Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
S. Alfonso Maria de Liguori Praxis pro Confessariis (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
Praxis Interrogationum magis obviarum in excipiendis Rusticorum Confessionibus
Quoad I. Praeceptum Decalogi. I. Interrogentur, num poenitentiae Confessionis satisfecerint? aut, si omiserint, existimarint non peccare illam diu differendo, vel intendendo commutationem illius obtinere in alia Confessione? II. Interrogentur, an erubuerint aliquod grave peccatum confiteri? Et quoties sint confessi, & Communione refecti advertentes ad sacrilegium? Num sciebant sacrilega illa Confessione, & Communione non satisfieri Praecepto Paschali. III. Interrogentur de superstitionibus; & num opera aliena sint usi? Hic autem advertendum nunc temporis in more positum esse in Neapolis Regno, ut illae tantum denuntientur superstitiones, in quibus Reus fuerit Ecclesiasticus, vel si laicus, adfuerit abusus Sacramenti Eucharistiae, vel Olei Sancti. Vide dicta col. 527. Q. VII. v. Dixi.
Quoad II. Praeceptum. I. Interrogentur, an blasphemarint Sanctos, vel dies Sanctos, & quid blasphemando dixerint, an Mannaggia, Atta, Potta; Nam Mannaggia semper est mortale: Atta est leve (sed aliqui erronee tenent etiam ut grave): Potta autem, quoniam est aequivocum (cum Hispanico Idiomate significet pudenda Mulieris; Etrusco vero interjectionem indignationis) peccatum est leve, aut grave, prout sonat apud ipsos; In dubio autem numerus excipiatur, & sumatur peccatum ut est coram Deo, quia ut plurimum horrescunt rudes hoc verbum proferre. Maledicere diebus Sanctis certe est grave, sed aliqui rustici ut veniale habent; Expedit tamen pariter blasphemiam hanc excipere, prout coram Deo est. Maledicere mortuis, aut fidei, communiter ut leve habetur; Nisi maledicatur Fidei Sanctae, vel Christi, aut Animalibus Purgatorii, vel Animabus mortuorum. Toti Mundo maledicere dubium est, sed magis putandum rudes apprehendere ut mortale,
cum ipsi valde ab hac maledictione abhorreant: hinc sumendus est numerus. Hic advertendum blasphemos consuetudinarios satis existimandos, qui blasphemant quinquies in mense, dummodo diversis diebus intra mensem blasphemias proferant. Hinc non sunt isti absolvendi, nisi signa poenitentiae extraordinaria exhibeant (quamvis facilius absolvi debeant in blasphemiis habituati, quam in vitiis V. vel VI. Praecepti). Signa autem extraordiaria jam adnotata sunt col. 717. lit. F. Sed hic breviter illa recensemus. I. Major dolor de peccato, suspiria, lacrymae, aut verba ex corde prolata. 2. Si poenitens quaerat media ad non labendum, vel sponte proponat illa exequi. 3. Minor frequentia peccatorum. 4. Diligentia adhibita pro emendatione, vel major resistentia, cum sit relapsus. 5. Major cognitio culpae. 6. Confessio peccatorum sacrilege omissorum. 7. Si confiteatur impulsus aliquo eventu flagelli, mortis, &c. 8. Si accedat post longum certamen, aut cum magno incommodo, aut post auditam concionem. Vide alia dicta col. 717. II. Interrogentur, num juraverint falso, aut vere? An per Sanctos, vel per Animam, Crucem, Fidem, Conscientiam? Nam per fidem, vel conscientiam jurare falsum, probabiliter non est mortale, prout dictum est col. 145. lit. B, Sicutinec etiam: Per Christum te occidam, &c. juxta dicta col. 148. lit. A. Immo nec etiam communiter rustici apprehendunt gravitatem perjurii, quando extra judicium pejerant, vel quando perjerando nullum damnum Proximo infertur, ut dictum est col. 148. lit. C.
Quapropter si iidem sint habituati, admonendi sunt quidem, ut abstineant, sed non expedit ipsis peccati gravitatem aperire. III. Interrogentur de votis, & utrum in illis non solvendis graviter peccare opinabantur, etiam diu impletionem differendo?
Vel excusari, quia propositum habebant illa implendi? Ad distinguendum autem, an ipsi verum votum emiserint, & ad illud sub mortali se obligaverint, an non, parum jurabit eos interrogare, num intenderint adstringi ad votum sub gravi culpa? nam rustici sic interrogati, facilime negant, Melius erit ab illis expostulare, num tempore, quo voverunt, intellexerint graviter peccare, an non, si postea votum non impleverint?
Quoad III. Praeceptum. I. Interrogentur de Missis non auditis, & cur; & num adverterint, vel dubitaverint de omissione tempore quo poterant audire? II. De laboribus factis in diebus sestis; De duratione in iis; Et an putarint excusari ob necessitatem, vel ob obedientiam praestandam Parentibus, aut Dominis, aut Superioribus? III. Interrogentur de fractione jejuniorum, & cur? Num excusari credebant ex labore, vel paupertate defectu prandii sufficientis? Num putabant non esse grave, vesci plus debito in collatione serotina; nam ut plurimum rudes non credunt esse mortale, in ea quantitatem debitam excedere. Hic autem notandum, quod operarii, qui ad jejunium non tenentur, etiamsi non laborent in uno, vel altero die, ab illo excusantur, juxta dicta col. 428. n. 3. & col. 431. v. Not.
Quoad IV. Praeceptum interrogentur, an peccarint contra reverentiam in Parentes facto, vel verbis, imprecando scilicet eis mala, aut contumeliis afficiendo, v. gr. si vocarint illos in faciem fatuos, ebrios, bestias, striges, & similia; quia haec non possunt excusari a mortali. Dicere tamen eos senes, stolidos, ignaros, &c. nequit affirmari esse graves injurias.
Quoad V. Praeceptum. I. Interrogentur, an desiderarint, aut delectati fuerint de gravi malo proximi? Et quoties, & per quantum tempus? Hic notandum, quod malum proximo volitum non est necessatio explicandum in specie, ut docet Bus. cum Caj. Bon. Trull. & c. col. 77. num. I. Nisi, addendum, quis malum illud efficaciter intendat proximo afferre. II. Interrogentur de imprecationibus, & circa has requirantur I. an malum, quod fuerint imprecati, vere cupierint alicui obvenire? 2. an imprecationes fuerint erga conjunctos, vel extraneos, cum facilius desiderantur extraneis, quam conjunctis? 3. ex quali causa imprecati sint, cum enim gravis causa intercedat, facilius imperupassionis desiderium accedit.
Quoad VI. Praeceptum. I. Interrogentur de cogitationibus, num desideraverint, aut morose delectati fuerint de rebus inhonestis, & an plene ad eas adverterint, & consenserint? Deinde num concupierint puellas, aut viduas, aut nuptas, & quid mali cum illis se acturos intenderint. In quo advertendum, quod rustici, communiter loquendo, existimant majus peccatum stuprum, quam simplicem fornicationem; Econtrario nesciunt malitiam adulterii; Ideo cum iis, qui hujus vitii consuetudinem, habent, non expedit eos monere de adulterii malitia, cum praevidetur monitio parum profutura. De his autem cogitationibus assentitis sumendus est numerus certus, si haberi potest; Sin autem, exquirantur, quoties in die, vel hebdomada, vel in mense cogitationibus consenserint. Sed si ne hoc quidem explicari possit, interrogentur, num concupierint singulas, quae sibi occurrerunt, vel in
mentem venerunt? Aut si habitualiter turpiter de aliqua in particulari cogitarint, nunquam pravis consensibus restitendo; Et an semper illam concupierint, vel an tantum, quando ipsam aspiciebant, & quoties in die aspiciebant? Demum interrogentur etiam, num media apposuerint ad malas cogitationes exequendas, nam (ut diximus cum Viva col. 164. v. Notandum I.) tunc illa media, etsi indifferentia, a malitia interna informantur; Et ideo explicanda ut peccata externa, sive opera incepta.
II. Circa verba obscaena; Interrogentur I. coram quibus, & quot ita locuti sint, ratione scandali? An coram viris, aut feminis? Uxoratis, aut non? Pueris, vel adultis? Facilius enim scandalizantur puellae, & pueri, quam adulti, praesertim qui in hoc vitio sunt habituati. 2. Quae dixerint verba, an v. gr. nomimarint pudenda fexus a suo diversi? hoc enim difficulter excusatur a mortali. 3. Num verba protulerint ex ira, vel joco? nam ex ira difficilius aderit complacentia, & scandalum. 4. Num jactaverint se de aliquo peccato patrato? tunc enim tria peccata frequenter concurrunt, scilicet majus scandalum audientium, jactantia de malo commisso, & complacentia de peccato narrato: Ideoque interrogandi sunt de quali peccato in specie se jactarint? Vide dicta col. 558. v. Ultimo.
Interrogentur etiam, an delectati sint audire alios inhoneste loquentas, & an tunc adverterint ad correctionis praeceptum putantes profuturum.
III. Circa opera. Interrogentur, cum qua rem habuerint? Num alias cum eadem peccarint? Ubi peccatum fuerint patratum (ad occasiones removendas)? Quoties peccatum consummatum, & quot actus interrupti adfuerint seorsim a peccato? Num peccato multo ante consenserint? nam tunc actus interni interrumpuntur, juxta dicta col. 562. v. Utrum; Et tunc expedit formare judicium, toties multiplicata esse peccata, quot morulae somni, distractionis, &c. adfuerint, prout sunt coram Deo, tantum interrogando de temporis duratione in peccato. Vide dicta ibid. Se polluentes interrogentur etiam de tactibus impudicis separatis a pollutionibus, & moneantur eos esse mortalia. Hic notandum in occasione proxima, etiam necessaria semper expedire, ut absolutio differatur, donec vel auferatur occasio, vel saltem fiat valde remota. Notandum etiam circa pueros interrogandos, melius esse in dubio, Confessionis integritatem omittere, quam forte eos docere quod ignorent.
Quoad VII. Praeceptum. Interrogentur quid sint furati? Num una, vel pluribus vicibus, & an tunc sciverint materias coalescere, numque magnum intervallum inter illas vices intercesserint? Vide dicta col. 277. 278. & 279.
Quoad VIII. Praeceptum. I. Interrogentur, in quo Proximum infamarint? Num diffamatio fuerit de peccato occulto, vel publico (saltem in aliquo loco aut tempore; Vide col. 13. n. III.)? An de falso, aut vero? An manifestarint scientibus, vel ignorantibus? Uni, vel pluribus? An crimen propalarint ut sibi notum, aut ut ab aliis auditum? Vide col. 409. lit. C. Circa autem restitutionem famae, si crimen narratum fuerit falsum, diffamator debet se disdicere; Si tamen fuerit verum, docet S. Thom. sufficere si dicat: Se male dixisse, vel injuste diffamasse. Alii vero probabiliter dicunt posse atiam afferere: Se
errasse, vel falsum dixisse: Aut se deceptum, vel mentitum fuisse. Vide dicta col. 413, lit. A. Ubi etiam dicitur, quod si restitutio famae potius noceat, quam prosit, quia nimirum crimen est oblitum, tunc melius est laudare laesum, quam restitutione famae memoriam sui criminis renovare; Hinc dicunt loco cit. lit. h. Salm. cum Lugo, & Less. quod, si per multum tempus nulla mentio criminis fieret, probabiliter credi posset illud esse oblitum.
II. Interrogentur, an aliquem dehonorarint contumeliam irrogando, & an coram aliis? Nam tunc tenentur aut veniam ab eo peter (quod semper sufficit) coram iisdem personis; vel alio modo honorem restituere, nisi remissio laesi praesumatur. Vide dicta col. 410. v. Notandum.
Juvat quoque pro Novellis Confessariis hic aliqua subjungere circa ipsum Poenitentiae Sacramentum; Advertant ipsi, quod si Poenitens non praemiserit ad Confessionem Actum doloris, quia Confessio illa probabiliter non est valida, cum non sit dolorosa, ut dicunt plures DD. Vide col. 616. num. VIII. infra. Ideo bene suadent Salm. Viva, & Croix loc. cit. ut Confessarius, postquam Poenitens Actum Contritionis elicuerit, ante absolutionem interroget eum sic: Accusas ne te denuo de omnibus peccatis confessis? Et inde absolvat. Quamvis autem communiter negent AA. requiri necessario ad Actum doloris Actus Fidei, spei, & Caritatis; Attamen procul dubio est, quod hi Actus valde proderint ad Contritionem. Hinc apta forma hujus Doloris erit: Credo Domine mi Jesu, per tuae Passionis merita remitti peccata in Sacramento Poenitentiae; Et ita mihi spero. Deus meus quia Tu es Bonitas infinita, amo Te super omne bonum. Et quia Te offendi, me poenitet ex toto corde; Mallem omnia mala mihi evenisse, priusquam Te injuriassem. Propono cum Gratia tua mori prius, quam Te amplius in posterum offendere.
Quoad poenitentiam vero Poenitentibus injugendam, advertendum multum errare Confessarios illos imponentes poenitentiam, quam praevident difficulter implendam, juxta quod docent S. Thom. S. Antonin. & alii col. 737. lit. A. Ubi retulimus S. Thomam de Villan. sic Confessarium optime instruentem: Facilem injunxeris, acriorem
consulueris. Hinc error ex ordinarie loquendo, imponere usum non habentibus frequentiam Sacramentorum (saltem ad longum tempus), Orationem mentalem, largitionem eleemosynarum, recitationem in singulis diebus quindecim decadum SS. Rosarii, jejunia, & similia. Econverso male habituatis prodest potius imponere quinque decades Rosarii, si solent dicere; Missam, si solent audire; Legere parum alicujus libri spiritualis: Adscribi in aliqua Congregatione, si facile poterint: Vespere actum contritionis elicere: Quotidie visitare SS. Altaris Sacramentum, & aliquam Imaginem Mariae Virginis: Dicere antequam accubat in lecto ter, Sum moriturus. Blasphemis proderit imponere, quod in surgendo a lecto petant cum tribus Ave a Matre Dei, ut eos liberet eo die a blasphemiis, & inde omni mane ter repetant: Mater Dei me adjuva, ut assuescant ad sic dicendum in occasionibus irae. Et universe hae tres Ave omnibus imponantur, dicendae quotidie, mane, & Vespere; Sicut etiam hortentur omnes, ut, urgente tentatione, praesertim carnali, statim pluries, & confidenter invocent SS. nomina Jesu, & Mariae.
Hic denique notandum I. Quod, si Poenitens fuerit poententiam oblitus, probabiliter ad nil tenetur, ut dicit Croix cum Nav. & Sot. col. 837. lit. C. Notandum II. Quod Confessarius recte potest in Confessione commutare poenitentiam in alia Confessione Poenitenti ab alio injunctam, quando pro bono Poenitentis hoc judicat expediens, etsi peccata prius confessa non audiat. Vide col. 738. lit. H. Notandum III. Quod si obveniat Poenitens cum Matrimonio nullo, ejus nullitatem ignorans, ordinarie loquendo, si Matrimonium non dum est contractum, debet eum de nullitate monere; Secus si jam contractum sit, juxta dicta col. 765. lit. E. Tunc autem sedulo operam det, ut Poenitens infra aliquod tempus conveniens redeat, & interim scribat pro dispensatione impedimenti ad Sacram Poenitentiariam, secundum formulam descriptam col. 906. Et inde, Rescripto Dispensationis obtento, aperiat ei nullitatem sui Matrimonii: Et procuret, ut revalidetur illud omni meliori modo, juxta prudentiae regulas; Ideoque attente legenda sunt dicta col. 898. lit. A.
VIVAT JESUS, MARIA, JOSEPH, ET THERESIA.