Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Dissertatio prima s.-m. pro usu moderato (bozza)

IntraText CT - Lettura del testo

  • Dissertatio de opinionum probabilitate.
    • § II - Utrum probabilitas extrinseca veram probabilitatem quandoque constituat.
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 63 -


§ II - Utrum probabilitas extrinseca veram probabilitatem quandoque constituat.

Rigidæ sentetiæ sectatores videntur omnino abjicere probabilitatem extrinsecam, scilicet quæ fundatur in auctoritate dd., nisi ratio persuadeat. Et hinc provenit ut non rar isti opiiones libertati faventes probabiliores dicant, quas forte nostri auctores nec etiam probabiles appellare audent. Ratio est, quia hi qui probabilioristarum nome præseferunt, nihil facientes doctorum auctoritates et omnino audacterque deferentes solo proprio judicio, istud unicum semetipsorum judicem constituunt. Quapropter Thyrsus Gonzalez in quodam suo libro, tractans de obligatione sequendi opinionem sibi probabiliorem, non dubitavit asserere, ut refert p. Paulus Segneri, quod propositio 3 ab Innoc. XI


- 64 -


damnata, quæ dicebat - Generatim dum probabilitate sive intrinseca sive extrinseca, quantumvi tenui, confisi aliquid agimus, semper prudenter agimus - intelligenda sit de probabilitate opinionis alienæ, quæ, omnibus inspectis, exigua appareret operanti; non autem de opinione propria ipsius quæ apud ipsum esset probabilior quam opposita. En usquequo pertingit elatio probabilioristarum, quod ipsi sequi possint opiniones etiam tenuiter probabiles, adhuc spreto aliorum judicio; si judicio proprio illæ probabiliores videantur. Prædicant isti parum æstimandam esse auctoritatem aliorum, cum ratio aliquid non suadet; quia, ut dicunt, auctoritas non nisi super ratione fundatu. Sed hoc, salva pace ipsorum, est incongruenter loqui: nam vel deferre debemus rationi vel auctoritati. Si rationi, non egemus auctoritate; si auctoritati, non est opus ratione voncinvi, aliter ratio, non auctoritas, in nobis prævaleret. Hoc enim est proprium aucoritatis, ut ubi ratio non apparet, ipsa teneat rationis locum præsumtionem nobis faciens quod illi quorum auctoritati innitimur rationem satis probabilem in id habuerint. Ideo s. Augustinus, lib. 3 contra academ., cap. 20, dixit: Nulli dibium est gemino pondere nos impelli ad discendum, auctoritatis atque rationis. Idem


- 65 -


s. Aug., epist. 18, cap. 7, sic scribit: Neminem cogimus ante dominicam illam coenam prandere; sed nullì etiam contradicere audemus. Ex quo innuit s. Doctor existimasse utrumque probabile, scil. licere et non licere ante sumtionem Eucharistiæ comedere. Et in lib. de utilit. cred., cap. 12, docuit non esse reprehendendos qui auctoritatem humanam sequuntur. Hoc confirmatur, imo monetur in pluribus sacræ Sccripturæ textibus: Inclina aurem tuam et audi verba sapientium. Prov. 22, 17. Incina, idest audi cum humilitate, magis deferendo auctoritati sapientum quam judicio proprio. Ne innitaris prudentiæ tuæ. Prov. 3, 5. Quo indicitur magis nos inniti debere judicio sapientum quam nostro; alias dictum fuisset potius innitaris, non autem ne innitaris prudentiæ tuæ. Dicitue etiam in Eccli. 6, 35: In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientæ illorum ex corde conjungere. Ille autem dicitur conjungi sapientiæ aliorum qui auctoritati aliorum ita defert ut ob illam operetur contra id quod sibi videturm dicens: In verbo tuo laxabo rete. Non vero se conjungit auctoritati aliorum qui tunc illam sequitur quando cum proprio judicio ipsa concordat.

Hinc s. Antoninus, lib. 1, tit. 3, cap. 10, scribit: Ex responsis quæ videntur data ab Alberto magno habetur quod quilibet potest


- 66 -


sequi quamcumque opinionem, dummodo aicujus doctoris magni opinionem sequatur- Et hanc regulam antiquitus semper viguisse testantur Humbertus, Nider et alii, ut asserit p. Segneri in sua epistola de probabilitate. Nagister Nider, utens verbis Bernardi a Claromonte, in consil. tim. consc., 3 part., c. 12, sic ait: Ex quo opiniones sunt inter magnos, et Ecclesia non determinavit alteram partem, teneat quis quam voluerit, dummodo judicium in hoc resideat per prædicta eorum saltem quos reputat peritos. Etenim ex lib.Si quis, § De fide edit., in Glossa ff. de edendo etc., habetur: Tanto validior est probatio, quanto quis majori nititur auctoritate. Innocentius IV in cap. Suas, de simonia, adnotavit: Non peccat mortaliter qui sequitur intellectum alicujus gravis auctoris; dummodo tamen error versetur circa subtilitatem legum. Per illam autem subtilitatem legum intelligitur, juxta Panorm., dictum aliquod legis circa quod non bene discernitur inter duos oppositos interpretes legis quis verum dicat. Idem partiter legitur in tabula aurea s. Thomæ, quam ejus interpretes ediderunt: Auditor diversorum magistrorum tenentium contrarias opiniones potest sequi quam velit, nisi aliter determinetur esse contra fidem ab Ecclesia. Nec obstat textus, quem opponunt contrarii s. Thomæ


- 67 -


in quodlib. 10, ubi dicitur non posse nos sequi opinionem doctoris. Nam ibi immediate subditur: Contra manifestum Scripturæ testimonium vel contra id quod publice tenetur secundum Ecclesiæ auctoritatem. Idem quasi iisdem verbis docet s. Bonaventura, quodl., qu. 4, art. 10, dicens: Quia assentitur opinioni alicujus magistri contra manifestum Scripturæ testimonium sive contra id quod publice tenetur secundum Ecclesiæ auctoritatem, non potest ab erroris vitio excusari. Quibus verbis clare docent hi ss. dd. recte nos posse sequi opinionem doctoris quæ non adversetur Scripturæ vel Ecclesiæ auctoritati. Et revera, si ego minus doctus sentetiam sequerer d. Thomæ contra ratione,m quæ mihi probabilior videretur, quis neget quod prudentius agerem, si, mea opinione suspensa, tantæ auctoritati deferrem? Nam, ut supra retulimus, docet ipse s. Thomas, 2, 2, q. 4, a. 8, ad. 2: Aliquis parvæ scientiæ magis certificaturde eo quod audit ab aliquo scientifico quam de eo quod sibi secundum suam rationem videtur. Qua de re male ego operer, si quamdam opinionem sequi vellem quæ communiter ab auctoribus rejicitur, etiamsi illam judicio meo directo probabiliorem existimarem; deberem potius tunc, meo judicio suspenso, ex judicio reflexo opinionem oppositam aliorum


- 68 -


sequi. Si ergo ad proprium judicium directum corrigendum uti debemus judicio reflezo aliorum dd., ne ruamus in excessum laxitatis, cur contra, ne ruamus in excessum rigiditatis, uti non possumus judicio reflezo, proprio directo suspenso? Utrumque periculosumm est, nimis laxare et nimis obstringere conscientias; imo damnosior est rigiditas quam laxitas, juxta id quod dicit s. Bonaventura: Cavenda est conscientia nimis larga et nimis stricta; nam prima generat præsuntionem, secunda desperationem. Prima sæpe salvat damnandum; secunda contra damnat salvandum. Comp. theol. verit., l. 2, c. 32, n. 1.

Sed ut ad casum nostrum deveniamus, dicendum procul dubio est quod nulla opinio potest esse extrinsece probabilis, nisi ex intrinseco, nempe ex ratione, sit etiam vere probabilis; sola enim ratio probabilitatem opinionum constituit. Sed probabilitas extrinseca ex auctoritate dd. tanti roboris est ut æquiparetur probabilitati intrinsecæ rationis, præsumtionem certam faciens quod dd. illi qui opinionem aliquam docuerint, rationibus innixi, rei veritatem perpenderint. Ex hoc expresse docuit s. Thom., 1 p., q. 1, a. 8, ad 2, ubi: Tamen sacra doctrina utitur... auctoritatibus aliorum dd. Ecclesiæ, quasi arguendo ex propriis, sed probabiliter.


- 69 -


Quo clare docet s. Doctor, quod auctoritas dd. fundat veram probabilitatem intrinsecam. Et hinc bene notavit Croix, l. 1, n. 365: Prudenter præsumi potest quod adsit probabilitas intrinseca, ubi multi actores satis noti aliquam opinionem tuentur. Minime enim censendum est eos temere et sine gravi fundamneto loqui, nisi alicui docto firma ratio in oppositum occurrat ab illis non animadversa, omnem excludens contrariam probabilitatem. Hinc Croix ibidem addit: Quamvis admittant indoctum sequi posse opinionem datam a doctis, doctus tamen tenetur examinare rationes; nisi prudenter præsumat ab illis exa minatas. P. Paulus Segneri pariter in sua epist. de probabilitate inquit quod, si quinque doctores auctoritate pollentes aliquam teneant opinionem, etiam contra communiorem aliorum, posses eorum auctoritati acquiescere, quamvis ob rationes intrinsecas opinio opposita probabilior tibi videretur; modo, addit, rationes illas non ita disertas et convincentes judicares ut dubitandi locus non tibi remaneret. Maxime autem hic notandum est quod dicunt Sanch., Palaus, Vasq., Sayr., Pasq. etc., cum Boss., t. 1, p. 1, tit. 1, § 16, n. 84, quod, si appareat in contrarium ratio insolubilis, non illico fit ut opinio opposita deseri debeat, si putetur rationem ab aliis dd. gravibus antiquis et


- 70 -


modernis, eam sentetiam docentibus, solvi posse. Insuper Terillus apud Croix, loc. cit., sic loquitur: Si viro docto solum repræsentetur quod plures teneant utramque partem, non erit tutus si sequitur partem minus tutam, sed vel scire debet qualitatem doctorum, ut sine investigatione eorum sententiam accipiat, vel tenebitur ipse rationes investigare. Sic denique concludit Croix: Si, examinatis utrinque rationibus, nec appareat veritas, sed utraque pars habeat grave motivum, quis sequi potest quam volet.

Demum adversarii fatentur deferendum esse aliquando auctoritati; nam ipsimet jam vident nimis intolerabilem esse audaciam illam qua quis vellet omnem auctoritatem spernere, nisi ratio propria suadeat: sed clamitant arcendos ac comburendos esse casuistas, et tantum legendos libros sacræ Scripturæ, conciliorum, ss, canonum et ss. Patrm. Attamen non sic loquitur s. Carolus Borromæus in sua Instructione ad confessarios, ubi ipse illos præmonet legere sedulo auctores casus conscientiæ tractantes. Non sic S. Franciscus Salesius, qui hortatur confessarios utique perlegere casuistas, et signanter nominat Toletum et Reginaldum. Non sic denique loquitur sum. pontefix Benedictus XIV in sua bulla super usura, ubi monet in quæstionibus morum plures scriptores examinari qui hanc


- 71 -


moralem scientiam pertractant. Utinam in sacræ Scripturæ libris, conciliorum, canonum et ss. Patrum decisas inveniremus quætiones morales1 Quis ignorat ex ipsis Scripturæ verbis, utpote obscuris, quæstiones ortum habuisse? Quis ignorat ss. Patrtes pauca de scientia morali tractasse? Scripserunt ipsi quidem aliqua, sed nimis modica et quasi incidenter ac ita obscure ut interdum, ne erremus, alios oportet legere auctores qui illorum sentetias exponant. Bene ideo notavit Vincentius lirinensis apud Canum, l. 7, c. 4. Antiqua ss. Patrum consensio non in omnibus divinæ legis quæstiunculis, sed solum in fidei regula nobis certa, sequenda est. Canones pariter modica statuerunt circa mores, et hi præcipue maximaque veneratione a nostris auctoribus jam citantur. Multo minus concilia resolutiones morales edidere, cum præcipuum intentum eorum fuerit hæreses et schismata extirpare, ut legitur in concilio constantiensi apud Cabassut., sect. 39, his verbis: Conciliorum celebratio agri dominici præcipue cultura est, qua spinas haresum et schismatum exstirpet.

Advertendum autem damnatam fuisse ba Innoc. XI propositione, 27, quæ dicebat: Si liber sit alicujus junioris et moderni, debet opinio censeri probabilis dum non constet rejectam esse a sede apostolica tamquam


- 72 -


improbabilem. Hoc autem dicunt Viva, super dicta propos., n. 6, Croix, l. 1, n. 155, et Bonac., cap. 2, qu. 11, intelligendum esse, si opinio sit cujuslibet auctoris, non vero si auctor sit omni exceptione major et rationem afferat quam alii non considerarint aut satis non solverint, et e contrario ipse commode solvat rationes oppositas; tunc enim dicunt posse censeri probabilem illius sententiam, licet sit contra communem. Et idem docent Azor. et Vasq. apud Tamb. Et idem docuit S. August., lib. 3, c. 4(ut advertit Christ. Lup., l. supra cit.), affirmans aliquando sententiam unius magni doctoris bene posse esse probabilem contra communem, licet recte advertat hoc non facile credendum. Addunt insupper Viva, n. 11, Croix, n. 325, et Ronc., c. 2, qu. 1, cum S. Antonin., quod si aliquis theologus testetur aliquam opinionem esse probabilem, jam reddit nos moraliter certos de illius probabilitate.

Quinam autem auctores possint dici classici sive omni exceptione e majores, res valde difficilis est. Croiz, lib. 1, n. 162, affirmat hoc de Cajet., Tolet., Nav., Sa et Busemb.; idem affirmat Cardenas apud Croix, n. 166,de Suar., Vasq., Sanch., Valent., Molin., Less., Azor. Iis bene addendicensentur de Lugo, Palaus, Sotus, Laym., Sylvest., Angelus, Armilla, Card., Salm. Graves etiam


- 73 -


appellantur auctores a p. Paulo Segneri, in suis epist. de probabil., Granadus, Sayrus, Boac., Graffius, Macadus. Addit insuper Croix, lib. 1, n. 165, quod cum auctores citantes sunt aliunde satis noti de scientia et fidelitate, simulque satis noti sunt auctores citati, communiter ait opinionem relatam censeri posse probabilem.

Demum pro hujus dissertatinis conclusione vellem ut lectores benevoli animadverterent quantum claritatis et pondersi principia benigne nostræ senteniæ præseferant; quæ si adversarii bene intelligerent aut intelligere vellent, utique non frustra clamitarent, vocantes auctores nostros casuistas laxos, cæcos ducentes cæcos, mortuos sepelientes mortuos, excusationes in peccatis excusantes, magistros prurientes auribus, placentia loquentes, moralis christianæ corruptores, vetustam Ecclesiæ disciplinam evertentes, animas ad perditionem per latam viam deducentes, aliisque similibus conviciis tot viros doctrina ac pietate insignes insectantes. Nec advertunt in quot et quos laqueos seipsos aliosque per eorum rigidas sententias tam periculose injiciant. Dixi sententia: nam probabilioristæ, ex nostris principiis et rationibus valde agitati et constricti, huc illuc divententes, in varias et valde discordes sententias discesserunt. Alii enim cum Natali de


- 74 -


Alexandro admittunt opinionem probabiliorem libertati faventem, modo nitatur fundamento notabiliter gravior quam opposita. Alii cum Juen. admittunt hujusmodi probabiliorem, si hauriantur ex Scriptura et traditione, non autem si ex ratione aut doctorum auctoritate. Alii apud ipsum Juen. admittunt in jure positivo, non autem in jure naturali. Alii denique cum Fagnano et Habert fidelium conscientias ita coarctant ut inter opiniones probabiles eas tantum sequi possint quas, omnibus et singulis rationibus ac auctoritatibus perpensis, moraliter certas et ab omni formidine immunes cognoverint. Quod idem est ac omne probabilitatis pondus nomenque abjicere, homines cogendo ad operandum ex sola certitudine scientiæ, et damnatum ex sola certitudine scientiæ, et damnatum tutiorismum sequemndum; ex quo quis non videt quam salutis januam perdifficilem reddant ac prorsus imperiam? Eo magis quia ipsi probabilioristæ licet se jactent veritatis sectatores, tame, ut diximus, in designando probabilioristæ licet se jactent veritatis sectatores, tamen, ut diximus, in designando probabilioris sententiæ usu ita dissident et principia tam inter se diversa adstruunt ut veritatis inveniendæ viam penitus intercludere videantur. Et quomodo suis ipsi coscneitiis conculere possint nescio: ii præsertim qui confessarii munus exercent; cum, juxta eorum communem sed improbabilissimam sententiam, toties sine absolutione


- 75 -


teneantur dimittere penitentes vere contritos ac propria peccata confessos, probabili, imo quandoque probabiliori opinione suffultos, eo quod omnem contraria formidinem vincere et sufficienter deponere ipsi forte non potuerunt. Fateor: nullimode capere valeo quomodo possint hi divinæ legis custodes animarumque salvatores id exsequi sine ulla formidine, cum sit communis et certa sententia apud doctores, ut fert Croiz, lib. 1, n. 445, quod confessarius sub gravi tenentur absolvere poenitentem sufficienter dispositum, postquam mortalia peccata ille est confessus, quia poenitens tunc habet jus certum ab absolutionem.

Cæterum, antequam nostræ dissertationi finem ponamus, rogare vellemus tyrones qui in morali scientia instituicupiunt ad ministerium salutis animarum, quod, licet rigidam sententiam sectari velint, nostros auctores leger non omittant. Non enim sufficit ad theologiam moraliem comparandam eos tantum libros forte gallicanorum auctorum pervolvere, in generalibus principii totam tam longæ artis seriem consistere putant, necessariis quæstionibus dubiisque prætermissis celebriorum auctorum, nostræ sententiæ auctores elate et inepte despicientes. Quaptropter hoc animadvertendum credimus quod


- 76 -


ii qui tantum Genetti, Alexandri, Haberti, aliorumque hujus generis auctorum lectione contenti sunt non facile se existiment ad arduum confessarii munus sufficientes, quia certe non erunt. Quidam asserunt satis esse notitiam principiorum. Prorsus falluntur: principia enim pauca sunt et nota cuique vel primis rei moralis rudimentis imbuto. Maxima quippe hujus scientiæ difficultas in hoc consistit ut principia ad casus particulares bene applicentur. Hocque utique est in quo auctores nostri laborant ut ex principiis particulares resolutiones deducant; et ideo versantur in pluribus dubiis enucleandis, tot voluminibus practicas quæstiones fuse pertractantes, de quibus probabilioristæ ne mentionem quiidem facere dignantur, undique declamando futile quiddam esse hos pueriles casusculos agitare.

Quisque sibi suadeat moralem theologiam non nisi lungo labore addisci. Itaque studiosos adolescentes hortamur qui tantum munus excipiendarum confessionum aggredi intenduntm ut nostros prius auctores sedulo legant; et inde quisque suam rigidam aut benignam sententiam, quam mavult, sequatur. At si quis rigidam tenere eligat, advertat ne erga fidelium animas amarum zelum excerceat, qui potius in earum perniciem et laqueum, ut superius ostendimus, quam in salutem et


- 77 -


utilitatem cedat, eas ita adstringendo ut nonnisi id quod moraliter certum aut probabilius sit agere valeant, omni formidine gravi exclusa. Quod quis non videt quot et quantis periculis, anxietatibus et angustiis, inter hujus sæculi caligines, poenitentes miserrime premat et angat, cum eos pro materiali peccato vitando, quod Deus quidem non punit, in formaia crimna sæpe injiciat? Tot enim ex humanis divinisque legibus dubia, etiam sapientibus, insurgunt ut probabiliora sine culpa seligere pene impossibile vieatur. Illud sane probabilioristis evenire solet quod aut auctores nostros ignorant, Genetto, Alexandro cæterisque similibus acquiescenes, et hi pluries in dubiis decidendis, plusquam lice, liberi sunt, probabiliores non raro existimantes opiniones quæ apud nos forte nlla probailitate nituntur; aut vero nostrorum libros pervoleverunt, et hi, variorum dubiorum ambagibus territi, cum formidinem deponere satis non valeant, ad tutiorismum et plurimum declinant, sicque divini humanisque præceptis multa alia superaddunt, et seipsos ac fidelium conscientias periculose illaqueant. Fatemur equidem et nos de eorum numero aliquando ab initio fuisse et pro rigida sententia non parum contendisse, antequam auctores legissemus contrariæ sententiæ. Sed postmodum, cum ad missionum exercitium


- 78 -


intenderemus, benignam sententiam intelleximus communiter teneri a quamplurimis magnæ probitatis et sapientæ viris, et precipue ab illustrissimo et doctissimo magistro meo d. Julio Torni: hinc ejus momenta sedulo perpendimus, et rigidam sententiam animadventimus non solum paucos habere patronos et sequaces, et hos magis forsitan speculationibus quam excipiendis confessionibus deditos, sed etiam parum probabilem esse, attentis principiis, et insuper undequaque difficultatibus, angustiis ac periculis vallatam; e converso sentetiam benignam tum communiter recipi, tum opposita longe probabiliorem esse, imo et probabilissimam atque juxta plures non sine valde gravi fundamento moraliter certam deprehendimus. Quapropter omnia hæc a pristina setentia nos detreserunt. Cæterum, quisque in suo sensu abundet; sed nemo quod a Deo aut ab Ecclesia injudicatum est judicare prasumat, ut ab adversariis fit audacter. Hoc tamen maximum nobis solatium sit, quod ante probabilioristarum tribunal non sistendi sumus sed ante tribunal Christi, ejusque judicium exspectamus, qui solum transgressores legum illarum damnat quarum ipsis ex divino verbo aut ex Ecclesiæ declaratione certa pervenit notitia; non autem earum quæ ex tenebricosis confusisque hominum mentibus


- 79 -


emanant; cujusmodi forent tot opiniones quas tamquam leges servari nostri adversarii nimis injuste exigunt, quamplurima nova mandata ac præcepta effingentes quæ Deus forte numquam imponere decrevit: eaque tam multiplicia et inter se dissidentia proponuntur, quod et variæ cogitationum species in hujus sæculi tenebris humanis mentibus obveniunt. Æquum autem et divinæ benignitati valde conforme videtur nullimode arguendos homines qui opiniones rationabili fundamento innixas secuti fuerint, postquam ad veritatem inveniendam debitum adhibuerint studium, invincibilique ignorantia laborantes, veritatem assequi non valuerint.

VIVAT JESU, MARIA, JOSEPH.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL