- 32 -
TRACTATUS II. DE LEGIBUS
CAP. I. De
natura legis.
1. 2.
Divisio legis.
3. Conditiones.
4. ad
8. Promulgatio.
9.
10. Acceptatio.
11. Si
lex per decennium non esset acceptet, etc.
1.
Definitur lex: recta agendorum ratio. Lex non differt a praecepto, nisi in eo
quod lex datur communitati praeceptum particularibus Dividitur lex in aeternam,
naturalem, et positivam. Lex aeterna est ratio divinae sapientiae, quae
praescribit hominibus regulas operandi ad illius observantiam. Naturalis est
eadem ac aeterna: dicitur enim aeterna, in quantum tradita est a Deo; in
quantum vero consideratur ut hominibus manifestata lumine naturae, naturalis
appellatur, ad quam pertinent omnia decalogi praecepta. Lex positiva est
illa, quae non dictatur a natura, sed legi naturae est conformis, et in hoc
praesertim ab illa discrepat, quod prohibita a naturali, ideo prohibita, quia
mala; prohibita vero a positiva, ideo mala, quia prohibita.
Positiva
praeterea dividitur in divinam et humanam. Ad positivam divinam pertinent omnia
veteris testamenti praecepta caeremonialia et iudicialia, quae postea morte
Iesu Christi cessarunt, remanentibus firmis tantummodo moralibus, quae
praecepta decalogi nominantur. Ad eam quoque pertinent omnia praecepta novi
testamenti circa sacramenta. Positiva autem humana subdividitur in legem
gentium (quae ius gentium nuncupatur) in ecclesiasticam, et civilem.
2.
Lex gentium est illa, quae cum consensu omnium gentium condita et recepta est,
ut sunt, v. g., lex ut bellum sit iustum, lex ut bona directum dominum non
habentia sint primi occupantis, et his similes. Lex ecclesiastica est illa,
quae ordinata est ab Ecclesia propter gubernationem spiritualem reipublicae
christianae, et illa complexa est in decretalibus et sexto decretalium, in clementinis,
et extravagantibus, et in omnibus aliis bullis pontificiis, quae obligant
absolute omnes fideles. Canones vero in Gratiani decreto collecti aliam
obligationem non inducunt, quam quae ipsismet insita est. Lex civilis donique, - 33 -
quae a principibus
sancita est ob bonam populi temporalem gubernationem, et haec diversa est pro
diversitate locorum. Lex civilis complectitur digesta, instituta,
codicem, authenticam, sive novellas.
3.
Conditiones legis, ut obliget, hae sunt: 1. ut sit honesta, nempe ut sit
religioni conformis; 2. iusta, ut non laedat subditorum iura; 3. possibilis
moraliter, nempe ut non sit nimis observatu difficilis, locorum et temporum
ratione inspecta; 4. utilis bono publico, et ut bonum sit notabile; 5. necessaria
ad prospiciendum malo, quod frequenter accidit; 6. manifesta, nempe
clara, ut habetur cap. Abbate,
de verb. signif., ne per obscuritatem captionem contineat, et ut loquitur s. Isidorus can. 2.
dist. 4. Secus cum lex esset obscura, posset dissimiliter exponi, et cum
possit erroris esse causa, potius officeret, quam prodesset.
4. Demum ut lex obliget
debet esse promulgata, ut communiter omnes dd. cum s. Thoma1, et
Scoto2, ex can. In istis, distinct. 4., ubi legitur, Leges tunc constitui, cum promulgantur. Propterea iure
merito Doctor Angelicus dicit loco cit., quod lex nihil aliud sit, quam ordinatio
promulgata. Ratio est, quod cum lex sit regula communis secundum quam toti
communitati vivendum est, non potest illa communiter observari, nisi saltem in
maioris communitatis partis venerit notitiam3.
5. Hinc est quod leges
caesareae, et principium (saltem in aliquibus imperatori subiectorum) licet supremorum,
debent promulgari in qualibet provincia, seu civitate metropolitana. Et hae
leges non obligant, nisi post duos menses a promulgatione, ut habetur in authentica,
Ut factae novae. Coll. 5.
6. Dubitatur hic 1. An leges pontificiae,
et aliorum principium ab imperatore independentium, ut obligent, debeant in
qualibet provincia promulgari. Prima sententia affirmat, et hanc tenent
plures auctores graves, ut Becanus, Natalis Alexander, P. Collet, Continuator
Tournely, Cabassutius; et eam probabilem vocant Sylvius, Anacletus, Roncaglia,
et alii cum Angelo, et Medina. Citatur pro hac sententia quoque Caietanus, sed
Caietanus aliud non dicit, quam leges canonicas non obstringere ignorantes.
Citatur etiam Lessius, sed Lessius loquitur de legibus contractus irritantibus.
Citatur etiam Sotus, sed Sotus loquitur potius de legibus inhabilitantibus, aut
revocatoriis privilegiorum4. Fautores huius primae sententiae,
praecipue fundantur super authenticam mox supra allatam, Ut factae
novae, dicentes quod ubi specialis dispositio legis canonicae non adest,
servanda est civilis, prout deducitur ex cap. 2. de nov. op. nunc. in
quo sic habetur: Sacrorum statuta Canonum principum constitutionibus
adiuvantur. Dicunt praeterea nimis durum esse, obligare totius christiani
orbis fideles ad leges tantum Romae publicatas. Sed adhuc iuxta hanc primam
sententiam excipiendae sunt Bullae insertae in Bullario, istae enim sunt in
corpore legum et in hoc omnes conveniunt, prout testatur Cardinalis Petra5.
Secunda vero sententia valde communior, et probabilior negat, docetque
leges pontificias, et principium imperatori non subiacentium, obligare per
solam promulgationem, quae solet fieri Romae, vel in principis metropoli; ita
Suarez, Bonac, Layman, Azorius, Castropal. - 34 -
stropal. Gardenas, Ferraris,
et Salmanticenses, Valentia, Navar. Menoch. Vasqu. Pontius, Salas,
etc.1. Ratio, quam adducunt, haec est: Non dubitatur quin lex ut vim
habeat obligandi debeat esse promulgata, ut per promulgationem possit ad
notitiam subditorum pervenire; sed circa modum promulgationis, hic modus ab
arbitrio, et attentione legislatoris pendet. Hinc observari quod inter omnes
doctores, eitam oppositae sententiae, nullus est qui neget (prout testantur pro
certo Salmanticenses) non esse opus de sua natura, quod lex, ut obliget in
qualibet provincia publicetur, sed satis est, quod in legislatoris curia
promulgetur; et in effectu scribunt Salmanticenses, quod in Hispaniarum regnis
regiae leges, eo quod tenetur rex leges caesareas servare, tantum Matriti promulgantur.
Sicque similiter plurimae Bullae pontificiae, iuxta receptum usum, tantum Romae
locis ibi destinatis promulgantur, atque iuxta huiusmodi constitutiones deinde
omnes eccelsiasticae causae iudicantur. Contra vero apostolica Sedes, casu quo
nolit aliquam legem obligare, nisi post publicationem in provinciis peractam,
id expresse declarat, prout declaravit in interdicto ab Ecclesia imposito a
Concilio Lateranensi IV, adversus medicos, qui infirmis assistunt, priusquam
illi Sacramentum Poenitentiae susceperint, ut habetur in cap. Cum
infirmitas, de poenit. et remiss. Et sic pariter id expressum fuit
in Concilio Tridentino Sess. 24. cap. 1. circa matrimonii clandestini
invalidatem.
Hoc posito,
cum Papa determinat Bullas tantum Romae promulgari, minime verisimile est, quod
ipse non intelligat alias provincias, sed solam romanam obligare; cum enim
Pontifex solos Romanos obstringere vult, condere particularia solet edicta (et
haec italico idiomate conficit); sed generalia condens statuta pro tota
Ecclesia, eaque solemniter promulgans clausulis obligatoriis, procul dubio
praesumendum est velle omnes obligare fideles, statim ac ipsis Bullarum
pervenerit notitia; quae facile est, ut e Roma ad alia regna perveniat; nam
omnes fere nationes Romae conveniunt, omnesque Praelati (praesertim remotiores)
ibi suos agentes habent, qui ordinarie de constitutionibus recenter
promulgantis eos certiores faciunt. Praeterea, quod leges prontificiae obligant
statim ac solemniter promulgantur, id clare eruitur ex cap. 1. Ad haec, de postul.
praelat. ubi dicitur: Non sit necessarium, cum constitutio solemniter
editur, aut publice promulgatur, ipsius notitiam singulorum auribus per
speciale mandatum inculcare; sed solum sufficit, ut ad eius observantiam
teneatur, qui noverit eam solemniter editam, aut publice promulgatam. Notentur
verba, solemniter editam, aut publice promulgatam. Qui igitur certam
habet notitiam alicuius Bullae iam solemniter Romae promulgatae, illam equidem
observare tenetur. Idem deducitur ex
cap. Quia cunctis I. §. Nec obstaret, de concess. praebend. in 6. ubi
habetur: Lex seu constitutio, vel mandatum nullos adstringunt, nisi postquam
ad notitiam pervenerint corumdem, aut nisi post tempus, infra quod ignorare
minime debuissent. Quisque ergo illas servare debet leges, quorum notitiam
habuit, cum promulgatae iam fuerint, modo quo legislator eas promulgare valet.
Certumque est posse Papam ad suas Bullas observandas omnes fideles adstringere
per solam promulgationem Romae factam, prout quivis princeps (iuxta id quod supra
vidimus ab omnibus admitti) per solam publicationem - 35 -
cationem
in sua curia peractam cuncta sua regna ad ipsius leges obligare potest.
7.
Illud vero quod magis nostram sententiam confirmat, sunt duae clausulae, quae
apponi solent in his Bullis, quae Romae promulgantur, et locis consuetis
affiguntur. Una ex clausulis ita dicit: Ut autem praesentes litterae ad
omnium notitiam facilius deveniant, et nemo illarum ignorantiam allegare
valeat; volumus illas ad valvas, etc. affigi et publicari, sicque publicatas
omnes et singulos, quos illae concernunt, perinde arctare, et afficere ac si
unicuique eorum personaliter intimatae fuissent. Altera clausula dicit: Volumus
autem, ut praesentium litterarum transumptis, etiam impressis, manu alicuius
notarii publici subscriptis, et sigillo personae in dignitate ecclesiastica
constitutae munitis, eadem prorsus tam in iudicio, quam extra illud, ubique
adhibeatur observantia, ac si unicuique forent exhibitae, vel ostensae. Hae
autem clausulae ostendunt quidem pro certo mentem Pontificis esse, vel omnes
fideles adstringere ad huiusmodi statuta servanda, independenter ab eorum
publicatione in particularibus provinciis. Et Sylvius, ac Roncaglia locis supra
citatis, etsi primama sententiam ut probabilem admittunt, attamen habent pro
certo, omnes Bullas Romae cum praedictis clausulis publicatas obligare per se
sine alia publicatione. Ceterum recte ait Roncaglia, quod ex relatis verbis
talium clausularum firmum argumentum adduci potest pro primae sententiae
probabilitate respectu ad Bullas, in quibus praefatae clausulae desunt; nihil
etenim in legibus frustra appositum supponi debet: illae autem clausulae prorsus
superfluae essent, si omnes Bullae Romae publicatae etiam sine praedictis
clausulis ante quamcumque publicationem in provinciis obligarent; dummodo
(excipit) in aliquo loco non adesset consuetudo recipiendi indifferenter Bullas
Romae quocunque modo publicatas. Quaerit autem Sylvius, loco supra citato litt.
d. vers. Petes, an Episcopi teneantur promulgare, aut operam dare ut
omnes leges pontificiae observentur, quae iam Romae promulgatae fuerint? Et sic
respondet: Teneri curare, ut observentur, quando Pontifex significat se
velle, quod sua lex ubique obliget etiam absque alia promulgatione ibi facta.
Non tenetur tamen curare, ut promulgentur, nisi vel mandatum pontificium ad eos
dirigatur, vel rationabiliter iudicent promulgationem in suis dioecesibus esse
necessariam. Nihilominus qui legis notitiam habent, ad eam obligari videntur,
nisi illa recepta non fuerit, vel per non usum eius obligatio desierit.
Caeterum si Pontifex non significet, non esse opus alia promulgatione, neque
mandatum dirigat ad Ordinarios, probabile est quod ipsi non tenentur legem
promulgare, vel curare ut observetur, nisi fructum notabilem ex talis legis
promulgatione in suis dioecesibus expectent. Possunt enim tunc interpretari
mentem Pontificis esse, quod lex in diversis provinciis tunc observari, vel
promulgari curetur, quando Ordinarii existimaverint ita esse pro suis locis
expediens et utile.
Praeterea
probabiliter censent Suarez, et Laymann1 cum Molina, et Soto, quod
leges pontificiae, quae aliquem infirmant contractum de sua natura validum,
sicut fuit Bulla s. Pii V. circa contractus censuales, aut quae auferunt
iurisdictionem, v. gr. in Sacramento poenitentiae; circa has potest benigne
interpretari, mens Pontificis esse, nolle eas effectum habere, nisi postquam in
dioecesibus promulgatae fuerint; alioquin ipsae in damnum redundarent
plurimorum, qui illas invincibiliter ignorarent. Oppositum autem tenendum est quoad poenas
inflictas contra clericos - 36 -
male ordinatos, et
Episcopos male ordinantes, prout Sixtus IV. declaravit. Sic etiam oppositum
tenendum quoad leges irritantes aliquem actum ex defectu solemnitalis; quia
leges postquam vim obligandi habuerunt, valent etiam respectu ignorantium, ut
inquiunt Sanchez, et Layman cum Navar. et aliis1.
8.
Dubitatur 2. An tempus duorum mensium requisitum ut leges caesareae post earum
promulgationem obligent (sicut supra dictum est num. 5.) etiam quoad
leges pontificias, et aliorum principium requiratur. Alii negant; sed
probabilissime affirmant alii plures graves dd., ut Sotus, Valentia, Sa,
Silvester Bonac., Tapia, Manoch., Reginald., Granado cum Salmant. et aliis.
Ratio est, quia iam requiritur, ut ad communitatis notitiam leges perveniant,
ut exprimitur in cap. 1. de concess. praeb. in 6., ubi haec leguntur. Lex et mandatum nullos adstringunt....
nisi post tempus intra quod ignorari minime debuissent. Quare, cum in lege non praefigitur tempus,
taxandum est prudentum determinatione, quae est iam facta in praefata
authentica, Ut factae novae, ne quis dictum tempus temere pro arbitrio
suo protrahat2.
9.
Dubitatur 3. An ut lex obliget, debeat esse a populo acceptata. Nulli dubium
est quin peccent illi, qui non acceptant leges tam ecclesiasticas, quam
civiles, si sunt iustae, ut habetur ex 28. ex proscriptis ab Alexandro VII. Populus
non peccat, etiamsi absque ulla causa non recipiat legem a principe
promulgatam. Sed dubium fit, an obliget lex nondum acceptata. In hoc
secernendae sunt leges civiles ab ecclesiasticis. Quoad civiles, dicunt
nonnulli, illas non obligare, nisi sint acceptatae, quia principes a populo
potestatem leges condendi recipiunt; ita Valentia, Becan., Navarr., Azor.,
Bonac., et hanc probabilem vocant Salmant3, et Croix4; sed
oppositum probabilius defendunt plures alii, ut Suarez, Pontius, Laym., Sylv.,
Dian. et alii5, dicentes, legem superioris, si iusta est, ex semetispa
obligare. Quoad vero leges ecclesiasticas nemo est qui dubitet, quin pontifex
possit obligare fideles independenter ab eorum acceptatione, cum certum sit,
papam legislativam potestatem non a populo accepisse, sed a Iesu Christo, qui
ei dixit in persona s. Petri: Pasce oves meas etc. Quodcumque ligaveris
super terram etc.; idem procedit pro legibus quas statuunt episcopi in suis
dioecesibus, qui etiam a Iesu Christo vel mediate, vel immediate (ut dicetur n.
33. circa finem), talem receperunt potestatem.
10.
Hoc non obstante dicunt dd., ut Valent., Filliuc., Covar., Bonac. et alii, cum
Cabass. spectare ad suave regimen ecclesiae, ut non obligent fideles eae leges
quae ab ipsis non sunt receptae; sed nos libentius adhaeremus oppositae
sententiae Suar., Laym., Castrop., Salmant. etc., ratione superius tradita,
nempe quod subditi obedire tenentur, cum praeceptum est iustum; nec tunc
praesumi debet superior, ne populus perturbetur, velle eum a praecepti
obligatione eximere.
11.
Nihilominus praedicta sententia limitatur 1., si lex per decennium non fuerit
acceptata, ut dicunt dd. communiter, imo etiamsi aliquando fuerit acceptata,
deinde vero per decennium continuum in desuetudinem abierit, probabile est
amplius eam non obligare, ut tradunt Lessius, Azor., Nav. Castrop., Sa etc., et non improbabilem eam vocat
Bened. XIV. de syn. l. 13. c. 5. n. 4. - 37 -
(contra alios, qui
volunt desuetudinem per 40. annos). Nam ita de legibus civilibus iam dispositum
est, nec pro ecclesiasticis contraria invenitur dispositio; et canones, qui
contra afferuntur, requirentes praescriptionem 40. annorum, loquuntur de bonis
immobilibus, et de iuribus realibus ecclesiae, sed non iam de legibus. Secus
quippe (ait cit. Bened. pro sententia Suarez) lex lata a romano
pontifice non posset abrogari, nisi per consuetudinem 100. annorum; tantum enim
temporis requiritur ad praescribendum contra bona et iura ecclesiae romanae:
ita ratiocinantur Less.... Lugo, Panorm., aliique ab his citati.
12.
Limitant. 2. Suar., Lessius, Castrop., Tapia, Salmant., Busemb. etc., si maior
et sana pars populi non receperit legem, quia tunc licet desuetudo non adhuc
sit praescripta, et primi legem non acceptando peccaverint, nihilominus alii non
tenentur ad legem observandam, praesumendo, principem non instando pro
observantia, nec transgressores puniendo, nolle obligare quemlibet ad
observandum praeceptum, quod a maiori parte non observatur1. Dictum est
alii; quia quamdiu lex non est praescripta, non ita iudicatur de illis,
qui contra legem usum introduxerunt, ut bene advertit Castrop.2.
13.
Limitant 3. Salas, Castrop., et Suarez (contra alios), si lex sit contraria
consuetudini quae viget, vel sit difficilis observantiae. Sed Salmanticenses
rationabiliter admittunt dictam opinionem in solo casu quo essent eae
circumstantiae, quae si a principe praecognitae essent, legem non
tulisset3. Si vero populus supplicasset pro revocatione, et princeps
non instaret pro observantia, probabiliter praesumitur, non velle tunc legem
obligare, ut dicunt plures auctores4.
|