus, sed sanare. Primam ergo iram alterius non audebimus nostra ratione mulcere. Surda est enim, et amens. Dabimus illi spatium; nam remedia medicorum, non in accessibus infirmitatum, sed in remissionibus prosunt. Quod si tumentes oculos quis tentet inungere, rigentem magis vim incitat commovenda. Sapiens furenti amico omnia ultionis instrumenta occultius removebit, ipseque iracundiam simulabit, ut tamquam auditor doloris et comes plus auctoritatis in consiliis habeat. Moras nectet, et dum maiorem poenam quaerat, praesentem interim differet, et omni arte furori requiem dabit. Quod si tu potentior es, aut pudorem illi cui vix resistis aut metum incuties. Alteri dices, "Indignor nimis, et non invenio dolendi modum, sed expectandum est tempus: dabit poenas. Serva istud animo tuo, et pro mora, cum poteris, reddes." Alteri dices: "Vide ne iracundia tua voluptati sit inimicis." Alteri: "Vide ne magnitudo animi tui et creditum apud plerosque decidat robur." Ita enim abscondet et medicus ferramentum, ut aeger dolorem, dum non sperat, ferat. Nam quaedam non nisi decepta sanantur. Castigare autem irascentem, et ultro irasci, incitare est. Itaque vario modo ira sananda est.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License