- 2 -
TRACTATUS I. DE CONSCIENTIA
1. Regula
remota et proxima bene agendi.
2. Variae
conscientiarum distinctiones.
1.
Prima regula bene agendi est lex divina, cui postea debet se uniformare
conscientia: sed quia bonitas aut malitia actionis talis nobis apparet, qualem
eam conscientia apprehenditi; hinc fit, quod regula remota, sive materialis,
nostratum operationum, est lex divina; proxima vero et formalis est
conscientia, ut decet s. Thomas1 sic loquens: Ratio humana est
regula voluntatis humanae, ex qua eius bonitas mensuratur. Et apertius
alibi2: Actus humanus iudicatur virtuosus, vel vitiosus, secundum
bonum apprehensum, in quod voluntas fertur, et non secundum materiale obiectum
actus. Qua de re in hoc primo tractatu agemus de conscientia, in sequenti
vero de lege.
2.
Sermonem faciens de conscientia
oportet plura distinguere. Oportet 1. distinguere conscientiam a
synderesi. Synderesis est notio
principiorum universalium, nempe, Deus est honorandus; malum est fugiendum:
quod tibi non vis, alteri ne feceris, etc. Conscientia vero est iudicium
practicum, quod ab huiusmodi principiis formatur circa praesentes operationes,
quae hic et nunc agendae sunt, aut vitandae, secundum praesentes
circumstantias, quapropter definitur conscientia Dictamen rationis,
quoiudicamus aliquid hic et nunc agendum, vel fudiendum. 2.
Distinguenda sunt varia conscientiarum genera, quae possunt accidere, nimirum
conscientia recta, erronea, perplexa, scrupulosa, dubia, et probabilis. De singulis hic cum distinctione nobis
erit loquendum.
|