- 452 -
PUNCTUM II. Qui
denuntiari debent.
171.
Hodie ex Bulla Sacramentum Benedicti XIV. 1741.(quicquid ante illam
dixerint nonnulli aa.)omnino denuntiandi sunt confessarii sollicitantes: 1. Licet iurisdictione privati sint. 2. Licet
sollicitatio fuerit mutua. 3. Licet poenitens consenserit (et hic advertendum
quod iuxta Decretum relatum in Opere4 poenitens quae consentit, non
tenetur delictum suum aperire, imo super illud nec debet interrogari). 4.
Licet sollicitatio multo abhinc tempore evenerit5. Item ex Bulla Gregorii XIII. denuntiandus est
laicus qui se simulat confessarium et sollicitat6. Insuper denuntiandus
est confessarius sollicitans, licet de tali delicto aliunde fuerit accusatus,
convictus et in eum animadversum sit, ut recte - 453 -
dicunt
Bonac. Diana Salm. etc. contra aliquos1. Praeterea proculdubio
denuntiandus est qui poenitentem sollicitat, ut ipsa seducat aliam ad secum
peccandum; et hoc tum ratione Decreti allati n. 170. in fine, tum
ex Bulla Greg. qui imponit denuntiandos omnes qui in confessione personas ad
inhonesta inter se, sive (nota) cum aliis
quomodolibet...sollicitare...tentaverint.Et idem currit, si confessarius in
confessionali tractaret ut poenitens cum alio peccaret, uti constat ex praefata
Bulla Sacramentum, ubi imponitur denuntiatio, licet sollicitatio
non pro seipso, sed pro alia persona peracta fuerit2.
172.
Contra non adest obligatio denuntiandi 1. confessarios qui sollicitant ad alia
peccata non inhonesta, ut communissime, et recte dicunt Castrop.Bonac. Holzm.
Ronc. Mazzot. etc. contra paucos; quia talis obligatio nullibi expressa
legitur. Nec obstant verba Bullae, illicitos et inhonestos sermones, sive
tractatus adversarii opinionem suam firmando super verbo illicitos, quia
respondetur quod utrumque verbum illicitos et inhonestos ad idem
refertur, sicut apparet ex contextu totius Bullae3. 2. Defunctos, nam
pro ipsis omnino cessat finis tam emendationis, quam animadversionis4.
3. Poenitentes qui sollicitant in confessione, ut communiter docent dd. contra
Caramuel., me quidem admirante, nam in aliis est ita benignus, ne dicam laxus,
et hic tam severus, sed praeter rationem, dum pro legibus poenalibus regula
communis est quod illae non se extendunt ad casus similes. Neque hic certe
eadem currit regula de poenitentibus ac de confessariis, propter multa motiva
quae patent, et praecipue propter suspicionem quae intervenire posset
revelationis sigilli, si confessarii denuntiassent poenitentes5.
173.
Sed quaeritur I. an mulier quae sollicitavit confessarium teneatur illum
denuntiare, si ipse consensum praestitit. affirmant Ronc.Felix Potestas Salm.
Mazz. etc. dicentes quod ex Bullae sensu debet imponi poenitentibus denuntiare
non tantum confessarios sollicitantes, sed etiam illos qui in confessionali
habent tractatus turpes. Sed negant Bonacina Castropal. Hurtad. del Bene Trul.
et Diana vocat hanc opinionem probabilem, et tutam; et adhaeret etiam Roncagl.
dicendo cum Bordon. quod per tractatum inhonestum intelligitur ille, cuius
auctor est confessarius; sed ratio, quae mihi validior pro hac tuenda sententia
videtur, est quod in Bulla Gregorii illis solis poenitentibus debent
confessarii imponere onus denuntiationis, quos noverint fuisse ab aliis
sollicitatos.Poenitentes sollicitantes dici non possunt sollicitati; unde
ex verbis Bullae videtur deduci, quod mulier sollicitans potest, si vult,
denuntiare confessarium, sed ad id non tenetur: tum quia in eo casu failiter se
exponit periculo, ne infamia propria manifestetur a confessario denunciato: tum
quia non praesumitur Pontifex voluisse imponere mulieri, quae sollicitavit
confessarium, onus tam grave ut ipsamet debeat eum accusare, ideoque Pontifex
expressit illa verba, quos noverint sollicitatos. Quidam dicere voluit
hanc opinionem postea fuisse reprobatam a Benedicto XIV. in Bulla Sacramentum,dat.
I. Iun. 1741.; sed perperam hoc venditat, (§. 2) dum Pontifex nihil aliud
dixit, nisi quod debeat denuntiari, licet sollicitatio inter confessarium et
poenitentem mutua fuerit. Sed magni interest inter mutuam sollicitationem,
et illam poenitentis, cui confessarius consentit; dum dd. recte distinguunt
primum a secundo casu, ut videre est apud Potestatem6, ubi
dicunt sollicitationem mutuam evenire, cum confessarius sollicitatus
- 454 -
a
Poenitente ad unam inhonestatisspeciem, ipse sollicitat eam ad aliam; ut
dicetur numero sequenti; aut cum confesaarius sollicitatus in principio
dissentit, aut sermonem alio divertit, et postea aliquo intervallo elapso eam
sollicitat; et in his casibus mutuae sollicitationis, dicebant plures aa.
Castrop. Peyrin. et Acuma, quod non aderat obligatio denuntiationis: sed haec
opinio est illa quam damnavit Bendictus. Et merito, nam in talibus casibus iam
verificatur quod poenitens vere sollicitata fuerit; sed in nostro casu quando
confessarius simpliciter consentit, non verificatur, nec potest dici mulier
fuisse sollicitata. Quando autem confessarii cooperatio dicenda sit vel simplex
consensus, aut etiam sollicitatio, hoc pendet a circumstantiis, a discursu, et
facto, quae inter ipsum et poenitentem intercedunt1.
174.
Quaeritur 2. an denuntiandus confessarius, qui sollicitatus ad copulam,
divertit ad tactus?Affirmant Salm. Leand. et Diana; sed probabiliter negant
Castropal. Escob. Hurtad. Trullench. etc. Ratio, quia mulier ad copulam
sollicitans virtualiter provocat eum ad tactus, qui in copula continentur,
atque ordinarie ad copulam praemittuntur; unde tunc vere accidit, quod
confesarius (ut mox supra dictum est) non sollicitat, sed sollicitatus
consentit. Secus tamen (ut recte aiunt Castrop. et alii) dicendum, si ille
sollicitatas ad fornicationem, diverteret ad sodomiam, vel contra; quia istarum
turpitudinum una non continetur in alia2.
175.
Quaeritur 3. an debeat denuntiari confessarius sollicitans iam emendatus? Negant Sot. Molfes. Lug. Castrop.
Soi.Escob. Fagun. Trullen.
Hurt., etc.; et haec opinio probabilis appellata est a p. Viva, et ab Instructore,
etc. Ratio est (ut dicunt) quia tunc cessat finis principalis
denintiationis qui est emendatio rei. Dicunt autem signa emendationis esse: I.
Si multo abhinc tempore non amplius mulierem tentavit, licet haec pluries ad
eum regressa esset. 2. Si per trea annos bene viixit. 3.Si Religiosus factus est. 4. Di habetur pro viro
rectae conscientiae, et vix semel atque iterum in id prolapsus sit, aut si
senex factus est, aut si post sollicitationem statim se poenituit. Advertit
tamen Viva ea signa non sufficere, nam ipsa debent emendationis iudicium
moraliter cetum constituere. Sed hoc non obstante, ego cum Suar. Azor. Salm.
etc. iudico absolute probabiliorem sententiam oppositam, nempe quod etiam
emendati denuntiandi sunt, quia Ecclesia in tali delicto non solum requirit rei
emendationem, sed etiam animadversionem ad aliorum exemplum3.
|