- 804 -
MONITUM AD INSTRUCTOREM
Ut
instructiones reddat fructuosiores.
1. Tres sunt
catechismi partes: introductio, explicatio mysterii, praecepti aut sacramenti
de quo agitur, et moralitas cum usu mediorum remediorumque adversus vitia. Et
primo, quoad introductionem, proponenda
est materia de qua in ea instructione verba facimus, et capita ad rem facientia
sunt dividenda. Si materia cum illa antecedentis instructionis colligata est,
catechista potest incipere complectendo paucis verbis capita in anteacta
instructione explanata. Si autem erit diversa, incipere potest exponendo pondus
ac momentum illorum quae in illa die erunt tractanda.
2.
Secundo, quoad explicationem mysterii,
praecepti aut sacramenti de quo erit agendum, plura considerare oportet. 1. Mysterium illus, praeceptum aut sacramentum quod
explicatur opus est ut ab instructore confirmetur auctoritatibus, rationibus,
simlitudinibus aut certis factis atque probatis. Dixi: auctoritatibus. Hae tamen sint paucae, paucique sint loci latini,
quos rudes, qui saepenumero in istis catechismis auditorium componunt, parum
aut nihil intelligunt: ne verbum quidem unum de scholasticis quaestionibus,
quae cathedram magis quam pulpitum decent; praesertim cum ad ignarum populum
dicitur, qui,huiusmodi audiens quaestiones, facile perturbatur, et quandoque ab
illis erroneam aliquam sententiam potest inferre.
3.
- 2. Doctrinae quaedam quae possunt auditores inducere ad perniciosam aliquam
conscientiae relaxationem minime proponantur. Aliud est loqui in exedra ad
excipiendas confessiones, ubi circumstantiae omnes et casus et personae
perpenduntur; aliud est loqui ex pulpito, ubi quaecumque opinio, non recte
percepta ab illis qui ad dilatandam conscientiam inclinant, ita obesse potest
ut laxas inde improbabilesque hauriant consequentias. Hoc tamen haud impedit ne
illuminentur quaedam erroneae conscientiae, credentes esse peccata quae revera
peccata non sunt: exempli gratia, quidam rudes existimant esse suspiciones aut
temeraria iudicia vel illas pro quibus adest sufficiens fundamentum ita
suspicandi aut iudicandi. Huiusmodi iudicia
aut suspiciones nec temerarium aliquod esse nec peccatum explicare oportebit.
Alii existimant grave peccatum esse exsecrari simpliciter creaturas, diem nempe,
ventum, pluviam, aliaque id genus; iudicant alii gravem esse detractionem
parentibus filiorum peccata manifestare, licet hoc esset necessarium ut illorum
vitiis parentes medeantur: alii demum arbitrantur peccare cum alicui ecclesiae
praecepto non obediunt, ut esset si in die festo sacro non adessent aut
laborarent, licet legitimas causas, quibus excusentur, haberent. In omnibus his
aliisqe id genus oportet explicare quod non peccatur.
4. - 3. E
contrario opus est ut instructor patefaciat illa quae certa sunt peccata,
quamvis aliqui ea peccata esse non credant, praesertim cum probabile est quod
eis consuescant; quumque postea peccata esse noscant, propter consuetudinem a
dictis peccatis animum abstinere non poterunt. Verbi gr. credunt aliqui levia
peccata esse maledicere dies sanctos, sabbatum sanctum, pascha, pentecostem: et
opus est eos monere quod huiusmodi maledictiones vere sunt iniuriosae in Deum
et sunt peccata lethalia. Tenent alii non esse grave peccatum se eponere
occasioni proximae peccandi: explicare oportet quod qui non fugit aut non
amovet occasionem - 805 -
proximam, quando est voluntaria, graviter peccat,
licet animum habeat non committendi peccatum illud cuius se periculo committit.
Oportet amplius instruere illos qui quibusdam utuntur superstitionibus aut
vanis observantiis ad ligandum canes vel ut ex aliquo morbo quis convalescat,
quod in his et similibus graviter peccant. Eum quoque qui animum habet paratum
ad ultionem, si forte aliqua afficeretur iniuria, oportet edocere quod versatur
in continuo lethali peccato, et si ita moritur, aeternis poenis addicetur. Ita
pariter instruere opus est mulieres quod peccant quoties delectantur ab
hominibus desiderari, non matrimonii caussa, sed ob meram vanitatem.
5. - 4.
Instructores sunt qui gloriantur suos catechismos implere nugis et curiosis
factis, atque asserunt hoc esse necessarium ut populus veniat frequens,
praebeat se attentum et taedio non afficiatur. Hoc unum autem ego scio, quod
sancti in suis instructionibus fletum, non risum, ciebant. Cum s. Ioannes
Franciscus Regis suos in missionibus faciebat catechismos, populus sine
intermissione plorabat, ut in ipsius vita leegitur. Facetias illas quae
naturaliter a materia de qua agitur oriuntur non reprobo, sed quaedam facta vel
fabulas ridiculas, ut populus rideat, dedita opera narrare, idem est ac facere
ut instructio concedat in fabulam, quod inconveniens est ecclesiae in qua
loquitur, et pulpito ex quo verbum Dei profertur et ubi instructor fungitur munere
legati Iesu Christi, quemadmodum scribit apostolus: Pro Christo enim legatione fungimur 1. Verum est homines delectari cum facetias audiunt et
rident; sed quem fructum inde percipiunt? Post cachinnos auditorium talem
habebit attentionis et pietatis vacuitatem ut sine maximo instructoris labore
animum ad se iterum non advocabit; et pro attentione ad moralitatem (quam aegre
a facetiis illis inferre quaeret lepidus noster instructor, ne circulator
habeatur) revolvet animo facetias illas aut illa ridicula facta, et parum aut
nihil ad instructionis moralitatem attendet. Si nil aliud eveniret, huiusmodi
christianae instructionis doctor lepidi nomem acquiret, non sancti, quod nomen
necessarium est pro eorum qui audiunt utilitate. Falluntur qui credunt quod
sine huiuscemodi facetiis populus aut non praebebit se attentum aut ad
catechismum con confluet. Dico ego quod se populus attentiorem praebebit et
magis confluet ad catechismum cum agnoscet quod catechismum auscultans non
terit tempus, sed ex eo fructum percipit atque pietatem.
6. - 5. Instructor opus
est attentior sit ad dicendi genus quod debet in instruendo adhibere. Catechismi stylus esse debet omnino simplex et popularis,
sine sermonibus elegantibus atque periodis concinnatis. Haec res etiam
concionibus, uti s. Franc. Salesius aiebat, pestilentiam afferunt.
Concionatores qui sunt Dei hos flores et folia minime quaerunt: ex his enim
verbi Dei amittitur fructus, et animae implent infernum. Dei verbum non eget
ornamentis: quo est simplicius, eo fructum affert uberiorem. Heu quot
concionatores aeternis videbimus cruciatibus addictors quod tam eleganter de
divinis rebus ad populum dixerint, divinumque verbum adulteraverint! Si enim
omnes ut apostoli faciebant concionarentur, infernus stragem certe illam non
ederet animarum quam hodie nunc edit prae dictis elegantibus concionibus atque
elatis. Panegyrici quoque, ait magnus ille vir Ludovicus Antonius Moratorius,
debent esse simplices, ut impellant homines ad sanctorum virtutes imitandas, non
vero ut ab iis parum fumi aut inanis gloriae concionatores ipsi percipiant. Sed
de hoc libellum edidi, in quo cum Muratorio probavi quod conciones omnes et
panegyrici esse debent simplices ac populares. In concionibus enim pars maxima
auscultantium - 806 -
consta hominibus plebeiis; ideoque, si dicendi modus
non est popularis atque ad ipsorum capacitatem accomodatus, nullum aut
paucissimum ex eis fructum percipient. Hoc de concionibus quibuscumque: in
missionibus autem magnus error est concionari stylo eleganti, praesertim in
catechismo, quod docendi sunt rudes circa quid credere aut observare debent aut
quomodo debent sua peccata aperire Deumque precari: unde, si dicendi genus non
erit omnino populare et pro eorum capacitate, frustra instructor concionabitur
et frustra audient ipsi. Dixi: genus
dicendi populare, non ineptum, uti praeter modum faciunt aliqui: ineptum
enim pulpitum non decet. Dixi quod dicendi genus ad capacitatem eorum
accomodatum esse debet. Utatur ergo instructor brevibus periodis; nam hoc
modo attentiorem populum habebit. Expedit quoque plures facere petitiones,
pluraque dare responsa, prout multa in hac instructione de eis dabimus exempla,
ut auditorum firmiter animo insideant.
7.
Tertio, quoad moralitatem, isntructor
nons olum debet instruere mentem, sed etiam, imo maiori diligentia, movere
debet auscultantium voluntatem ut effugiant peccata, et media, ne incidant in
eadem, adhibeant. Plura sunt peccata quae prae voluntatis perversitate, quam
quae prae ignorantia intellectus committuntur. Moralitates instructionum moralitatibus concionis
breviores esse debent: cum fervore dici debent, sed sine stylo concionis et
sine clamoribus. Quandoque in instructione iuvat exclamare adversus aliquod
communius vitium aut contra falsum aliquod communius vitium aut contra falsum
aliquod quod circumfertur effatum vel contra quasdam futiles excusationes quae
a scelestis hominibus, ut aliorum misericordiam concitent, solent adduci.
Dicere enim solent: non omnes debent
sanctescere: carnei sumus: Deus misericors est: ita et alii faciunt. Ad
huiusmodi excusationes multo ardore repsondendum, ut quaedam auferantur
praeiudicia, quorum ad normam actiones suas plures componunt, ideoque numquam
reipiscunt: hae tamen exclamationes rarae esse debent, ne instructio, ut aliqui
perperam faciunt, cum concione confundatur.
8.
Curet itaque instructor non solum penitus extinguere falsa isthaec effata verum
etiam in animis hominum infundere, quod plurimum iuvat audire, quaedam vera
salutis effata. V. gr.: Quid prodest homini, si mundum universum
lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?- Rebus
omnibus finem dat mors: aeternitas nullum finem habet. Omnia
amittantur, et non amittatur Deus.-Unum peccatum est pertimescendum.- Omnia
possidet qui possidet Deum.- Illi qui meritus est tartara parum est quaelibet
poena.- Passiones omnes domare oportet, ut anima salva fiat.- Qui
didicit christianus, nisi sciat iniuriam pati pro Deo?- Precibus
et oratione quicquid optamus obtinemus a Deo.- Quicquid a Deo est, bonum sane
est et summa utilitas.- Sanctitas nostr ain Dei amore sita est. Diligere Deum
est eius voluntatem in omnibus adimplere. Huiusmodi veluti moralis christianae praeclara effata,
prout occasio fert, pluries repetere praestat, ut animo insideant et altiores
in nobis agant radices.
9. Curet
amplius saepe repetere quaedam pro animarum salute magis necessaria. Et 1. ne
sacrilegia populus admittat, peccata sua prae verecundia non aperiendo.
Detestabili hac verecundia plures animae intereunt. Adeo aliqui rubore
afficiuntur ut, quamvis confessionem eorum missionarii excipiant, sacrilegia
committant. Unde hoc saepe opus est urgere, praesertim in missionibus, si enim
illi in missione tale suum peccatum non aperiant, nunquam amplius aperient. Et
ad rem facit referre populo plura exempla animarum aeternis suppliciis
addictarum propter sacrilegas confessiones; ideo in fine huius libelli multa id
genus exempla adnotabo. - 807 -
10. - 2.
Saepius insistat instructor fugam improbarum occasionum; si enim proximae
occasiones, lascivae praesertim, non vitantur, omnia alia media ad salutem
nihil penitus conducent.
11. - 3.
Precationem urgere oportet, scilicet ut saepe a Deo omnes homines auxilium
quaerant, ne in peccatum incidant, praesertim tempore tentationis; nam, si tum
se Deo non commendant, procul dubio intereunt: unde saepe repetere oportet in
instructione quod in tentationibus praesertim immundis quisque invocet Iesum et
Mariam, et invocet usque dum tentatio persistat. Qui precatur in peccatum
incidere non formidat; habet enim auxiliatorem Deum. S. Theresia dicebat quod
montem ascendere voluisset et illinc nil aliud dicere quam: Animae precamini, precamini, precamini!
12.
- 4. Inculcet quoque pluries instructor amorem Dei. Qui Deum minime amat, sed a
peccatis timore tantum inferni abstinet animum, est in gravi periculo in
peccata reincidendi statim ac timor ille cessaverit: sed qui ad amandum
pervenerit Iesum Christum, in posterum in lethale peccatum incidet difficulter.
Cui plurimum conducit Iesu Christi passionem attente cogitare. Dicit divus
Bonaventura quod Iesu Christi vulnera sunt vulnera
corda saxea vulnerantia, et mentes congelatas inflammantia. Propterea opus est quotidie facere paulisper orationis
mentalis, et continuos facere amoris actus erga Iesum Christum, et a Deo amorem
frequenter postulare.
13.
- 5. Saepenumero frequentiam inculcet confessionis et communionis, a quibus
recipit robur populus ut se Dei amicum possit praestare: hoc semel dicere non
sufficit; pluries oportet repetere; tum quia non omnes auditores huiusmodi
instructioni praesto sunt, tum quia prodest ea repetere ut magis cognoscatur
quam necessarium sit confessionis et communionis sacramenta frequentare. Sed
taedio afficiuntur homines quando eandem rem audiunt pluries repetere. Quid tum inde? Fastidientes aliqui molestia afficiuntur,
proderis tamen omnibus aliis auscultantibus, et praesrtim rudibus, qui nisi
eandem rem pluries audiunt repetere, statim ea obliviscuntur.
14.
Curet denique instructor in catechismo res practicas, quotiescumque conveniet,
insinuare, ponens in ore auscultatium eadem verba quae, cum opus erit, dicere
debebunt: ex gr. cum aliquis iniuriam aliquam aut aliquam recipit offensionem
ab alio, ei dicat: Deus te faciat
sanctum: tibi Deus lucem praebeat. Sed si adhuc ira aestuat, libenter
taceat. Cum contrarium aliquod evenit dicat: Fiat voluntas Dei: Domine, pro peccatis meis hoc libenter patior. Haec
et alia id genus pluries instructor repetet, ut ea hominum menti bene infixa
remaneant, qui facile obliviscentur quibuscumque textibus latinis et omnibus
peregrinis eruditionibus, tantumque meminerunt illorum quae in usu habere eos
docuit instructor. Omnia haec monita quibusdam cerebrosis spiritibus vulgaria
videbuntur, sed revera plurimum animas iuvabunt.
|