- 319 -
PUNCTUM II. De iis qui baptizari
possunt.
19. Poena rebaptizantium.
20. De foetibus abortivis, et de filiis
infidelium.
21. Si parentes repugnant.
22. An liceat vendere filios infidelibus.
23. De Baptismo sub conditione.
24. De infantibus expositis.
25. De Baptizatis a laicis.
26. Ab haereticis.
27. Si Baptismus est dubius.
28. DIspositiones ad Baptismum.
29. De caeremoniis, et I. de aqua consecrata.
30. II.
De ecclesia.
19.
Notandum 1. valide baptizari infantes et perpetuo amentes, illos tamen qui
aliquando habuerunt usum rationis non posse, si prius Baptismum non
requisiverunt7. Notandum 2. quod, cum repetitur Baptismus sine iusta
causa, tam rebaptizans, quam rebaptizatus, si est rationis compos, incurrunt
irregularitatem, cap. 2. de Apostat. An autem idem sit de
rebaptizantibus sub conditione sine iusta causa: duae adsunt senetntiae
probabiles; negant Suar. Castrop. Laym. Bonac. Anac. Pont. Tourn. Holzm. Salm. et Croix, quia qui sub conditione
rebaptizat, revera non rebaptizat. Affirmant autem Sot. Filliuc. Conc. Ren.
Barbos. Sayr. et Lambert. cum Catechismo romano; quia, ut dicunt isti,
talis conditio apponitur in legis fraudem, ideoque habetur pro non
apposita8.
20.
Notandum 3. foetus abortivos, semper ac non constet esse anima destitutos (ut
iudicari debent illi qui non habent ailquam organorum dispositionem), semper
baptizandos esse - 320 -
sub
conditione tamen; potissimum cum inter peritos modernos hodie cum plausu
recepta sit opinio, quod foetus animetur, aut in ipsa conceptione, aut saltem
post paucos dies1. Notandum 4. ut praecipit Ritual. rom., in solo casu
necessitatis posse baptizari plures sub una forma, dicendo: Ego vos baptizo
etc.2. Notandum 5. quod circa filios infidelium, Baptismus collatus
est validus, licet eis ministretur invitis parentibus, ut docet Benedictus XIV.
in sua instruct. ad Vicesgerentem, quae incipit Postremo mense, et
alii communiter cum auctoritate s. Augustini, quidquid dicant Durand. et
Catarin.3. Sed notandum item circa hoc, quod si parentes deficiunt a
Fide ad infidelitatem, licite possunt eis auferri filii, et sufficit quod unus
solus eorum prius fidelis fuerit, ut communiter dicunt Suar. Laym. Ronc. Antonin. Salmant. et Croix;
caeterum sicut est licitum baptizare filios haereticorum his invitis, et
etiamsi illi apud genitores remansuri fuissent, iuxta sententiam probabiliorem
Laym. Croix Aver. Gob. etc.; ita contra non licebit baptizare filios infidelium
invitis parentibus, praeterquam in casibus sequentibus: 1. Si filios est iam rationis capax et
Baptismum efflagitat, ut docet s. Thomas4. Et advertendum quod Ecclesia
bene possit et debeat separare baptizatum a suis parentibus, ut dicunt
Castropal. Laym. Salm.;
et Benedict. XIV. facto
declaravit loco cit. num. 29. ex cap. de Iudaeis dist. 45. et in casu
quo dubitatur an filius qui petit Baptismum sit vel ne rationis compos, post
septennium debet baptizari, sed ante septennium expectandum est, ut ibidem
dicit Bened. XIV et interim a parentibus debet segregari, et loco tuto
custodiri5. 2. Debet baptizari filius infidelium quoties in periculo
est mortis. 3. Si filius est extra curam parentum, nec timetur ne ad ipsos
regrediatur. Et idem currit pro
filiis perpetuo amentibus; aut a parentibus derelictis aut expositis. 4. Si
parentes in Christianorum captivitatem redacti sunt, aut filii eorum sunt capti
in bello. 5. Si unus parentum consentit, ut infans baptizetur, licet alter
positive repugnet6.
21. Sed hic quaeritur 1.
An repugnante utroque parente infideli, liceat baptizari infans? Respondetur
non licere, si filius relinquendus erit in illorum potestate, ut decrevit S.
C., ex eo quia adest certum periculum illius perversionis. Sed contra casu quo
infans abstrahatur a parentibus, est satis probabilis sententia Scoti Fras.
Tourn. Est. Pichler Manstr. Holzm. et aliorum contra Gonet Conc. Salm. etc.
quod possit licite baptizari, dum parentes non possunt super filiis habere ius
in eorum salutis aeternae detrimentum; et sicut potest auferri filius a
parentibus, ut liberetur a morte corporali, tanto fortius ut liberetur a morte
animae. Advertendum tamen quoad Hebraeos, Iulium II. iustis rationibus
prohibuisse, quominus iis invitis sui filii baptizentur, antequam ad usum
rationis hi pervenerint7.
22.
Quaeritur 2. An liceat vendere
parentibus infidelibus filios suos non iam baptizatos. Negat Hurt., sed
communiter affirmant Suar. Laym. Castrop. Vasq. Bonac. Conin. Filliuc. etc.
quia hoc expedit ad conservandam pacem communiter; aliter infideles difficulter
restituerent christianos captivos, et Ecclesiae magis incumbit, ut fideles
Fidem servent sartam tectam, quam ut infideles eam amplectantur8.
23. Notandum 6.
quod iuxta regulam generalem ut conferatur Baptismus sub conditione iam
baptizato, requiritur rationale et prudens dubium de valore prioris Baptismi,
dubium sive negativum sit, sive - 321 -
positivum1,
sicut explicatum est Tr. 1. n. 12. Advertendum tamen quod, cum
saltem unus testis ocularis de Baptismo collato testatur, non potest repeti,
nisi cum adsunt testes contrarii qui positive oppositum deponunt; ita
communiter Suar. Laym.
Castrop. Bonac. Holzm. Salm.
etc. cum Lambertini. Advertendum item non esse baptizandos (ne sub conditione
quidem) adultos a parentibus christianis natos, et inter fideles educatos,
licet nullus adist qui de illorum Baptismo testetur, ut exprimitur in cap.
Veniens 3. de Presbyt. non bapt. ubi dicitur: Et certe de illo
qui natus est de christianis parentibus, et inter christianos est fideliter
conversatur, tam violenter praesumitur quod fuerit baptizatus, ut praesumptio
pro certitudine sit habenda, donec evidentissimis forsitan argumentis
contrarium probetur. Recte tamen dicunt Laym. et Busemb. Baptismum sub
conditione esse conferendum adultis, etiam inter fideles nutritis, cum eae
adsint coniecturae, ut praesumere faciant verisimiliter eos non fuisse
baptizatos. Imo S. C., ut refert Zacchar.2, pluries decrevit ese
baptizandos sub conditione eos pro quibus nullum Baptismi recepti signum haberi
potest nec parentum matrimonii3.
24. Notandum 7. circa
infantes (si sint expositi, et scriptum sive habent, sive non, Baptismi
recepti) debent baptizari sub conditione, quoties non constat de Baptismo
eorum, quia prudenter semper potest dubitari, ita Nat. ab Alexandro Petroc.
Conc. Ronc. Holzm. Tourn. Henno et alii cum Lambert qui ad huius confirmationem
producit Conc. mediolanen. et declarationes S. C. et etiam Rit. rom. ubi
dicitur: Infantes expositi, si de eorum Baptismo non constat, sub conditione
baptizentur4.
25. Notandum 8. quod
infantes ab obstetricibus baptizati, aut a laicis, tunc solum rebaptizandi
sunt, cum proabilis de errore habetur suspicio, ut communiter Suar. Laym. Bonac. Conc. Holzm. Salmant.
Croix etc. quicquid alii dicant: et ita declaravit S. C.5: secus vero
cum parochus, explorato laico, reperit illum sufficienter instructm, ut dicitur
in Catechis. rom., in eo casu taen in ecclesia suppleri debent caeremoniae, ut
praecipitur in Rit. rom. In casu autem quo repetendus erit Baptismus in
adultis, non erit praemittenda confessio, sed tantum contritio6.
26. Notandum 9.
baptizatos ab haereticis non esse rebaptizandos, nisi cum certum est, aut
saltem prudenter dubitari potest in aliqua parte non servari requisita ab
Ecclesia catholica ad valorem Sacramenti, ut declaravit S. C.7. Quod
praecipue accidit inbaptizatis a Praedicantibus Lutheranis, et Calvinistis, ut
advertunt Tourn. Gob. Dicast. etc.: quoniam aliqui ex illis utuntur aquis
distillatis, alii solent in baptizando hunc morem servare ut unus proferat
formam, et alius applicet materiam; nonnulli infundunt aquam super vestes
tantum; aliique communius deficiunt in intentione8.
27.
Notandum 10. peccare ministrum si, cum rationabile dubium de baptismi
collatione habetur, non rebaptizat (intellige sub conditione). Contra, cum testis
unicus oculatus habetur de Baptismi collatione, non potest repeti9. Sat
est conditionem mente apponere, modo non adsit scandlum in ea occultanda: sed
semper tutius est eam exprimere: Si non est baptizatus, etc. Et cum baptizatur sub conditione, non
requiritur patrinus10.
28. Quoad dispositionem
ad Baptismum recipiendum requiritur 1. - 322 -
intentio saltem habitualis
in adultis (quia in amentibus et pueris, ut dictum est, supplet Ecclesia).
Quare valide confertur Baptismus illi, qui eum recipit, non ex mera vi, sed ex
metu gravi, sicut etiam amentibus, et dormientibus qui prius dum apud se erant,
illum petierunt. 2.
Requiritur ut rebus Fidei calleant, iuxta id quod dictum est Tr. 4. num. 3.
Requiritur 3. dolor de
peccatis; et sufficit attritio sine charitate praedominante, ut communissime
Gonet. Can. Sot. Suar.
Valent. Salm. et alii cum s. Thoma1, qui dicit: Ad hoc quod homo se
praeparet ad gratiam in Baptismo percipiendam, praeexigitur Fides, sed non
charitas quia sufficit attritio praecedens, etsi non sit contritio2.
29. Caeremoniae
tandem, quae debent adhiberi in Baptismo sunt 1. aqua consecrata, cum Baptismus
est solemnis, ut n. 8. Peccaret autem graviter qui sine necessitate
baptizaret omissis unctionibus Chrismatis, et olei Catechumenorum, aut ungeret
baptizandum oleis veteribus, ut communiter dd. ex cap. Si quis de alio,
dist. 4. et Rit. rom. ubi item praecipitur, ut si oleum benedictum iamiam
defecturum esset, et aliud haberi non posset, infundatur in benedictum aliud
simplex olivarum, sed in minore quantitate. Propterea si, ut haberetur oleum
novum, expectandum esset per notabile tempus, v. g. per 10. aut 111. dies, tunc
potest conferri Baptismus, et postea suppleri uncitones; et hoc etiam licet
praecisa necessitas non adesset: Cum propter aetatis imbecillitatem (dicit
Catech. rom. part. 2. n. 34. loquendo de infantibus) infinita pene
vitae pericula illis impendeant. Sed si abest necessitas, aut alia gravis
causa, et intra dictum tempus de facili possit haberi novum oleum, differendus
est Baptismus3.
30.
2. Baptismus conferendus est in ecclesia; quare grave est conferri domi. Excipe
1. si infans fuerit filius regis, aut principis, ut n. 18.; 2. si infans
non potest ad ecclesiam deferri sine parentum infamia, aut alterius gravis
damni periculo; et eo casu Croix Gob. et Iord. dicunt Baptismum posse tunc domi
conferri etiam solemniter; 3. si imminet periculum mortis infanti, v. g. si
mater cum magna difficultate enixa est; aut si infans oritur quia ploret, aut
7. vel 8. mense4. In hoc tertio tamen casu, si infans vivit,
caeremoniae debent in ecclesia suppleri, ut dicit s. Thomas5, ex c. 1.
de Sacramentis non iter. Et
hoc sub gravi ut tenent Pignatel. Croix et Aver. contra Passer.6. An
autem, puta si Baptismus invalide collatus sit, debeant repeti caeremoniae;
alii communius negant, ut Suar. Bonac. Busemb. etc.; sed alii affirmant, ut s.
Antoninus, Castr. et Salm. Utraque sententia est probabilis, ideoque secunda
uti tutior consulenda7. Rituale admonet parochos ut curent, quantum
possibile est, ne imponantur infantibus nomina risum moventia, aut idolorum,
aut idolatrarum, sed Sanctorum. Notandum hic denique librum baptizatorum plenam
facere fidem in omni tribunali; ideo Rituale praecipit praeterea parochis ut
adnotent diem, et horam nativitatis; parentes infantis, et patrinos; insuper ut
notent, si Baptismus fuerit sub conditione, aut sine caeremoniis collatus, et
item si infans fuerit expositus, et ubi fuerit inventus8. 3. Requiruntur patrini, sed de his
in puncto sequenti.
|