- 415 -
CAPUT VI. DE OFFICIO ET ALIIS MUNERIBUS
CONFESSARII.
99. et 100. De scientia
necessaria confessario.
101. Quot sunt munera confesarii.
102 et 103. I. De examine.
104.
II. De iudicio pecccatorum.
105. II. De instructione.
106 et 107.IV. De Admonitione.
108 ad 112. Si
admonitio non sit profittura.
113. Si
matrimonium est nullum.
114.Si
sponsi sint parati ad nuptias.
115. Si
adest obligatio restitutionis. Si admonitio sit postmodum profutura.
116. Si
poenitens interrogat, etc. Si adest damnum commune. In dubio an admonitio, etc.
117. V. De absolutione.
118. Quae certitudo de absolutione,
etc.
119. Si
poenitens pro se habeat opinionem probabilem.
120. Si
poenitens negat aut tacet paccatum.
121. VI. De corrigendis erroribus. De errore
circa Sacramenti valorem.
122. Circa restitutionem a qua
poenitens dissuasus est, etc.
123. Aut ad quam non fuit obligatus.
124. An
possit admoneri poenitens licentia eius non petita.
125. VII. De obligtione administrandi
hoc Sacramentum. Ancum periculo mortis, etc.
126 et 127. An sacerdos simplex
teneatur ad se habilem reddendum.
99. Cupiendi hoc Sacramentum Poenitentiae
administrare, primum omnium acquirenda est necessaria scientia, qua huius magni
ministerii officio recte fungi possit. Sed hic advertendum est quod scripsit S.
Gregor. quod sit Ars artium regimen animarum. Et S. Franciscus Salesius
dicebat, confessarii officium esse maximi momenti et omnium difficillimum. Et
ita est: maximi utique momenti est, quia est finis pmnium scientiarum, qui
salus aeterna est: dificillimum, quia 1. requirit notitiam quasi omnium
aliarum, et artium. 2.
Scientia moralis tot materias disparatas complectitur. 3. Illa magna ex parte
legibus positivis constat, quarum quaelibet iuxta proprium sensum et
intelligentiam accipienda est, praeterea ob circumstantiaa, quae casus
dissimiles efficiunt, resolutiones variandae sunt. Quidam qui eruditos, et
theologos magnae notae se iactant, moralistas, quos casuistas (nomen ignominiae
apud ipsos) appellant, dedignantur ne cursim quidem legere. Dicunt
sufficere, ut confessiones rite excipi possint, principia generalia moralis
callere, - 416 -
illus enim posse
resolvi, aiunt omnes casus particulares. Quis negare potest, omnes casus
particulares esse hic principiis resolvendos? Sed totum opus, et totus labor
est in aptando casibus particularibus, tantis diversis circumstantiis irretitis,
principia huiusmodi, utque discernatur quodnam principiorum occurentibus
circumstantiis congruat. Nequit id fieri sine magna discussione
rationum, quae pro utraque parte adsunt. Et hoc est illud quod moralistae
effecerunt, cum elaborarunt in explicando a quibus principiis multi casus
particularea resolvi debeant: praeterea hac nostra tempestate, ut dictum est,
adsunt tot leges positivae, tot Bullae, tot Decreta, quae nequeunt sciri, nisi
casuistae legantur, qui ea collegerunt, et prout materiarum varietas postulat,
ibi opportune illa inveniuntur; ideoque, quo recentiores ii moralistae sunt, eo
antiquis utiliores. Iusta ratione motus Auctor Instructionum pro novis
confessariis1 affirmat, multos theologos quanto profundiores sunt
in scientiis moralibus, quae, ut scribit Gerson2, omnium difficillimae
sunt, et nemo doctus, quantumvis sit in his versatissimus, est, cui in dies
nova non accidant. Ex quo infert, nunquam confessario deserendum esse
theologiae moralis studium. Doctissimus Sperelli3 pariter dicit longe
errare eos confessarios, qui totos in scholasticae studio se applicant,
aestimantes tempus in morali frustra expendi; et postea nesciunt distinguere
lepram a lepra: qui error (subiungit) confessarios simul et poenitentes
in aeternam pertubationem trahet. Peccat igitur absque dubio graviter qui non sufficienter instructus audet
confessiones audire: Episcopus qui illum approbat: poenitens quoque qui noscens
ignorantiam eius, apud ipsum confitetur.
100. Non negamus autem
minorem scientiam exigi in audiendis confessionibus simplicium, et rusticorum,
quam curialistarum, negotiantum, ecclesiasticorum, et similium. Minor
titem scientia requiritur, ut audiantur confessiones in oppido, quam in
civitate; et praecipue si alicui sit tanta confessariorum inopia, ut
poenitentes deberent aut per longum tempus a confessione se abstinere, aut alio
proficisci4. Sed hoc non sufficit ad excusandos aliquos confessarios,
qui, cursim lecta aliqua brevi summa morali, temere ad excipiendas confessiones
se intromittunt. Oportet saltem ut confessarius sciat I. ad quae sua
iurisdictio se extendat. Advertat hic quisque, sacerdotes seculares, et
regulares alterius ordinis non posse audire confesiones Religiosorum sine
licentia suorum Praelatorum; exceptis casibus, si iter agant, si alibi
morentur, et socium non habeant, aut alium sacerdotem idoneum eiusdem
religionis. Et tunc Religiosi possunt absolvi aquocumque simplici sacerdote
(exceptis Capuccinis, vide praec. n. 88), dum Superiores tunc, dando
licentiam his subditis, intendunt eam dare iuxta consuetudinem, scilicet
confitendi cuivis sacerdoti idoneo5. Item quivis confessarius scire
debet casus, et censuras reservatas, saltem eas in quas frequentius incurri solet,
prout sunt excommunicationes papales quae sunt in Bulla Coenae, haeresis
externata, lectio aut retentio, aut venditio librorum haereticorum, qui ex
professo de religione tractant, aut continent haeresim formalem; item quinque
casus papales Clementis VIII. qui sunt percussio enormis, aut mediocris clerici
vel monachi, simonia realis, aut confidentialis, violatio clausurae Monialium
ad malum finem,violatio immunitatis ecclesiasticae, et duellum: item
excommunicationes a Summo Pontificie Benedicto XIV. emanatae in absolventes
complices in materia turpi6, et in eos qui docent posse - 417 -
a confessario exquiri
nomen complicis, etiam per absolutionis sacramentalis negationem, si revelare
recuset1; et aliae excommunicationes obviae, quae observari possunt in
Tractatu de Censuris. Sciat II. distinguere peccatum veniale a mortali,
saltem in suo genere, quo communiter occurri solet; et de aliis saltem dubitare
sciat. III. Sciat interrogationes quas facere debet;circumstantias peccatorum
saltem speciem mutantes: quid constituat occasionem proximam, quid inducat
restitutionis obligationem, item qualis esse debeat dolor, et propositum, et
denique remedia ad emendationem efficaciora. Et ut brevibus me expediam,
affirmo in statu damnationis esse eum confessaroium qui sine sufficienti
scientia ad confessiones excipiendas se exponit. Deus ipse his verbis eum
exprobat: Quoniam tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio
fungaris mihi2.Nec excusabit eum Episcopi approbatio, cum cognoscit
manifeste se inhabilem; approbatio enim non infundit scientiam necessariam, sed
supponit. Dico manifeste, dum qui tantum dubitaret, bene potest, imo
debet quiscere in sui Superioris iudicio confisus, si saltem seduliori studio
se habilem reddere satagat. At nullus confessarius intermittere debet
theologiae moralis studium, quia ex tot rebus tam diversis, et inter se
disparibus, quae ad hanc scientiam pertinent, multa quamvis lecta, quia rarius
accidunt, temporis progressu e mente decidunt, qua de re oportet semper
frequenti studio eas in memoriam revocare.
101.
Praeterea advertendum plura alia esse confessarii munera, nempe I. Ut
poenitentis conscientiam investiget. II Ut de peccatorum gravitate, et numero,
debitum formet iudicium. III. Ut
poenitentem instruat de iis quae scienda sunt circa Fidem, et mores. Ut eum
admoneat de suis obligationibus. V. Ut absolvat dispositum. VI. Denique
tenetur confessarius emendare errores, quos in audiendis confessionibus
commisit.
102.
1. Igitur tenetur confessarius diligenter poenitentis conscientiam cognoscere.
Confessarius est iudex; iudicis officium importat ut, sicut iudex prius
rationes cognoscere debet, inde causae momenta discutere, et denique sententiam
proferre; ita confessarius prius conscius fieri debet poenitentis conscientiae,
postea eius dispositiones inspicere, et tandem absolutionem impertiri aut
denegare. et quaod primum munus, quod est peccata poenitentis cognoscere,
quamvis debitum conscientiam examinandi sit praecipuum poenitentis, nihilominus
(quicquid alii dd.3 dixerint) non est dubitandum quin, si confessarius
cognoverit poenitentem non satis diligenter conscientiam suam discussisse,
tenetur ipse eum interrogare, prius de peccatis in quae verisimiliter incidere
potuerat, et postea de eorum numero, et specie, ut probatur ex cap. Omnis utriusque, etc. de poenit., et Rit.
rom.4.
103. Et hic multa
advertenda sunt. 1. Perperam eos agere qui rudes dimittunt, ut melius se
examinent: hoc P. Segneri5 vocat errorem intolerabilem, et iure optimo,
quia huiusmodi omnes quantum laborent, difficulter se examinabunt ut par est,
et ita exacte, sicut potest ipse confessarius eos examinare: et contra, cum
dimissi sunt, periculum erit ne exterriti difficultate se examinandi a
confitendo retrahantur, et in peccatis obdurescat6. Qua de re
confessarius debet ipse ex huiusmodi poenitentibus peccata exquirere, eos
interrogando iuxta ordinem praeceptorum, praecipue si sunt famuli, aurigae,
muliones, milites, satellites, caupones, et alii id genus, qui aeternae salutis
vitam negligentem vivere solent, et rerum divinarum sunt - 418 -
ignari, quia
stant procul a concionibus, et ecclesiis. Et hic peior error esset, si ob
defectum examinis dimitteret aliquem rudem, qui antea propter ruborem aliquod
peccatum reticuerit, licet repetendae essent confessiones multorum annorum,
propter maius periculum quod tunc subest, nempe quod si non redeat, peribit. Mihi
videor aliquem confessariorum audire sic respondere: Si non redit, peius
sibi erit malum. Pulchrum quidem
charitatis spiritum! Sed sic non loquuntur qui verum habent zelum animas
lucrandi: dicamus melius, qui hoc munere dumtaxat Deo funguntur, Advertat
nihilominus confessarius se non teneri tam minute hos interrogare:
interrogettantum de peccatis in quae faciliter incidere possunt, spectata eorum
conditione et capacitate1. Imo cum poenitens, licet rudis, videatur
sufficienter instructus, et diligens in confitendo peccata cum circumstantiis
suis, iuxta statum suum et capacitatem (alio enim modo tenetur se examinare
doctus, et alio rudis), tunc confessarius nihil aliud tenetur interrogare2.
II. Notandum cum Lug. Salm. et Dicast. melius esse, si confessarius
singulatim examinet peccata statim ac exponit poenitens, quam ut differat
examen usque ad finem; quia aut faciliter confessarius obliviscitur eorum quae
audivit; aut obligandus esset poenitens cum suo gravi onere ad repetenda
confessa3. III Errare eos confessarios, qui volunt certum iudicium
facere de peccati qualitate, an sit grave, vel leve, exquirendo a rudibus
istit, utrum pro morali habebant, an pro veniali; hi enim multoties respondent
ut casus sibi verba suggeret,, et hoc experientia testamur (ut ego millies
observari). Quos si confessarius paulo post iterum interroget; respondent modo
toto a primo diverso. IV. Advertendum circa numerum peccatorum, quorum habitu tenentur,
cum non possit haberi numerus certus, curet confessarius statum poenitentis
cognoscere, nempe vivendi rationem, applicationem quam impedit ad alia negotia,
tempus consuetudinis cum complice, locum ubi potissimum moratus est; et deinde
interroget de numero, interrogando poenitentem, quoties circiter peccaverit in
die, aut in hebdomada, aut mense, proponens ei plures numeros, ex gr. ter, aut
quater, octies, vel decies, ut videat cui numero potius ille adhaeret, optimum
factu erit, si iterum interrogetur de numero maiori, sed in hoc ut bene
advertit Busemb., confessarius non sit nimis sollicitus et anxius ad formandum
certum iudicium de numero peccatorum; notet frequentiam in genere, et in
confuso iudicium faciat, apprehendendo peccata quotquot sint apud Deum. aliqui
dd. dicunt, circa peccata interna habituatorum, ut sunt peccata odii,
delectationum, et desideriorum pravorum, sufficere plerumque interrogare de
tempore, per quod duravit malus habitus; sed hoc mihi omnino non satisfacit,
quia potest esse quod aliquis sit magis intentus ad externa negotia, aut
moretur ubi pauciores sibi occurrent pravarum cogitationum occasiones, alius
erit magis alio animi passione allectus; ideoque opus est interrogationes
generales adhibere, de propria applicatione, de loco, de animi inclinatione,
etc., ut formet iudicium maioris, vel minoris frequentiae actuum internorum.
Caeterum post duas, vel tres interrogationes, non debet angi confessarius,si ei
iudicium quod facit, videtur esse nimis confusom; nam ex conscientiis implicatis,et
confusis moraliter impossibile est maiorem claritatem sperare.V. Regulariter
loquendo non expedit ut confessarius cursu, ne ille exterrefactus omittat
aliquod peccatum. Nihilominus expedit aliquande - 419 -
intra
confessionem ei proponere malitiam alicuius gravioris peccati, modo statim ei
praebeatur animus dicendo: Sed nun vis vere vitam mutare? eia ergo, fac ut
haec confessio sit bona: noli timere; dic omnia peccata, quoniam ab omnibus te
absolvam. VI. Oportet animadvertere quod licet confessiones generales sint
utilissimae, nihilominus confessarius non sit nimis rigorosus ad procurandum ut
confessiones praeteritae repetantur1; nam praesemptio stat pro
validitate, quoties error non sit manifestus, ut ait Segneri. Nec lapsus sunt
certa indicia confessiones fuisse nullas, praecipue si per aliquod tempus non
ceciderit, aut si antequam cederet, sibi aliquam vim intulerit. Aliud tamen
iudicium fieri debet, si poenitens plerumque statim ceciderit, post duos nempe
vel tres dies a confessione facta, quin aliquo modo tentationi obstiterit; tunc
enim videtur moraliter certus doloris ac propositi defectus.
104.
II. Cum confessarius peccata audiverit tenetur iudicium facere de gravitate, et
numero eorum, quia licet, ut valide absolvat, sufficiat ut peccatum cognoscat,
saltem sub confusa ratione peccati; attamen ut licite absolvat, debet prudens
formare iudicium uniuscuisque culpae, saltem in iis quae communiter occurunt;nam
alias magis obscuras et minus usuales sufficit ut audiat et absolvat, ut sunt
ceram Deo; Lug. Holzmann, Salm.
Spor., etc.2. Advertendum hic saepius errare confessarois qui iudicium
certum formare cupiunt de peccati quantitate, utrum sit grave, aut leve,
interrogando poenitentes rudes, quomodo illud tenebant in conscientia, an
tamquam mortale vel veniale. Hi plerumque respondent ad sortem, et dicunt quod
prius in os venit, et hoc experientia cognoscitur (sicut mihi mille millies
accidit); quod si mox confessarius iterum eos interrogat, dicunt totum
oppositum. Praeterea hic advertendum, quoad poenitentis obligationem, quod si
ille advertit confessarium non apprehendere gravitatem peccati sui, tenetur
illum monitum facere, alias eius confessio erit sacrilega. Et ita
pariter si peracta confessione, advertit confessarium non percepisse suum
peccatum, debet illud repetere.
105.
III. Confessarius tenetur instruere poenitentem cum observat, aut prudenter
iudicat illum necessaria fidei, et salutis ignorare. Sufficiet caeteroquin quod
tunc, antequam absolutionem ei impertiatur, eum instruat circa mysteria
principalia, prout dictum est Tr. 4. n. 3, quia quoad caetera
necessaria de parecepto, sufficit quod poenitens promittant, quoa se instruere
poenitentem circa obligationem compensandi famam, honorem aut bona, occasionem
vitandi, scandalum illatum reparandi, correctionem faciendi, aut eleemosynam
largiendi, quando ad id tenetur. Item animadvertendum quod si poenitens accedit
indispositus, tenetur confessarius (ut docent Laym. Suar. Busemb. Sporer etc.)
pro viribus efficere, ut eum disponat ad absolutionem3. Circa quod
nescio quomodo excusari possint coram Deo illi confessarii desides, qui ubi
cognoscunt poenitentem non esse satis dispositum, eum a se dimittunt, dicendo
ei inurbano modo: Discende hinc te absolvere non possum, redi in posterum. Ego
dico cum aa. citatis, confessarium quotiespoenitentis confessionem suscipit,
sub rigorosa charitatis obligatione, quantum facere potest, teneri ut ad
absolutionem eum disponat, ei proponendo illius peccatorum turpitudinem,
gratiae divinae efficaciam, damnationis periculum, et his similes veritates.
Nec - 420 -
sua
referre debet quod in hoc tempus insumatur, et quod reliqui poenitentes
abibunt, ne tantum expectent. Ille tunc non tenetur aliorum bono prospicere,
sed tantum poenitentis sui: pro hoc dumtaxat illo tempore Deo rationem
redditurus est, non pro aliis. Satius
est (dicebat s. Franciscus Xaverius) paucas confessiones audire, et rite
factas, quam multas, et temere properatas, et sine fructu. Quot istorum
ad me venerunt indispositi, et ego, divino auxilio opitulante, disponere
curavi: et dispositos tuto et mea maxima consolatione absolutos dimisi! Saltem
hoc inserviet ut bene instituatur ad reddendum dispositum poenitentem pro
tempore, quo rediturus erit.
106.
4. Confessarius tenetur admonere poenitentem. Sed ut admonitiones convenientes
faciat, non debet confessarius tantum cognoscere speciem, et numerum
peccatorum, se etiam eorum originem et causas, ut remediis opportunis occurrat.
Nonnulli confessarii interrogant tantum de specie et numero peccatorum, et
nihil amplius: si vident poenitentem dispositum, eum absolvunt; sin minus, quin
aliquid eis dicant, statim eum dimittunt, dicendo: Abi, non possum te
absolvere. Non ita boni confessarii agunt: hi prius indagare incipiunt originem,
et mali gravitatem, interrogando de peccandi consuetudine, de occasionibus, de
tempore, de loco, de personis, cum quibus, quibus rerum circumstantiis; sic
enim melius poterunt poenitentes corripere, eos ad absolutionem disponere, et
remedia salutaria adiungere.
107.
His interrogationibus adhibitis, et cognita morbi origine ac gravitate,
confessarius ad debitas animadversiones faciendas procedat. Et quamvis ipse
tamquam pater debeat in charitate poenitentes auscultare, tamen ut medicus
tenetur (quantum opus est) eos monere et corrigere, eos praesertim qui multis
mortalibus gravati ad Poenitentiae Sacramentum raro accedunt. Et hoc munus
etiam adimplere debet, si poenitens aliqua illustri fulgeat qualitate, nimirum
si fuerit magistratus, princeps, sacerdos, parochus, aut Praelatus, si de
aliqua sui muneris omissione sine nimio animi sensu se accusaret. Ait
Benedictus XIV. in Bulla Apostolica Constitutio, data 26. Iun. 1749. §
22. confessarii admonitiones concionibus ipsis esse efficaciores; et iure
merito, quia concionatorem latent circumstantiae particulares quae confessario
aperte innotescunt; ideoque multo melius poterit debitas adhibere
animadversiones et remedia, quae morbis expediunt, applicare; et ita etiam
confessarius tenetur poenitentem admonere de aliqua ignorantia culpabili, si
qua laborat, sive haec sit iuris naturalis, sive positivi. Quod si poenitens
teneretur ignorantia culpabili, tunc si ea esset circa media scitu necessaria
ad salutem, aut illa bono communi officiat, omnino debet confessarius ab hac
ignorantia eum removere, et veritatem docere, licet nullus speretur fructus.
108.
Sed quaeritur: si ignorantia esset circa alia, et esset invincibilis, adeo ut
poenitens esset in perfecta bona fide, an confessarius eum teneatur admonere de
veritate, etiamsi ex admonitione nullus speraretur, ut Adr. Wigandt Conc. et
alii pauci cum Eliz. et Gonzalez (licet hi excipiant ignorantiam circa
praecepta humana); hanc opinionem novissime etiam tutatus est pluribus p. Liberius
de Iesu Carmelita Excalceatorum, in suis controversiis dogmaticis; sed ex hoc
non multum sibi decoris adeptus est, dum rationes quibus utitur sunt nimis
tenuis furfuris. Rationes quas
adducit sunt eaedem, quae in oppoitionem adducuntur. Contra negat
sententia communis et vera, cum Cano Suar. Nav. p. Sot. Card. Laym. Sanch. Lug. Vasq. Castropal.
Bonac. Ponz. Coninch. Anacl. Escob.
Ronc. Spor. - 421 -
Elb. Viva Holz. Salm. et aliis innumeris1,
et in hoc invenio convenire duos alios aa. doctrinae valde regidioris, nempe
Habert et Antoine; loquendo Hanert de matrimonio irrito ex aliquo occulto
impedimento, dicit: Si adversum malum occultum, et invincibiliter ignoratum
nullum appareat remedium, et gravia incommoda praevideantur, dissimulandum est (a
confessario) impedimentum, et coniux in bona fide reliquenda. Et pariter
Antoine sic scribit: Si probabile periculum sit, ne ex admonitione sequatur
peccatum sit, ne ex admonitione sequatur peccatum formale poenitentis, vel
grave scandalum, etc., differenda est monitio, et petenda dispensatio2.
109.
Auctores nostrae sententiae probant 1. afferendo textum s. Augustini relatum in
can. Si quis de Poenit. d. 7.Sed caeteroquin satis congrue hunc textum
solvit Conc., quia revera ad rem non facit: potius facit auctoritas s. Bernardi
(Serm. 41. in Cant.) qui dicit: Mallem aliquando tacuisse, et
dissimulasse, quod agi perperam deprehendi, quam ad tantam reprehendisse
perniciem. Probant 2. ex c. Quia circa de Consan. ubi interrogatus
Innoc. III. circa aliquos qui matrimonio copulati erant ex dispensatione
subreptitia, respondit ad Episcopum: Dissimulare poteris, cum ex separatione
grave videas scandalum imminere. Sed haec decretalis ne satis quidem
probat, dum dubium est an Pontifex ita respondendo voluisset forsan dispensare
super impedimento, ut dicitur, in radice matrimonii. Caeterum praefata
sententia probatur ratione validissima, nempe ex duobus malis minus
permittendum est, ut videtur maius: quare confessarius in nostro casu tacere debet
et permittere poenitentem (in bona fide constitutum) in peccato materiali
versari, ut ipse a formali liberetur, veritatem rei non aperiendo: nam Deus
tantum peccatum formale punit, et ab hoc solo se offensum iri declarat; ideoque
per consequens dicimus confessarium aliter agendo peccare. Sed haec ratio
melius expendetur in responsionibus ad ea quae opponuntur.
110.
Obiiciunt I. illud Ezechielis: Si me dicente ad impium: impie, morte
morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua: impius in
impietate sua morietur; sanguinem autem eius de manu tua requiram. Ezech. 33.
8. Sed quis non videt hic loqui de impio, qui est in mala fide, et quem
tenetur utique confessarius omni casu corripere, ut resipiscat? Et sic
intelligendi sunt alii textus Scripturae, ac sanctorum Patrum, qui in
contrarium afferuntur. Obiiciunt 2. cap. Qui scandalizaverit, 3. de Reg.
Iur. ubi dicitur: Utilius scandalum nasci permittitur, quam veritas
reliquantur. Sed ut responsio intelligatur, oportet percipere casum de quo
loquebatur Beda, auctor huius textus. Beda (referente Glossa) loquebatur de eo,
de quo dixit Iesus Pharisaeis: Non quod intrat in os, coinquinat hominem,
sed quod procedit ex ore, etc. Matth. 15. 11. Itaque loquendo Beda de scandalo
mero Pharisaico, ideo dicit, quod licet Pharisaei scandalizarentur, vel, ut
melius dicam, admirarentur doctrinam tamquam laxam, utilius erat hoc scandalum
permittere, quam veritatis expositionem omittere. Quid ergo ad nostrum casum?
Opponunt 3. quamdam doctrinam s. Thomae3; sed ibi loquitur clare s.
Doctor: dicit enim veritatem non laedi, cum a concionatore, cuius munus est eam
patefacere, veritas tacetur; sed cum illa mutilatur, nempe cum pars eius
patefit, et pars tacetur, adeo ut ex taciturnitate partis aliquis error in
alios diffunditur; v. gr. si concionator diceret, in tertio gradu non licere
contrahere matrimonium inter propinquos auditores inducerentur ad credendum,
utique licere in quarto. Opponunt 4.
et dicunt, confessarii - 422 -
esse
etiam munus doctoris, ideoque illum teneri ad docendum veritatem. Respondetur
quod confessarius non tantum doctoris, sed etiam medici fungitur officio: unde
cum observat medicinam, nempe admonitionem in poenitentis perniciem redundare,
debet ab illa abstinere. Et licet sit doctor, quia tamen munus est charitatis,
a Redemptore institutum dumtaxat in bonum animarum, debet ille utique veritatem
docere, sed circa illa dumtaxat quae poenitenti prosunt, non autem circa ea
quae nocitura sunt, ideoque ait s. thomas1, loquendo de eo qui docendi
officium habet: Contrarium veritati non doceat, sed veritatem (nota) secundum
congruentiam temporis et personarum proponat ille, cui incumbit officium
docendi.
III.
Opponunt 5. huiusmodi ignorantia poenitentis in hoc casu non esse invincibilem,
sed vincibilem dum ipsi patet via ad veritatem cognoscendam; et si vincibilis
est, est etiam culpabilis. Sed respondentur quod ignorantia ut sit culpabilis
in aliquo, non sufficit quod cognoscere possit veritatem, sed necesse est ut ei
superveniat dubium praecepti, alias ignorantia eius ex necessitate invincibilis
est. Certum autem est, ut docet s. Thomas2, eam esse ignorantiam
invincibilem, quae studio superari non potest. Quo igitur studio
superare quis potest ignorantiam suam, si nulla de illa dubitatio aut saltem de
obligatione quam habet illam vincendi, venit ei in mentem? Propterea dicunt dd.
s. Antonin. Silv. Gers. Suar. Caiet. Nav. Armil. Castropal. San.
Vasq. Sayr. Salm. etc.3 ad constituenda ignorantiam vincibilem, opus
esse ut homo advertat praeceptum, aut saltem obligationem ad illud advertendi;
nam sicut ad hoc, ut ad legis observantiam teneamur, necesse est ut lex sit
nobis intimata; ita, ut teneamur ad advertendum ad legem, opus est ut nobis
indicetur talis obligatio per eius notitiam, aut saltem per dubitationem de
illa; quare scite concludit loquendo de hoc puncto p. Segneri3b: Tunc
ignorantia invincibilis est, cum personae principium dubitandi non suboritur,
et consequenter nullus ei modus offertur, ut errorem suum vincat.
112.
Opponunt 6. et dicunt sic: Si talis poenites admonitus esset, iam ille
peccaret, cum tunc reus iam fieret ignorantiae vincibilis; ergo est semper
indispositus ad absolutionem. Sed hoc argumentum, cui valde innituntur
adversarii, mihi videtur parum sapientiae eorum dignum. Quis non videt fallaciam quae involvitur, et
responsionem claram quae patet? In poenitente non est necessaria
dispositio interpretativa, nempe quod si ille in tali aut tali rerum conflictu
reperiretur, non peccaret, quando ad id omnino non reflectit; quia aliter, si
confessarii praesumere vellent interpretativas poenitentium indispositiones,
paucos possent absolvere, dum possent iudicare quod multi eorum, quibus filii
interfecti fuissent, certe odio moverentur in interfectores; si a tyrannis
essent tormentis tentati, a Fide deficerent; sufficit ergo in poenitente eam
dispositionem actualem invenire, ut absolvat; nempe ut hic et nunc statuat
amplius non peccare in quocumque casu generali. Et sic sufficit pro
absolutione, quod poenitens hic et nunc sit dispositus per voluntatem
actualem; nec obstat quod esset indispositus per interpretativam, nempe si a
confessario monitus esset. Itaque (concludamus) ex his oppositionibus
dignoscitur quam persistere nequeat sententia opposita. Sicut etiam (mihi lubet
aliquantulum ad alia divertere) sunt labantes quaedam aliae opiniones quas hodie
tutari volunt nonnulli, qui iactare videntur rigidioris esse nominis. Caeteroquin commendare mihi nunquam fuit
animus eos auctores, qui, ut animarum - 423 -
bono
consulerent, conscientiarum habenas nimis laxare voluerunt; quia licet Dominus
velit omnes homines salvos fieri, sed vult ut per legum suarum observantiam
salventur. At nec laudare possum
alios, qui nimis conscientias coercere quaerunt, assignando multas leges quibus
Deus noluit, aut saltem non manifestavit se velle nos teneri. Naescio utrum
minus scrupuli sit faciendum animas ad certas nimis rigidas opiniones
adstringere cum periculo earum totalis perniciei quam approbare opiniones nimis
benignas. Quod peius est, nunc temporis tot libri contumeliis, acerrimis
obiurgationibus, et satyrieis aculeis suffulti circumferri conspiciuntur
vicissim inter auctores tam rigidae quam benignae sententiae; quod quidem
scandalo toti Ecclesiae est, et obloquendi inimicis materiam offert. Et pariter
pro veritate in propatulo colocanda, eam magis dubiis et tenebris offundit: dum
ex huiusmodi dicendi ratione quilibet facile existimat non rationem, sed potius
susceptae sententiae adhaesionem, ac concitati animi aestum eos ad sic
scribendum compulisse, et qui ex adhaesione et animi aestu loquitur, nec sibi
fidem assequitur, nec alios persuadet.
113.
Sed unde discessimus revertamur. Ex praefata communi sententia infertur 1. cum
Laym. Sanch. Lugo Castrop. Salm. Holzm. Hab. Antoine, et aliis communiter, quod
in casu quo poenitens contraxisset matrimonium invalidum ob aliquod occultum
impedimentum, et in bona fide versaretur; et contra esset periculum infamiae,
scandali, aut incontinentiae, si ei aperiretur nullitas; tunc confessarius
debet eum relinquere in bona fide, usquedum ei dispensatio impetrabitur;
excepto, si dispensatio statim et faciliter obtineri possit a Papa; aut saltem
ab Episcopo iuxta communem, et valde probabilem sententiam1; quod si
non vecat tempus adeundi Papam, et aliter imminet periculum scandali, aut
infamiae, potest Episcopus dispensare in impedimentis etiam dirimentibus post
matrimonium contractum; vide Tract. 20. de privil. n. 56. Sed in eo casu, quo si forte uxor se
accusat negasse debitum viro, quaeritur an possit confessarius eam obligare ad
illud reddendum? Multi affirmant, ut Lugo Sanch. Coninch. Cordub. Henriq. Escob. Led Croix,
etc., quia tunc illa (uti dicunt), cum putet matrimonium esse validum, tenetur
sequi dictamen conscientiae. Sed in hoc tutior mihi videtur opinio Soti Hurtad
et Bonac. quod tunc confessarius ei dicat in genere, quod illa nequit absolvi,
si obligationi suae satisfacere renuit; et quod iam scitur mulierem teneri suo
viro debitum reddere2. Sed si matrimonium contractum non est, sed
iamiam contrahendum est nulliter, quaeritur an confessarius debeat monere
poenitentem de nullitate, cum animadvertit monitionem profuturam non fore? Alii
absolute negant;alii affirmant; sed probabilius Castrop. et Salm. dicunt
regulariter loquendo in eo casu facienda esse monitionem, praesertim si
impedimentum oritur ex consanguinitate, quia tunc nulla subest infamia in
suspendendis nuptiis: tanto magis quod huiusmodi impedimentum facile postea
potest cognosci ab ipsismet sponsis, et tunc peccatum eorum facile ex materiali
potest fieri formale. Quare in tali casu, cum semper subsit aliqua spes fore ut
prosit, non est omittenda correctio, ita Layman; sed si omnino desperetur
fructus, dicunt iidem citati aa. Laym. Castr. Salm. cum Croix et Aver. quod
confessarius tecere debeat usquedum impetrabit dispensationem3.
114. Sed hic congruit
loqui de quodam casu facilis eventus, et difficilis resolutionis. Quomodo
se gerere debeat confessarius, si sponsis in ecclesia iam paratis pro
celebrandis nuptiis, alter eorum in confessione aperiret - 424 -
impedimentum
occultum, et non possit sine infamia, aut scandalo matrimonium differre?
Nonnulli dd. suadent ut poenitens voveat castitatem, saltem ad tempus, ut
possit in differendo matrimonio haec causa proponi. Sed merito dicunt Ronc. et
Instructor pro nov. Confes. quod hoc remedium periculo non caret, quia
faciliter potest pro praetextu cognosci. Alii autem tenent permittendum esse
tale matrimonium, quin aliquid ei dicatur. Sed valde probabiliter, et
communissime docent Suar. Pignat Cab. Sanch. Bonac. Roncag. Salmant., etc. cum Benedicto XIV.1 quod in
tali casu, et in tali rerum angustia potest dispensare Episcopus; et hanc
facultatem, dicunt Sanch. Ronc.
Castrop. Coninch. Vasq. Val. Salm. Elbel, etc. Episcopum posse aliis
etiam delegare, etiam generaliter, dum annexa est officio episcopali. Imo dicunt, et quidem non sine fundamento,
Ronc et Instructor, parefatus cum auctoritate. Pignat. quod, cum in hoc casu
lex impedimenti reddatur nociva, posset parochus aut alter confessarius prudens
declarare talem legem non obligare. Advertunt tamen pro maiori securitate, et
etiam pro reverentia erga Ecclesiae leges recurri debere ad sacram
Poenitentiariam, ut ab ea obtineatur dispensario2.
115. Hinc infertur 2.
cum Cano Suar. Pon.Laym. Sanch. Lug. Vasq. Coninch. Ronc. Salm. et aliis etiam
communiter, quod ubi omnino desperetur fructus, omittenda est etiam admonito
alicuius restitutionis faciendae, quia evitari debet prius damnum spirituale
proximi, quam temporale alterius. et idem dicunt Suar. Lugo Sanch. Laym. Ronc. Vasq. Castrop. Salm. si ex
admonitione timeantur scandala, infamiae, aut rixae; quia semper melius est
malum formale avertere, quam materiale3.
Animadvertunt
tamen Ronc. et Viva cum Laym. non ita facile indicari debere poenitentem
cognita veritate parere nolle; et si non statim, saltem cum animi commotio
sedata erit. I mo ait Lugo cum aliis, admonitionem non esse omittendam, licet
scandalo futura sit, cum spes fulget scandalum brevi fore ut cesset; sed haec
doctrina intelligi debet sicut docet Benedictus XIV, nempe quod locum habeat in
casu quo, tacente confessario, peccator in malo obfirmaretur, cum scandalo
aliorum; aut cum poenitens in proxima versatur occasione peccatorum saltem
cogitationis, quibus olim solitus fuit assentiri4. animadvertunt contra
Lugo Tamb. et Busemb. confessarium posse relinquere poenitentem in bona fide,
et diferre ad tempus opportunius admonitionem, si pro tunc timet, ne aequo
animo eam haud ferat5.
116.
In duobus tamen casibus omittendum non est quin confessarius veritatem
poenitenti aperiat. Primus, quando poenitens eum interrogaret: quia tunc procul
dubio confessarius veritatem ei aperire debet, dum non esset amplius nunc
invincibilis ignorantia6. Secundus
casus est, cum ex eius ignorantia damnum spirituale communati futurum fuisset,
ut docent communiter Lugo Busemb. Avers. Salm. Dicast., etc.7, quia
tunc confessarius admonere tenetur poenitentem, licet admonito pro tunc ei
scandalo sit; nam talis poenitens, cum videat a nemine se absolvi, nisi
resipicat, speratur fore ut saltem intra aliquod temporis emendetur; contra non
obstat quo pro illo tunc admonito sit ei occasio ruinae, quia confessarius est
minister non tantum constitutus pro consulendo bono particularium poenitentium,
sed etiam pro bono totius reipublicae christianae, ideoque praeferre debet
bonum commune bono privato sui poenitentis. Omnino igitur a confessario
admonendi - 425 -
sunt
principes, gubernatores, praelati, parochi, et confessarii, qui officio suo
desunt, sive iniuste administrando iustitiam, sive eligendo indignos ministros,
sive conferendo officia aut beneficia indignis, sive in vana impendendo furctus
suorum beneficiorum cum scandalo aliorum, aut indebita Sacramenta ministrando; nam
ignorantia istorum difficulter erit invincibilis, semper damnum afferet
communitati, saltem ob scandalum, dum alii de facili putat esse licitum quod
vident factitari a Superioribus. Et sicut docet Benedictus XIV. in laudata
Bulla Apostolica, idem practicandum est cum iis qui Sacramenta
frequentant, ne alii ab eis pravum sumant exemplum1. Quid autem
faciendum sit a confessario in dubio, utrum correctio profutura, an nocitura
sit; dicunt Lugo Dicast. Salm., etc.
tunc librandum esse timorem damni et spem utilitatis, et eligendum quod videtur
praeponderantius. Caeterum, regulariter loquendo, in dubio semper potius
vitanda sunt mala formalia, quam materialia; idem Conc. loquendo de correctione
fraterna, dicit quod in dubio utrum illa profutura an obfutura sit, omittenda
illa est, quia imprudenter operatur (sic illa scribit) qui dubitando, se
coniicit in periculum causae esse proximo alicuius peccati2.
117.
V. Confessarius tenetur absolvere poenitentem cum est dispositus. Circa hanc
dispositionem multa advertenda sunt: 1. Perpaucos esse poenitentes, praesertim
rudes, qui praeposito actu doloris ad confitendum accedant. Nonnulli
confessarii putant satis suo muneri fecisse, si dumtaxat huiusmodi poenitentes
sequenti modo interrogent: Eia, postulasne a Deo veniam de omnibus his? (quod
revera non est verus actus doloris): Te poenitet ex corde omnium peccatorum?
et nullo alio verbo interposito, absolutionem eis elargiuntur. Aliud sane
est bonorum confessariorum institutum; hi enim inprimis elaborant, ut
poenitentes (sermo est de iis qui lethalibus tenentur) verum dolorem et
detestationem peccatorum concipiant, et prius per attritionis actum eos
praeparent, v. gr. Fili mi, ubi nunc esse deberes in aeternum? in inferno.
In illo igne semper cruciandus esses... Nec tibi ulla spes amplius restaret, ut
te illinc eripere posses... Ibi esses moraturus ab omnibus derelictus, a Deo
reiectus per totam aeternitatem... Igitur tene poenitet Deum offendisse,
propter infernum quem meruisti? Advertendum hic non est fieri actum
attritionis, si quis diceret, se poenitere peccati commissi, quia meruit
infernum, sed opus habet ut dicat se poenitere offendisse Deum, propter quod
meruit infernum. Postea curet ut eliciatur actus contritionis hoc modo: Fili
mi, quid egisti? peccasti in Deum summum et infinite binum: nullam illius
rationem habuisti: avertisti faciem tuam ab eo: proiecisti eum post tergum
tuum: contempsisti amicitiam et gratiam eius: eia ergo, quia offendisti Deum,
bonitatem infinitam nunc ex toto cord te poeniteat. Detestare, et odio habe
super omnia mala omnes iniurias, quibus immerito Deum tam bonum affecisti:
nonne iam promptus es millies mori, potius quam haec in posterum committere? Advertendum
2. regulariter loquendo teneri confessarium absolvere dispositos, sed posse
etiam absolutionem differre eis, cum cognoscit id expedire, ut docent
communiter dd3. An autem hoc expediat nec ne facere sine poenitentis
consensu, vide dicenda Tract. ult. punct. 2. cum sermo erit de
recidivis. advertendum 3. confessarium certum fieri debere de poenitentis
dispositione, ut possit eum absolvere, dum actus poenitentis (in quibus
consistit dispositio) sunt materia Sacramenti Poenitentiae; sed sicut in
caeteris - 426 -
Sacramentis,
quia materia est physica, physica debet esse etiam certitudo; ita in hoc quia
materia est moralis (cum sit interna, adeoque parum sensibus perceptibilis),
sufficit certitudo moralis; iuxta regulam s. Thoma.1, qui dicit: Certitudo
non est similiter quaerenda in omnibus, sed in unaquaquie materia secundum
proprium modum: unde sufficit confessario pro absolutione impertienda, ut
prudens iudicium probabile de poenitentis dispositione habeat, ut scribit
Instructor Confess. nov.2, quin obstet aliqua prudens suspicio in
contrarium de dispositione. Idem dicunt p. Card. p. Mazzot. et p. Suar. qui ita
scribit: Sufficit ut confessarius prudenter et probabiliter iudicet poenitentem
esse dispositum. Idem docet
Catech. rom. (de Poenit. part. 2. n.82. v. nota.): Si audita
confessione (sacerdos) iudicaverit neque in enumerandis peccatis
diligentiam, neque in detestandis dolorem poenitenti omnino defuisse, absolvi
poterit. Itaque iuxta Cathechismum absolvere potest poenitentem, quoties
non iudicat ei omnino defuisse dolorem; nam caeteroquin praesumendus est
adfuisse in poenitente qui iam confessus est3.
118.
Hic occurrit loqui de illa magna quaestione hodie adeo controversa inter dd.,
an confesarius possit et debeat absolvere eum qui vult sequi aliquam opinionem
quam probabilem iudicat, licet confessarius uti talem non habeat? Si poenitens
est indoctus, adeo ut nequeat sibi formare conscientiam rectam ex probabilitate
illius opinionis, certum est tunc eum non posse absolvi. Sed dubium restat cum
poenitens est capax sibi formandi conscientiam rectam, an possit et debeat
confessarius eum absolvere? Negant Fagn. Eliz. Antoine et alii rigidioris
sententiae fautores, dicentes in Sacramento Poenitentiae confessarium esse
iudicem et poenitentem debre stare iudicio iudicis sui. Sed sententia communis
docet confessarium in eo casu posse et debere absolvere sub gravi (saltem si
confessio facta fuerit de materia gravi, dum dicunt Suar. Sanch. etc.4
negare absolutionem de materia levi non excedere veniale). Ita Navar. Sot. Azor. Suar. Salm. Med. Castrop.
Valent. Sayr. Vasquez Laym. Roncagl., etc., et in hoc consentiunt etiam aa.
probabilioristae, ut Wig. Pontas
Victoria et Cabass.; sed praecipue notandum est quod docent Nav. et s.
Antoninus. Navar.5 dicit: Si sint contrariae doctorum opiniones...;
et (confessarius) credit evidenti se textu vel ratione niti, poenitentem
dubia, non debet eum absolvere; at si confessarius non adeo forti ratione
utitur, vel poenitens utitur pari vel fere pari, et habeat aliquem pro se
doctorem clarum, poterit eum absolvere, ut post Adrianum tenuimus c. Si quis d.
7. n. 66. Audiamus etiam s. Antoninum6: Caveat confessor, ne sit
praeceps ad dandam sententiam de mortali, quando non est certus, et clarus;
ubi...sunt variae opiniones...consulet quod tutius est; non tamen contemnet
contrariam opinionem tenentem, ne propter hoc (nota) deneget
absolutionem. Excipit tamen postea: Si autem omnino conscientia
confessarii dicateret illud esse mortale, quod est idem quod dicit etiam
Navar., et quod nos pariter hic infra advertemus, nempe cum poenitentis opinio
confessario omnino falsa videtur. Confirmat postea alibi7 s. Antoninus
quod supra retulimus, dicendo: Si credit (confessarius) quod sit
peccatum, debet ei conscientiam facere: sed dato quod ille non vellet
cognoscere illud esse peccatum, nihilominus tenetur eum absolvere: hoc cum
grano salis intelligendum est, nempe cum poenitens tenet suam opinionem
fundamento valido esse - 427 -
innixam; et
contra confessarius eam pro omnino falsa (ut dictum est) non habet; dum
subiungit immediate post Sanctus: Quia ex ratione et non ex protervia haec
opinio est. Idem dcit s. Raymundus1: Unum tamen consulo, quod
non sis nimis pronus iudicare mortalia peccata, ubi tibi non nonstat per certam
scripturam..., alias possent induci homines in dsperationem. Idem quoque
dicit doctissimus Sylvius2 loquendo de superfluo mulierum ornatu: Si
confessarii non posint clare percipere, utrum sibi sit mortale aut veniale,
persuadeant ut poenitens abstinet: si tamen nolit, non ei faciant conscientiam
de mortali, neque absolutionem negent. En quomodo loquuntur uniformiter auctores tam
antiqui quam moderni.
119. Ratio autem est
huius sententiae, quia poenitens, facta confesione, habet ius certum et
strictum ad absolutionem; unde confessarius gravem illi irrogat iniuriam,
quoties poenitentis opinio ei non videtur omnino falsa. Nec valet dicere quod
poenitens non est dispositus, cum sequi renuit confessarii iudicium; nam
respondentur quod confessarius non est iudex opinionum, quas poenitens sequi
teneatur, sed tantum dispositionis sui poenitentis, ut patet ex Trid. sess.
14. c. 5. bi dicitur: Sacerdotes in hoc tantum sunt iudices, in quantum
ipsi, auditis peccatis, debent impertiri aut denegare absolutionem
poenitentibus pro eorum dispositione, et eis pro modo culpae poenitentiam
imponere: Dominus noster I.C... sacerdotes (verba Trident.) reliquit
praesides, et iudices ad quos omnia mortalia crimina deferantur...qui, pro
potestate clavium, remissionis, aut retentionis peccatorum sententam
pronuntiarent etc. Itaque in quantum ad opiniones quac ad poenitentis
dispositionem pertinent, aut in quantum ad administrationem Sacramenti (v.g. si
confessarius iudicaret se iurisdictione carere super tali casu) poenitens
confessarii iudicio stare debet. sed in quantum ad alias opiniones quae
respiciunt poenitentium obligationes generales, confessarius non est iudex, nec
potest eum obligare ad suas sequendas opiniones, imponendo ei tot novas leges
ad quas prius non tenebatur, adeo ut ad recipiendam absolutionem teneatur a
suis desciscere opinionibus ipsi probabilibus visis, et forte probabilioribus.
Contra poenitens cum peccata sua confessus sit, et cum habeat sufficiens
fundamentum, quo licite possit aliquam sententiam sequi, non potest
confessarius sine gravi iniustitia absolutionem ei denegare, nisi cum illam
opinionem omnino falsam habet3. Dico omnino falsam, nam
licet dicant Lugo Laym. Sanch. et Croix cum Suar. et Carden. confessarium
teneri absolvere poenitentem, licet illius opinionem pro falsa haberet: et idem
dicit Sotus: Quis sacerdos existimet opinionem esse falsam, non tamen inde
existimare debet sibi non licere ipsum absolvere, siquidem propter
probabilitatem excusabitur ille a culpa. Nihilominus hoc intelligendum est,
ut scite explicat Sanch., cum illa opinio iam probabilis existimata esset inter
dd. auctoritatis probatae, et aliquam (addendur est) verisimilitudinem haberet;
non vero quando confessarius ex opinione propria aliquod haberet principium,
eui sibi videretur nulla responsio congrua dari posse et contra cognosceret
poenitentis opinionem (licet ab aliquibus dd. defensam) falso fundamento
inniti: quia tunc dico cum Nav. et s. Antonin. (verba cuius superius relata
sunt) non posse, nec debere absolvi poenitentem, nisi a sua opinione
descisceret. Certum in controversia praefata, ubi altera sententia (sed
paucorum) affirmat peccare confessarium si absolvit poenitentem, quae non
videtur omnino - 428 -
falsa,
adversus suam: altera vero (quae communis, et tantorum aa. modernorum, et
antiquorum) dicit peccare, si non absolvit, ubi eius confessionem siscepit; non
video quomodo tutus esse possit in conscientia ille confessarius, qui ei
denegat absolutionem1. Quomodo autem se gerere debeat rigidioribus, an
benignioribus, vide dicenda Append. 4. §. 1. ubi loquar de
prudentia confessarii.
120.
Praeterea quaeritur, quomodo se gerere debeat confessarius cum poenitente,
cuius suspicatur, aut scit aliquod peccatum, quod ipse negat, aut reticet?
distinguendum est: Si extra confessionem, et ex scientia propria, certum est
quod tunc non potest eum absolvere; modo prudens non adsit dubium, quod
poenitens de illo iam apud alium confessus sit. Si vero dumtaxat suspicatur,
aut scit ex aliorum relatione, et poenitens illud negat, plerumque non potest
ei tunc denegari absolutio, dum in hoc foro credendum est poenitenti tam pro,
quam contra. Attamen abs re non est quod dicit Elbel, quod si confessarius
audiret peccatum a testibus ita fide dignis, ut moraliter fieret certus, non
debet ei absolutio impertiri; quia regulae locus est in dubio, non autem in
facto moraliter certo2. si vero confessarius cognovit peccatum ex
confessione complicis, tunc prius non potest utique de eo in particulari
interrogare poenitentem, nisi specialem obtinuisset licentiam ab altero
complice; sed tantum potest interrogare in generali: et pariter in hoc non
debet esse multus in repetendis interrogationibus ut revelationis periculum
vitet. Nihilominus probabiliter
dicunt Laym. Silvest. Navar. Spor. et Holzm. quod potest aliquam
interrogationem etiam particularem adhibere, si illa communiter fieri solet
personis talis conditionis, v. g. sponsis, si inter se nimis confidenter usi
sint: servis, si aliquid dominos defraudaverint, etc. Sed difficultas maior
extat, an absolvendus sit complex, cum, his adhibitis diligentiis, ile tacet
peccatum? Alii affirmant absolvendum esse conditionate; alii absolute; sed
melius sentiunt Suar. Dicast. Croix Viva etc., quod cum confessarius moraliter
certus est poenitentem sacrilege occultare peccatum, non potest eum absolvere,
sed voce submissa debet aliquam recitare orationem ad occultandam absolutionem,
quam ei denegat3. Quoad autem obligationem quua tenetur confessarius
esse in gratia, cum audit confessiones, aut saltem cum impertitur absolutionem;
et an excusetur in casu estremae necessitatis; vide dicenda in Append. 3. de
examine ordinand. n. 11.
121.
VI. Tenetur confessarius corrigendos errores quos in excipiendis confessionibus
commisit, aut in danda absolutione. sed hic plura distinguenda sunt: 1. Cum
erravit circa Sacramenti valorem,v. gr. absolutionem non protulit, aut si eam
carens iurisdictione impertitus est: tunc, si ille erravit inculpabiliter, non
tenetur cum suo dedecore, aut alio gravi incommodo poenitentem admonere: quia
talis admonito est solius charitatis, quae ad tantum non obligat; ita commun.
Lugo Salm. Spor. Viva Elbel et alii.
Excipitur si talis confessarius esset parochus, aut si poenitens esset in
mortis articulo, aut in gravi periculo non amplius confitendi constitutus. Si
vero erravit ex culpa gravi; quaeritur 1. an teneatur ad admonitionem cum suo
gravi incommodo? Negant Bonac. Suar. s. Anton. Navar.; et id probabile vocant
Salmant cum Vasquez Hurtad. ets., tum quia (dicunt) non videtur tale praeceptum
cum tanto onere obligare, cum hoc Sacramentum a sola charitate administratur;
tum quia sicut poenitens non tenetur cum tali gravamine ad confitendum;
- 429 -
ita nec confessarius tenetur ad efficiendum ut talis confessio valida fiat. Sed recte affirmant Lugo Tamb.
Leand. Sporer Viva et Elbel, quia licet confessarius ex charitate confessiones
excipiat, semper tamen ac eas suscipit, tenetur postea ex quasi-contractu ad
Sacramentum administrandum modo quo debet; et sic I. rationi satisfit. Respondetur
ad 2. aliam esse poenitentis obligationem ab illa confessarii; quia si
poenitens nosset suae confessionis invalidatem, poterit saltem postea per
contritionem, aut per aliam confessionem malo suo prospicere, sed confessarius
non potest eum in ignorantia relinquere cum tanto illius damno.1.
122.
II. Si confesssarius sua gravi culpa poenitentem a restitutione deobligavit,
tunc tenetur etiam cum suo gravi incommodo (licentia tamen ab eo petita) eum
admonere alias admonitionem omittendo tenetur ipse ad restitutionem:
intelligitur, quoties si tempore debito poenitentem admonuisset, iam ille restituisset;
ita communiter Lugo Castrop. Bonac. Viva Spor. Salm. Elbel, etc. Et scite hic advertunt Lugo Bonac. et Busemb. quod si
confessarius iam admonuisset poenitentem priusquam impotens fieret, tunc licet
poenitens non restituisset, ad nihil ipse tenetur; quia cum consilium sit mere
auctoritativum, sufficit quod confessarius tempore opportuno illud revocet,
iuxta dicta Tract. 10. n. 44. et seq. Dicitur tempore opportuno, quia
si forte poenitens tempore confesionis erat dispositus ad restitutionem, si admonitus
fuisset, et postea facta sibi admonitione nollet restituere, tunc recte dicit
de Lugo (quidquid Antoine dicat) confessarium ipsum teneri ad restituendum,
quia tunc eius consilium iam fuit proxima causa damni2. sin autem
confessarius graviter in hoc non peccavit, non tenetur ad admonitionem cum suo
gravi incommodo, sed tenetur cum suo aliquo levi incommodo, ut dicunt Lug. Spor.
elb. etc. quia quilibet tenetur cum levi suo incommodo ad reparandum, cum
potest, damnum grave proximi3. Sed hinc quaeritur an confessarius in
tali casu admonitionem omittendo teneatur ad restituendum? Negant Sanch. Caiet.
et Navar. dicentes quod cum confessarius non laeserit iustitiam, non tenetur ad
admonitionem, nisi ex charitate quae non obligat ad restitutionem. Sed communius et melius affirmant Lug. Spor. Salm. Elb. Viva Arriag. etc., quia
eius consilium (licet inculpabiliter datum) prosequitur ad influendum in
creditoris damnum: quare cognitio errore, tenetur ex iustiti ad removendam
damni causam4; non secus ac si quis sine culpa gravi incendisset domum
proximi, si potest sine gravi incommodo, tenetur ex iustitia ad ignem
extinguendum, sicut communiter dicunt Less. Laym. Lugo Bonac. Trul. Salm.
etc.5.
123. III. Quando autem
confessarius non iam deobligasset poenitentem a restitutione, sed tantum
omisisset eum admonere, tunc si inculpabiliter omisit, non tenetur cum gravi
suo incommodo ad eum admonendum, ut supra dictum est, sed tenetur etiam cum
aliquo incommodo, ut dicunt dd. cum aliquali proportione ad reparandum damnum
creditoris. Si vero neglexit sua culpa gravi, tunc tenebitur admonere
cum maiori incommodo. Sed hic preterea quaeritur an confessarius, omissa debita
correctione teneatur ad restitutionem? Multi multa sentiunt. Alii affirmant de
quolibet confessario, quia quilibet confessarius (ut dicunt) tenetur ex officio
poenitentem docere de sua obligatione; ita Ml. Vasq. Navar. Sayr. Filliuc.
etc., alii affirmant de solo parocho, ut Less. et Antoine, affirmando quod
parochus tenetur impedire quominus subditi sui damnum aliis inferant. Sed
universaliter id negat - 430 -
sententia
communissima et verior cum Cabass. Azor. Suar. Castrop. Sanch. Bonac. Lug. Valenz. Coninch. Salm.
Croix etc., et ratio est quia confessarius licet teneatur ad monendum
poenitentem;sed ex sola charitate, non ex iustitia; et loquendo etiam de
parocho, licet ex iustitia teneatur ad monendos subditos, talis obligatio tamen
versatur tantum circa eorum bona spiritualia, non autem temporalia. Et hoc
currit, etiamsi confessarius aut parochus ex malitia admonitionem negligeret,
ne poenitens restitueret; quia tunc deest influxus positivus in alterius
damnum, qui semper requiritur pro restitutionis obligatione, sicut dictum est Tr.
10 n. 36.1.
124.
Retat hic discutienda magna quaestio, quae inter dd. agitatur, nempe an
confessarius, non petita licentia poenitentis, possit eum admonere de errore in
confessione commisso. Nos pacius
expediemur. Affirmant universaliter loquendo Suar. Petrocor. et Spor., et
probabile putant Laym. Castrop. Bonac. Salm. etc., dum dicunt hanc
admonitionem, quae imperfecta relicta est. Sed nos dicimus cum sententia
communissima, quod distinguendum est: Si iudicium completum est per
absolutionis collationem, tunc non potest confessarius sine poenitentis
licentia cum eo de errore colloqui; quia talis admonitio esset exprobratio
illius peccati, quae confessionem redderet odiosam; ita Sot. Silv.
Sanch: Valent. Graf. Diana Reginald. Megal. Croix etc. cum de Lugo; qui dicit
contrariam repugnare theologorum communi sensui. Secus autem, ut recte dicunt
Croix Stoz et Arriaga, si confessarius non adhuc absolutionem impertitus
fuisset, quia tunc iudicium non est adhunc absolutum; aut si non recte
protulerit absolutionem, tunc bene posset poenitentem admonere, siquidem tunc
nulla evenit peccati exprobratio2.
125.
VII. Loquamur denique de obligatione quam habent sacerdotes de administrando
Poenitentiae Sacramento. Sacerdotes simplices regulariter loquendo non tenentur
ad illud ministrandum, nisi in casu extremae necessitatis. Parochi vero tenentur toties quoties
rationabiliter expetiti sunt a subditis, qui opportune illud petunt. Vide dicta
Tract. 7. n. 24. Sed hic quaeritur 1. an sacerdos simplex
aut simplex confessarius (quia quoad parochum vide dicta Tract. 7.
n. 28.) teneatur cum periculo vitae ad absolvendum moribundum in
peccato mortali existentem? Negant Sot. Sa Navar. Coninch.,et Lugo probabile
putat, dum ille potest per contritionem sibi consulere; excipit tantum Coninch.
si moribundus ea laboraret ignorantia, ut nesciret elicere actum contritionis.
Sed sententia verior affirmat cum Suar. Tourn. Lorca et Valent.; quia licet
possit moribundus per contritionem supplere, tamen cum haec sit difficilis,
negari non potest quin, si inabsolutus relinquitur, in magno suae damnationis
periculo manserit. Unde fit quod sicut in casu quo proximus sine tua
absolutione certe peribit, teneris ad mortem certam subeundam, ut eum absolvas:
ita in casu quo ille in probabili damnationis periculo manet, teneris te
exponere probabili periculo mortis; nam in aequali periculo quisque tenetur
postponere vitam temporalem suam vitae aeternae proximi3.
126.
Quaeritur 2. an sacerdos simplex teneatur se habilem reddere pro excipiendis
confessionibus, cum videt indigenas suos esse in gravi necessitate spirituali
ob confessariorum penuriam? Apud nullum auctorem de re morali tractantem hoc
dubium inveni discussum; tantum ad manus mihi pervenit quidam libellus, cui
titulus (Parroco di Villa p. 308.)., cuius auctor est R. D.
Ioseph Iorio, cuius doctrinam ac pietatem varia opuscola, quae edidit, satis
comprobant; - 431 -
ibi
ex Italico haec transcribo: Qui solertia pro audiendis confessionibus
pollet, et observat in suo oppido confessariorum penuriam, et videt, aut non
frequentari, aut male haberi tale Sacramentum, tenetur illud administrare. Et,
si aetate non multum processit, tenetur in conscientia ad se habilem reddendum.
Affert idem auctor auctoritatem
P. Pavonis, Societ. Iesu, viri admodum docti et pii, qui in suis operibus
italicis sic scribit: Munus meum, qui sacerdos vocor, est me Praelato meo
parere, cum mihi imponit ut confessionem excipiam, et legitimo impedimento non
praepedior: quia Praelatus potest id mihi praecipere, et ego nullam rationem
habeo ut talentum otiosum teneam, etc. Insuper mihi inest debitum
me Episcopo offerendi, ut facultatem confessiones audiendi ab eo expostulem,
cum animadverto in gravi necessitate esse populum ob confessariorum
deficientiam. Et revera (subiungo hic aliquas reflexiones quas animo
rependi super hoc puncto, cui parum sacerdotes animum intendunt) certum est
sacerdotes esse a Deo electos non solum ut sacrificent, sed etiam principaliter
esse constitutos, ut animarum saluti incumbant; sicut enim divinus Pater misit
Filium suum pro mundi salute, ita Christus Dominus constituit sacerdotes in
suum locum suffici, ut pro se legatione fungerentur: Sicut misit me Pater,
et ego mitto vos. Io. 20. 21. Quapropter sacerdotes vocantur, nunc lux
mundi, nunc sal terrae, nunc Dei coadiutores. Idcirco etiam Trid. sess. 23.
c. 14.praecipit ut promovendi ad praesbyteratum prius ad docendum ea,
quae scire omnibus necessarium est ad salutem, ac (nota) ad ministranda
Sacramenta...idonei comprobentur. Et s. Thomas1 dicit, quod Dominus
ad hunc finem instituit Ordinem sacerdotum in sua Ecclesia, ut ipsi Sacramenta
aliis ministrent: Et ideo posuit Ordinem in io ut quidem aliis Sacramenta
traderent. Praecipua autem obligatio sacerdotum est circa administrationem
Sacramentorum Eucharistiae et Poenitentiae, dum ideo duplex eis confertur
potestas sacrificandi nempe, et absolvendi a peccatis. et animadvertatur quod
Dominus Spiritum sanctum in sacerdotes infudit praecipue, ut absolvant a
peccatis, prout legimus apud Ioan. loc cit. v. 22. et 23. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Haec cum
dixisset, insufflavit et dixit eis:Accipite Spiritum sanctum, quorum
remiseritis peccata, remittuntur eis. Itaque cum hoc sit sacerdotum praecipuum munus, et
unus ex principalibus finibus, cur Deus eligit aliquem ad sacerdotium, dico
quod sacerdos tenetur ad se habilem reddendum ad illud, saltem cum necessitatem
cognoscit ob aliorum deficientiam, ne ab Apostolo exprobretur quod in vacuum
gratiam recepit.
127.
Hoc posito quomodo excusabitur a peccato ille sacerdos, qui sua socordia
negligit audire confessiones, aut se habilem reddere ad illas audiendas, cum
videt gravem necessitatem, qua oppidum suum premitur? Ego nescio quomodo iste
possit non exprobrari a Domino, et immunis esse a poena quam minatus est in
servum pigrum, qui talentum datum negotiationi abscondit, ut habetur ex Matth.
25. 25. et seqq. qui textus ab expositoribus (Corn. a Lapide, Calm. et
Tirino, cum Ambrosio) explicatur proprie de iis qui opera sua procurare
possunt, et negligunt salutem animarum: Notent hoc (ait Cornelius) qui
ingenio, doctrina, aliisque dotibus sibi a Deo datis non utuntur ad suam
aliorumque salutem ob desidiam, vel metum peccandi; ab his enim rationem poscet
Christus Dominus in die iudicii. Admodum terrore plenae sunt comminationes
Domini in negligentes sacerdotes: Si me dicente ad impium, impie, morte
morieris; non fueris locutus...ipse impius - 432 -
in
iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Ezech.
33. 8. Nec dicant huiusmodi sacerdotes obligationem suam satis explere, si alio
modo animabus subveniant, nempe instruendo, corrigendo, orando; non sufficit
dico; quia ipsi tenentur succurrere proximis in eo quod ipsisi opus est ad
salutem. Si frater ciborum opus habet, non sufficit eum de vestibus providere.
Saepe accidit in oppidulis quod plures forte non egent instructione, aut
monitione, quia forte iam sunt satis instructi et correcti, sed deest ipsis
sacerdos qui eorum confessiones excipiat. Nec valet dicere officium audiendi
confessiones esse opus charitatis, et charitatem non obligare cum tanto
incommodo, quia est labor insumendus pro acquirenda scientia requisita ad Poenitentiae
Sacramenti administrationem; quia respondetur, quod licet tale exercitium sit
charitatis, nihilominus est munus quod ortum non habet a simplici charitatis
motivo, sed ex officio proprio sacerdotali (ut dictum est) cui ex divina
institutione hoc munus adnexum est, et cui sacerdos satisfacere tenetur, cum id
populi necessitas expostulat. Denique neminem iuvat se excusare allegando
insufficientiam et imbecillitatem suam; quoad insufficientiam, suppositis antea
dictis, ille tenetur ad studendum et ad se idoneum efficiedum; quoad autem
imbecillitatem, qua quis putaret cum merito excusari, nempe cum humilitatis
sensu; audiat quid dicit s. Franciscus Salesius. Sanctu appellat falsam
humilitatem eorum qui recusant saluti animarum vacare, sub colore quod propriam
debilitatem cognoscunt. Dicit totum hoc esse artificium amoris proprii, et
humilitatis perversae, qua praetenditur propriam socordiam specioso praetextu
colorare. Subiungit quod Deus, nobis
aliquid ingenii concedendo, intendit ut nos illo utamur; unde humilem se
ostendit qui illo utitur, et obedit. Superbo nihil audendum est assumere,
tamquam sibi fidenti; humilis contra animo magno esse debet, quia non suis
viribus innititur, sed spem in Deum collocat, cui placet suam Omnipotentiam
exaltare nostra imbecillitate; et ideo concludit, humilem omnia aggredi posse.
|