Martinus Bracarensis
De correctione rusticorum

XVII.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XVII.

Si ergo agnovistis, dilectissimi filii, omnia ista quae diximus, si quis se cognoscit post acceptum baptismum haec fecisse et fidem Christi rupisse, non desperet de se nec dicat in corde suo: "Quia tanta mala feci post baptismum, fortasse non mihi indulget deus peccata mea." Noli dubitare de misericordia dei. Tantum tu fac in corde tuo pactum cum deo, ut iam amplius culturas daemonum non colas, nec praeter deum caeli aliquid adores, neque homicidium facias, neque adulterium aut fornicationem, non furtum facias, non periures. Et cum hoc deo ex toto corde tuo promiseris et ulterius peccata ista non feceris, fiducialiter veniam de deo spera, quia sic dicit deus per propheticam scripturam: In quacumque die iniustus oblitus fuerit iniquitates suas et fecerit iustitias, et ego obliviscar omnes iniquitates eius. Paenitentiam ergo peccatoris deus expectat. Paenitentia autem ista vera est, ut iam amplius homo non faciat mala quae fecit, sed de praeteritis peccatis indulgentiam petat, et de futuro caveat ne ad ipsa iterum revolvatur, sed magis econtrario bona opera exerceat, ut esurienti pauperi elemosynam porrigat, hospitem lassum reficiat, et quicquid sibi ab alio vult fieri, hoc alteri faciat, et quod sibi non vult fieri, hoc alteri non faciat, quia in hoc verbo mandata dei complentur.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License