Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
Sant’Alfonso Maria de Liguori Homo Apostolicus (bozza) IntraText CT - Lettura del testo |
|
|
CAPUT V. DE MINISTRO SACRAMENTI POENITENTIAE
73. Minister Sacram. Poenitentiae nullus alius quam sacerdos esse potest, nam solis sacerdotibus data fuit peccata remittendi potestas: Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, etc. Ioan. 20. 22. 23. Et quod dicit s. Th. post sententiarum magistrum, nempe quod in necessitate debeat poenitens cui potest, etiam non sacerdoti, confiteri, quia tunc supplet Deus, intelligitur, ut explicant alii dd., non de praecepto, sed ut tali actu humilitatis excitetur ad contritionem, aut ut solamen, aut consilium recipiat. Dicunt dumtaxat multi cum s. Antonin. Panorm. Ledesm. Sanch., etc., quod in mortis articulo, si desit sacerdos, possunt clerici absolvere a censuris, ne infirmus sepoltura, et suffragiis careat: sed probabilius id negant Lug. Laym. Catrop. Salmant., etc., quia hoc nunquam in Ecclesia fuit in usu: tanto magis quod iuxta Rit. si excommunicatus cum poenitentiae signis decesserit, potest absolvi eius cadaver ab habente facultatem. Ad hoc autem, ut sacerdos valide hoc Sacramentum ministrare possit, praeter Ordinis potestatem requiritur, ut habeat ab Ecclesia iurisdictionis potestatem, et iuxta Trid. etiam Episcopi approbationem. Hoc tamen non currit pro Regularibus; dum hi confiteri possunt cuicumque sacerdoti, etiam non approbato, modo a Praelato suo eis concedatur: Monialibus exceptis quae, licet exemptae, sicut statuit Greg. XV, non possunt confiteri, nisi sacerdotibus approbatise pro ipsi ab Ordinario loci1.
|
1 l. 6. n. 539. et seq. |
Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText |
IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL |